Obrazy na stronie
PDF
ePub

,חוש

Ut qui eo fidat non labatur temere. Labendi verbum ex , quod Festinare significat, expressimus. Frequens enim est eis ut Festinandi verbo utantur virtute Metalepscos, pro Errandi aut Cadendi verbo. Qui enim festinant, ferme praecipites concidunt, aut imprudentes errant. Temere, autem emphaticos addidimus per Miosim, id est minutionem, quum scilicet minus dicimus quam velimus intelligi. Sic dicimus, Non temere expugnari moenia, quum volumus inexpugnabilia esse demonstrare. Hic autem lapis Christus est: de qua re passim in scripturis utriusque testamenti. Hic enim in lucem protraxit hypocrisim, et sese fidentibus firmum est refugium.

Et munimentum vestrum quod in versutia locavistis. Totam istam relationem adpendicis vice adiecimus: ut exprimeretur secundi membri vis, quae Hebraeis per reticentiam intelligitur, et planior sermo fieret.

Inundantes aquae dissipabunt. Verti pro, Aquae inundabunt. Ibi enim Inundabunt, emphatice ponitur pro, Inundatione peribunt, ac destruentur.

Quoniam summo diluculo quum coeperit, totum solummodo diem et noctem durabit. Hieronymus recte vertit. At nos in haec transtulimus, ut planum esset ad brevitatem temporis Diem et noctem bic referri.

Eritque tantus terror, ut solus frangat animos audientium. Ad verbum habent Hebraea: Duntaxat rumor docebit disciplinam. Nos LXX. sensum sequuti sumus, qui sic verterunt, μáðɛte åzáɛiv gevoywęśμɛvoi, id est, Discetis obtemperare in angustias compulsi.

Angustior enim erit lectus, quam ut se ei quisquam aptare possit. Iucundae sunt hic Hypallagae, quum lectus negatur esse tam capax ut ei aptari possimus, pro, Non dabitur ut quisquam sese quieti aut ocio impendat. Alter, quem Hieron. transtulit, non est apud Hebraeos.

Sicut in monte Perazim. Oecolampadium imitati, proprium nomen non exposuimus. Lege 2. Reg. quintum, et 1. Paralip. 14. Iosuae vero 10. caput, et penetrabis hunc locum. Adducit enim exempla propheta ut non nimis vetera, ita forsan suo tempore gratiora.

Et ad operandum operationem suam, peregrinam operationem suam. Pulchre ludit paragmenis propheta, ad amplificandum laudem divini operis. Porro Peregrinum pro Admirando, et humanis mentibus inusitato ac stupendo posuit. Quomodo divus Petrus quoque accepit 1. cap. 4. μr sevišɛode tỷ ¿v vμiv пvowσ, Nolite mirari super exploratione sive probatione quae vobis usuvenit. Sic Deuteron. an, , Ne miremini etc. Rarum igitur et Peregrinum vertimus, quod ista ferme stulti homines admiramur.

Nunc ergo nolite contemnere. In medio minarum calore, sustinet propheticus spiritus et ad meliorem frugem hortatur. Sic omnia sunt amanter prophetis condienda, etiam ubi asperrimos esse oportet.

Audivi enim etc. concisionem venturam esse super universam 'terram. Concisionem Latini quoque pro Comminutione aut etiam imminutione accipiunt. Hieron. quum Abbreviationem vertit, indubie

ad tempus retulit. Nos ad vastationem et perditionem, Concisione respeximus. Universae autem terrae minatur, sive Chananaicae, quae peculiariter illis nonnunquam terra vocatur, sive toti orbi, quo minus speret luda sese elabi posse.

