Obrazy na stronie
PDF
ePub

diplosi Hebraica fecimus. Adoriendi autem verbum, pro Adponendi vel admovendi posuimus. In viso enim contemplatus est urbis expugnationem.

Tunc adimebatur operimentum Iuda etc. Revelari adservata omnia perhibet: sive hoc modo, quod quum hostis in porta haeret nihil tam alte abstrusum est quod non proferatur: sive quod hoste in urbes irrumpente omnia effringuntur et conculcantur.

Videbitis ergo. Ego catastrophen esse existimavi a viso ad cives vallis visionis: ut iam exponat quid voluerit per revelationem Iuda intelligi.

Civitatis David. Nota est qua deprehendimus, quaenam sit vallis ista visionis.

Facietis et paludem inter duos muros. Imaginem obsessae urbis adumbrat, et dicit, homines aquas in fossas derivaturos.

Non habita ratione eius qui eam fecit. Haec tametsi ad Macrologiam pertinent, nonnihil tamen faciunt ad mali amplificationem. Quum enim antea dixerit, domos diruturos esse, ad farciendum quae hostis de moeniis, muris et munitionibus fregisset: hic quoque piscinas in alium usum quam factae fuerant, olim convertendas esse adseverat.

Et indumentum sacci. Indumentum pro cinctura vertimus. Accingere enim hic loci pro Induere.

Dum ecce isti. Dum, idcirco ex Vaf expressimus, ut nota esset oscitantiae et securitatis quam hic taxat, Isti, autem adsuimus, ut per vioμóv, id est, per contemptum demonstraret nobis cives urbis Ierusalem.

Et bibendo vinum, dicunt. Dicunt, additum est e nostro, quo discriminatior esset oratio. Neque hic tam ore credo sic locutos esse, quam corde. Hodie quoque sic dicunt in sinu, etiamsi linguam non moveant, quorum deus venter est.

Quod quum expositum esset in auribus. Ethopoeiae est. Ubique enim praesens deus, omnia ipse interius quam nos qui scelus perpetramus inspicit.

Non expiabitur hoc scelus vestrum etc. Non, vertimus ex iurandi nota, quam Hieronymus in Si, traduxit.

I, ingredere in exedram istam. Exedrae nomen Latinis quum sit domesticum factum, libenter utimur pro gazophylacio, qua Hieronymus voce delectatus est. Significat autem utraque vox ea domicilia quae ad templum et intra atrii murum extructa erant, ut essent apothecae et penuaria rerum quae ad templum et sacerdotes pertinebant: Quomodo in Regum, Paralipomenon, et Ezechielis libris passim videtur. Conveniebat in eis fornicibus vel aulis regius senatus nonnunquam, et omne officiorum regiorum genus.

Ad Sobnam praefectum. Hieronymus vertit Praepositum templi, quod domus quae hic habetur saepenumero pro aede aut templo per Antonomasiam accipitur. Nos putavimus domum regiam intelligendam esse: unde et praetorio praefectum eum fecimus.

Caeso enim lapide etc. constitueratque sibi in petra cubile. Paraphrasticos ex his ferme verbis exposuimus. Latomia ambitiosa

sepulchrum sibi constituens, in petra habitaculum sive cubile sibi. Adde quod P, quae vox praeceptum aut decretum Hebraeis significat, Helvetica etiam lingua constitutum aut positum significat, Ein Hock, quamvis rerum grossiorum sit, non morum aut animi.

Dominus proiiciet te. Et hic quoque dissyllabum duplicatum verbum est,, quod ex, rorem aut irrorationem, lentam quidem atque foecundam irrigationem significante, derivatur: sed hoc loco violentam disiectionem et dissipationem. Mirum est unde gallinaceum hic incubaverit et excluserit Hieronymus.

In terram remotam. Hebraea habent ad verbum, Latam manu utraque. Qua locutione utuntur pro, Latam quaque versum, Hoc est maxime latam. Contentus ergo fui dicere, Terram remotam.