Aut cyminum dissipat. Cyminum tribus linguis familiare est. Sed vide mihi quam belle dicant Rabini isti Cammon pro Cymon. Quis Scytha docuit cos omnia rudissimis vocibus colorare, aut barbarissime condensare? Hoc eo dico, ut videamus ab imperitis rerum priscarum vocalia puncta esse supposita. Porro quae hic dicuntur, iterum ex linguae sanctae proprietate lucem inveniunt. Christus quum parabolam seminantis, et seminis varie cadentis proposuisset, altum clamavit, Qui habet aures ad audiendum audiat. Attamen vulgo negligenti ac supino non aperit parabolam: ideo quod non quaererent lucem obscuri sermonis. Isaias autem hic loci, ad attendendum ante parabolam hortatur; attamen post parabolam non exponit, quid allegorico sermone velit. Est igitur, quod supra diximus, Allegoria, occulta comparatio: et clavis Allegoriae reserandae, resolutio eius in apertam comparationem. Sic ergo nos putamus praesentem allegoriam in comparationem redigendam. Nam de Complanatione non est cur rationem reddam, quum nostra nihil dissideant ab aliorum interpretatione. Sic inquam: Diversa ratione atque ordine semina in terram sparguntur; attamen eam rationem agricolis dominus suggerit. Quum autem quod natum est excutitur, iterum alia ratione Cyminum, alia Triticum e gluma elicitur, illud levi baculo, istud plaustris ferro munitis (ut est earum gentium mos) aut etiam tribulis dentatis. Postremo quum panis coquendus est, iam et tribuli et plaustra cessant: non enim potest eis triticum in farinam comminui. Aliis igitur atque aliis rationibus gerit paterfamilias agricola res, aliis atque aliis cum rebus tum occasionibus. Sic providentia, Gentes blande plantat, quomodo Israëlem quoque ceu pater filium circumduxit, docuit, et formavit, et aeque ac pupillam oculi sui custodivit. Postmodum vero ubi degenerem fructum reddere coepit, non protinus extirpavit, sed veluti cyminum baculis percussit. Postremo in universum, plaustris et tribulis prius excussos, comminuit, quum solo suo pepulit. Sed ut panis summus est usus: ita et isti Salvatorem mundi secundum carnem nobis propinaverunt etc. Lineas Allegoriae duximus: qui hoc loco deinde utetur, coloribus illustret. Omnia nimis nobis crescunt.

Et aequitatis magno cultore. Quum haec speciem habeant Ethopoeiarum, vertimus Cultorem aequitatis, ex magnificatore sive authore.

EX CAPITE XXIX.

Vae tibi Ariel. Tibi, ex Latini sermonis proprietate est.

Urbi a David expugnatae. Periphrasis est Hierosolymae. Ea autem expugnatio 2. Reg. 5. habetur.

Colligite annum ad annum. Loquutio est Hebraica pro, Observate adhuc certos annos.

Festivitates certae praetereant. Saecula annis, anni autem secundum festivitates observabantur.

Ut vere fiat Ariel, hoc est leo, Nos prophetam sic accepimus, ut quum Ierusalem sive a quotidiana hostiarum voragine, sive quod in tribu Iuda, quae leo adpellatur, metropolis esset, Leo vocata est, sive Leo dei (tantum enim pollet Ariel): iam per Ironiam vere dicat eam esse Ariel, quum sic circumventa, obsessa, et in ultima necessitate constituta sit, ut iam non propter animi robur et constantiam Leoni sit similis, sed propter rugitum, moerorem et impatientiam. Ut sit translatio, Vere es leo, non fortitudine, sed clamore et rugitu. Hic omisimus similitudinis notam, quam Hieron. in Quasi vertit: quoniam etiam hie Latin. sermo vividior est citra notam quam ea expressa, dum alias intentio addita est, Vere.

Aggeres quoque contra te excitabo. Turribus et aggeribus perficiuntur obsidiones maximae: ideo Munimenta in Turres, et Conclusiones sive angustias in Aggeres vertimus.

Erit enim vox tua velut Pythonis de terra loquentis. Nihil huic ingenio ignotum fuit. Aiunt qui Necromantiae carminibus stultam plebem oblinunt, eas voces quas daemon reddat obscuras esse, rauculas, ac tenues: quales ferme sunt eorum qui aegritudinibus confecti, gemitum potius quam vocem edunt.