Isthic finietur pompa quadrigarum tuarum. Finiendi verbum: de virtute verbi, Morieris, subtraximus: per Syllepsim enim tantum pollet oratio: Isthic morieris, isthic quoque pompa quadrigarum tuarum, supple morietur pro finietur. Fit enim vere Syllepsis quum verbum duobus subiectis quidem servit, at cum altero tantum legitime convenit.

Post haec vocabo servum meum Eliakim. Forsan inutilem quaestionem proferrem, si percontarer quinam fuerint isti duo praefecti Eliakim et Sobna: aut quomodo non inconstantia dicantur isto Cap. et 4. Reg. 18. et 19. Capitib. Hic enim Sobna praefectus praetorii est, isthic autem scriba. Isthic Eliakim praefectus est praetorii, hic tandem fore praedicitur. Sed hac in re non se macerant, qui sciunt rerum scriptores saepe rebus nomina per Anthypophoram tribuere quae sero tradita sunt. Et scribarum istud genus ex quo fuit Sobna, ferme esse et impudentissimum in ambiendo, et in gerendo insolentissimum, ne quid gravius dicam.

Baltheo tuo cingam eum. Ornamenta ei addit, quibus nimirum praefecti praetorii coronabantur celebri pompa.

Clavem domus David ponam super humerum eius. Clavis, authoritas hic est, et praefectura: Humeri cura, fides, opera.

Quumque adperiet. Quum pro, Et: quoniam consecutionis nota est hoc loco, Vaf. Secundum autem post regem imperium xað vñɛgozi describit. Permitto autem facile, hunc de quo hic fit mentio, typum Christi fuisse.

Figam eum clavum in loco summae fidei. Clavi figendi tanta fuit apud Quirites religio, ut eius rei gerendae gratia dictator sit aliquando dictus, sicut Livius testatur. Hic autem quacunque superstitionis norma tandem figeretur, certe in hoc fixus esse videtur, ut deorum immortalium auxilio, res dubiae et tempora periculosa, quum feliciter caderent, tum populi Romani animni firmiores manerent. Hic loci, clavus figi dicitur Eliakim, quod futurum sit ut omnes ab eo pendeant. In loco summae fidei, non frivolam Emphasim habet. Adparet enim apud Hebr. non minus quam Romanos praefectum praetorii summis auspiciis captum esse, quod is summa quaeque gereret. Hic ergo summa fides requirebatur. Quapropter dominus promittit se virum officio dignum inauguraturum.

[ocr errors]

Omnem gloriam domus patris sui offerent ei. Offerent iterum ex Suspendent Sylleptico verbo extorsi.

Nepotum quoque et pronepotum. Oecolampadius nobiscum ex Hebraicis vocibus transtulit Stirpes et progenies. Septuaginta, άлò ἀπὸ μizął ws peɣáλs, id est, a minimo ad summum. Quae Hieron. aut in suo exemplari non reperit, aut cum ad amplificationem duntaxat pertinere vidisset, omisit.

Omnia quoque vasa tam maxima quam minima. Maxima hic non habentur, sed minima sic posita sunt ut etiam maxima comprehendant. Vasa quaeque etiam minima. Emphasim ergo produximus.

Cum capacibus omnia organica. Quum Hebraei hac voce, pro armis, proque instrumentis et organis musicis utantur, Capacia malui vertere quam Crateras. Est enim divisio, in qua melius generalia ponuntur cum generalibus, quam singularia cum generalibus, aut contra. Quum ergo Nabla pro musicis organis, iam et Crateres pro capacibus ponuntur.

Haec ergo monente domino exercituum etc. Sensui nihil decedit nostra interpretatione.

EX CAPITE XXIII.

Quoniam funditus vastata est Tyrus. Funditus dixi, ex virtute verbi 77, cui Rabbini puncta intentantia intulerunt. Tyrum autem addidi quod alloqui videtur totum pelagus, etiamsi Tharsis reliquerimus et Hieronymus in Mare verterit.

Id autem ab Insularum cultoribus domo sua profectis. ", arbitror Syllepticos esse positum, ut et superiori et praesenti parti serviat. Attamen ad posteriorem tantum retulimus. Significat enim, intus, domi, et penitus. Significat, et domo proverbialiter. Chithim ergo vertimus insularum cultores.,, domo profectis.