Nam hostium tuorum multitudo. Hostes, feci ex D, quod non modo Hebr. ea vox significat; sed Latini quoque prisci, alienigenam aut peregrinum, Hostem vocarunt; tam remissum erat Hostis vocabulum.

Qui momento fertur ac subito. Recte vertit Hieron. eritque repente confestim. Sed id visum est nobis paulo obscurius. Pulveri ergo, qui comparans est, tribuimus, Qui momento fertur ac subito. Et iam idem in comparato intelligitur.

Visitaberis ergo tonitru, terrae motu, crepitu magno, turbine, procella, et flamma ignis. Vel hic videmus horrenda ista potius adduci amplificandi terroris gratia, quam ut omnia vere fiant. Non enim legimus coelo intonuisse, et reliqua, quum Babylonius urbem excinderet.

Videntur autem nunc. Intersparsimus hic satis longum Hyperbaton inter, Videntur nunc, et Somnium esse nocturni phantasmatis. Sed quum nonnihil lucis habeat, noluimus aliter formare. Nisi quod mendum emendes in Eductura, et legas Educturae.

Videntur inquam similia esse cum famelico etc. Primum Epanalepsim propter lucem ascivimus, ut quae sequuntur palam videantur ad eandem confirmationem pertinere, puta quod et quomodo negligant divinam admonitionem: Non aliter quam qui somniat se bibere, nec tamen bibit: sic isti minas quidem irati dei intentari audiant, at non magis moveantur quam ille sitim amittat. Cum vero et Tum, ut recte ac dilucide distingueremus, adsuimus.

Sic inquam videtur. Hebraica habent, Sic erit. Sed futuris frequentissime pro praesentibus utuntur.

Sed stupescetis. Vehementer stupebitis, ad verbum habent Hebr.

in hanc sententiam: Nunc quidem omnia contemnitis, tunc autem consternabimini.

Prophetas videlicet vestros. Videlicet, adiunximus pro ephexegeseos nota. Exponit enim quid per Oculos intelligat, quos vi se minatur compressurum.

Lege quaeso istum. Vide quam elegans paradigma fingat: quo significet fore, ut omni prophetia destituti sint, ut neque docti neque rudes quicquam prudentiae, consilii, aut praedictionis sibi sumere ausint. Et quem mihi debebant timorem. Hebr. sic ad verbum habent: Et est timor eorum mei: hoc est, timor quem mihi debebant. Reliqua dilucida sunt.

Vae his qui sese mergunt ut a domino abscondant consilium. Qui sese mergunt, ex 'p, id est, Profundantibus, traduximus. Hieron. non male circumscripsit vim Hebraicae vocis, Qui profundi estis corde. At nostra dilucidiora videntur, quamvis forte beneficio pihavrias. Instituit autem velut inquisitionem in hypocritas, qui sese in recessus cordis recipiunt, ac se latituros sperant. Quasi dominus non interius nos perspectos habeat quam ipsi.

Qui conatus suos in tenebris celant. Coratus ex operibus iure fecimus. Eadem enim vox illis, Opus, Consilium, Conatumque significat, ut antea docuimus. Deinde et Conatus vocabulum tam late patet, ut Consilium quoque comprehendat.

Et praesumendo dicunt. Emphasim verbi ", id est, Dicunt, Praesumendi verbo expressimus.

Ne facias me. Aufer puncta Rabinorum, et aeque intelliges, Ne facias me, atque, Non fecisti me.

De figulo suo dicat, Non intelligit. Quum, id est De, mentionalis hic sit, licuit vertere, De figulo suo dicat etc. Tanquam vas per contemptum apud alios authori suo de trahat, et dicat, Non intelligit.

Ut Libanus vertatur in Charmelum, et Charmelus etc. Aenigmaticus sermo, vel potius allegoria firmissima, de repudiatione Iudaeorum et vocatione Gentium. Libanus celeberrima silva est, qua Gentes designat, ac in Carmelum, id est, cultam ac fertilem terram converti, hoc est, populum dei fieri praedicit. Contra vero Iudaeos, dei hactenus populum, in silvam degeneraturos.