Et eam sibi capientibus., non tantum revelare, sed etiam captivum ducere significat: quam significationem secuti sumus.

Silent Cypri cives. Tanta est densitas omnigenae eruditionis, ut carmen fuisse credam. Insulam, Oecolamp. in Cyprum vertit, eum nos sumus imitati.

Quique negotiando mare transmittit. Tain late exposuimus , id est qui mare transfretat: sed mercium causa. Hic enim Tyrum frequentabant.

Qui omnes eam frequentabant. Qui, ideo adposuimus quod Ellipsi deesse putavimus. Omnes vero, colligendorum subiectorum gratia, quae sunt, Cypri cives, mercator Sidonius, et qui mare secat negotiator. Eam, autem ex, Te, vertimus Alloeoseos licentia.

Cuius frumentum etiam optimum ingentibus aquis pelagi. Frumentum, ex semine: Optimum, ex maturo vertimus. Porro, Ingentes aquas pelagi, ex aquis multis, maris Periphrasi.

Cuius messis et annona flumine advehebatur. Hebraei tam ad istud quam ad superius membrum per Ellipsim omittunt Advehendi verbum, ad finem ergo adiecimus. Est autem sensus, Tyro commeatum

flumine et mari advehi. Nec est cur anxii simus an Nilus hoc flumen sit. Est enim collectio flumine et pelago.

Piget Sidonem. Pigendi verbum, pro erubescendi ista ratione vertimus, quod non tam imperativum credimus esse verbum 'wa, quam noinen pro participio positum, sed ἐμφατικωτέρως.

Monente cum omni robore suo mari, ac dicente. Ad verbum sic sonant Hebr. Quia digit mare et robur maris hoc modo. Nos igitur causalem omisimus. Satis enim sese aperit ipsa oratio, quod vice maris Sidon loquens redditur. Maris autem nomen non repetivimus quod Asiaticae ubertatis est, sed acquivalens pronomen secundo loco posuimus, Suo.

Utinam nunquam parturivissem. Utinam, de nostro est, sed ex interiore succo Hebraici sermonis. Sic enim omnes ferme precantur quum liberi degenerant: Utinam nunquam generavissem. Et haec oratio quum indubie precatoria sit, non potuit precationis nota carere. Quod autem Sidone missa sit Colonia quae Tyrum condiderit, ac deinde Tyro quae Carthaginem, vetustissimi rerum scriptores testantur.

Qui trans mare sunt. Ad verbum habent Hebraea, Transite mare, ululant Insulae cives. Hoc est, si mare quoquo versam transmittas, neminem porro invenies qui Tyrum non deplangat.

Nonne haec est iucunda illa vestra? Ad omnes convertitur sermo qui Tyrum hactenus coluerunt, ac in ea deliciati sunt.

:רגלים

Nobilitavit eam miles eius qui longe peregrinabatur. Nobilitavit, ex, quod producere, generare, et propagare significat, vertimus: Quid enim est nobilitari, quam tantum fieri, ut omnibus nota sit virtus? Militem ex : Sive enim ad exercitus referas, quos peregre in militiam miserit, sive ad Carthaginem, certe dubium non est, eo provenisse opes Tyri, ut exercitus alere et bella gravissima gerere potuerit, id quod passim scriptores rerum testantur.

Ut infirmet fastum omnis magnificentiae. Religiosa sententia est, et sancti stomachi plena. Patitur enim Deus aliquos aliquousque evehi: sed ubi satis insanitum est, deiicit ambitionem et fastum. Magnificentiam autem ex, Caprea vertimus, de qua voce antea.

Gloriosos terrae. Ex verbo gravi transtulimus, cuius significantia tam vehemens est et elegans, ut nulla alia voce potuerit commutari, quamvis ne illa quidem de integro respondeat.

O Nympha maris. Nympham ideo maris, Periphrasi, pro Filia dedimus, quod aquarum fere sunt Nymphae, quamvis alias fluminibus, alias fontibus et stagnis alias atque alias tribuant Poetae. Deinde quum hic sermo videretur non tam universalis esse ad universum mare quam ad Tyrum, etiamsi sequentia sint paulo generaliora, ea iterum causa Nympham feci. Priscis enim Graecorum vatibus urbes ferme Nymphae fiunt.

Qui regna turbabat dominus. 73, in hoc tempus, Turbabat, verti, ut ordinem dilucidius videremus. Vult enim propheta dominum necesse habuisse, posteaquam omnia regna adflixisset, mare quoque punire coepisse igitur a Tyro.

Cithacorum enim vim patieris. Equidem huc respexi quod

Tyrus, expugnante sive Alexandro Macedone, sive Nabuchad Nezer Babylonio, tum tandem capta fuit quum a mari quoque peteretur. Cithaei enim varie accipiuntur variis in locis: hic pro Insularum habitatoribus intellexi, qui commodissimi erant ad oppugnandum e pelago. Surge igitur et transi. Locus non exprimitur quo transire iubetur: quod ad amplificationem mali pertinere arbitror.

Assyrius condidit eam. De Assyriis provenisse Chaldaeos adserere credo hic vatem.

Sed Satyris. Elegans est et tecta Metanoea, id est, correctio. Sed eandem in ruinam traxit. Assyrius scilicet Babylonem. Est autem exemplum quod quemadmodum Babylonii ab Assyriis et nati et subiugati tandem sunt: ita Tyrus quae ab Sidone originem traxit, ab insulis quoque circumventa et expugnata sit.

Tempore unius regis. Comparandi locutionem esse credidi, quomodo ista est: Sicut anni mercenarii, qua hic propheta libenter utitur. Adparet`tamen aliquando regem apud Tyrios tam grandem natu esse factum, ut septuaginta annis rebus praefuerit. Est alicubi historiarum de rebus Tyri, servos aliquando tam ex urbe quam agro insurrexisse in dominos, atque ad unum quendam trucidavisse, quem humanior servus beneficiorum memor servaverit. Quumque ipsa servorum imperita colluvies huc scelerum venisset ut regem creare cogerent res temere latae, inter eos constituebatur, ut qui primus Solem vidisset, is esset omnium rex. Eam rem cum bonus ille servus ad herum suum quem clam servabat, retulisset: Ego pro tua in me beneficentia, inquit herus, efficiam ut rex fias. Sic igitur agito: Quum crastina die omnes intenti erunt in Solis exortum et in aedita quaeque, tute in occasum vertere adversus moenia urbis. Is ergo monitis obtemperans, quum omnes ad ortum prospectarent, subito inclamat sibi splendorem Solis videri, atque eum omnibus in muro ostendit. Caeteri autem, quod res erat, quum alterius esse quam servilis ingenii consilium istud crederent, impune praeceperunt authorem proderet. Quumque heri a se servati esse consilium fateretur, omnium consensu atque adeo quoque qui iam rex e servo factus erat, Herus ille producitur et rex salutatur. Qui deinde senex optime gessit imperium. Ad huius forsan aetatem, quod grandaevus suscepit regnum, sed recte administravit, Isaias respexit.

Usuveniet Tyro quod meretrici Psaltriae. Psaltria huc quadrat, canticum non admodum. Sic enim comparat similie propheta: Mulieres Psaltriae quum recens in urbem veniunt paucis aliquibus placent, docentur ut, crebro canendo et omne artificium exerendo, gratiam sibi ac nomen apud omnes parent. Sic ergo Tyrus faciat posteaquam in oblivionem venit (dum scilicet septuaginta annis solo aequata iacuit) ut iterum nobilis fiat.

Cui dicitur. Necessario addidi. Apud Hebraeos enim alloquentium verba ponuntur citra discrimen et notam dicentium.

O ignobile scortum. Ignobile dixi pro Oblivioni tradita, tò яоɛлóν enim, id est, Decorum melius servatur ignobili, quam oblivioni tradita.

« PoprzedniaDalej »