Tunc tunc intelligent surdi etc. Tunc tunc, ex Hebr. ideo vertimus, quod tantam Emphasim in tam spectata Antithesi habeat. Prius dixit, neque doctos neque rudes scituros, quae in libro contineantur; hic surdos quoque promittit intellecturos esse. Surdi autem sunt, qui hactenus dei verbum non audierant.

Et celebrabunt oppressi laetum diem domino. Celebrandi verbum iure ex Addendi sive Golligendi fecimus. Iunctis enim vocibus Epinicia cantaturos perhibet, qui hactenus ignorantiae tenebris et tyrannide tum daemonum tum carnis oppressi fuerant.

Qui de industria inducunt homines ad peccandum. Ad verbum, Peccare facientes hominem cum consilio, sive ratione. 7 enim Rationem non minus significat et Rem, quam Verbum aut Ser

monem, Quamvis pro isto modo Rationis, Latini Opera vel Industria

utantur.

Monitorem qui in porta sedet. Monitorem ex Redargutore fecimus, quod ille Latinis notior est. Qui in porta sedent, ii sunt qui iudicia exercent, aut ius dicunt: quae illis in porta fiebant. Hos autem veteratores taxat, qui ut licentia vel audacia omnes corrumpant, viri tamen boni dici contendunt, ac monitorem non recipiunt.

Vanitate iustum in transversum agunt. Manifeste est hic instrumentalis casus nota, In vanitate, vel cum vanitate seducunt (id enim est Declinant transitive) iustum.

Quum videt inter filios suos, eos quoque quos fecit manus mea. Primum adnotandum est, hic et pro Quum, tantummodo poni: quomodo Graeci 22' pro Sed, ponunt. Ii autem quos fecit manus domini, sunt qui spiritu eius filii dei facti sunt, etiamsi non sint ex Israel secundum carnem, hoc est, Gentes. Habemus hic duo quaedam irrefragabilia: Unum, Gentium vocationem manifestissimam : Alterum, quod nos qui credimus, Israelis ecclesiae accensemur. Est enim una ex utraque gente ecclesia, imo ex toto hominum genere, ab Adam usque ad mundi consummationem. Et quum sancti homines duas faciunt, non tam pertinet ad Ecclesiae discrimen, quam ad propriam distinctionem utriusque gentis.

Sanctificare nomen meum. Accipitur hic Sanctificandi verbum, pro Religiose colendi.

Et colere deum Israel. Ex 1771, id est, Timebunt, vertimus, Colent: sive propter commoditatem, Colere, quod Metus et Timor illis pro Religione accipitur. Ut quum Iacob iurat per metum, id est, religionem patris sui: quemadmodum in Genesim adnotavimus.

Quique pridem errabant scire intelligentiam. Hebraei habent, Scire spiritum intelligentiae, sive (si Rabinorum puncta servemus) Scient errantes spiritu, intelligentiam. Latinis tamen hac versione satisfactum credo, quum ista loquutio Spiritu sapientiae aut scientiae pollere,' nihil aliud significet quam, Per dei spiritum recte sapere et intelligere.

Et qui barbare stridebant. Dedimus Hebraeis etiam suos Barbaros, hoc est, externos, alienigenas, peregrina lingua utentes: propterea quod Septuaginta verterunt, γλῶσσαι αἱ ψελλίζεσαι, id est, Linguae balbutientes. Non enim permittimus Graecis, ut soli Barbaros externos vocent: sed ipsi quoque nobis erunt Barbari, si modo Barbarus est, qui ignota lingua loquitur. Nisi tu per Balbos et blaesos malis per Allegoriam universum genus hominum intelligere, quod laudem veram veri dei ignorabat. Sicut supra Surdi quoque intelligebantur, ignari dei, aεo, id est, anumines.

EX CAPITE XXX.

Proh filios degeneres. Unius eiusdemque argumenti sunt quae sequuntur cum superioribus: praeter quam quod ille redargutionis aries fortius et acrius quatit quem hic admovet. Est enim Epistrophe. Fecimus autem Degeneres ex Desertoribus, ea ratione, quam et in superioribus dedimus.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »