Obrazy na stronie
PDF
ePub

maluisset sibi nasci semen quam ex Agara. Dum sic tentatur fides, non deserit eum deus: iterum adparet atque priora refricat. Consolantur haec omnes, qui variis tentationibus probantur, docentque tolerantiam ac longanimitatem. Neque enim deserit deus, quos sic tentari sinit; sed adest, videt pugnam, et pugnantes eripit ac coronat.

Post nonagesimum nonum annum adparet Abramo deus ac renovat promissionem, ut maior sit fides miraculi discamusque deo nihil esse impossibile.

Dixitque illi Deus, ego Deus omnipotens. Verba pacti ac promissionis brevia sunt, sed plena mysteriis; debent itaque ruminari a fidelibus ac mente volvi. Ego sum Deus omnipotens. Quasi diceret: Hactenus tibi nomen meum non feci notum, ut ad plenum me agnosceres, sed iam edico tibi me esse Deum illum, qui omnia potest. Hoc initium et fundamentum est verae fidei; ut est in symbolo: Credo in Deum patrem omnipotentem. Sed virtutem huius nominis ex Hebraicis fontibus paulo altius repetamus. Hebraei ergo sic legunt, Ani El Schadai, ego Deus omnipotens, id est sum.

"N,

Quemadmodum ab initio huius libri audivimus, Adamum post praevaricationem et fugam a deo vocatum, idque certo argumento esse, nunquam ad deum ipsum fuisse rediturum, nisi eum divina misericordia antevertisset atque ad se traxisset. Ita hic quoque discimus, cognitionem dei non ab homine pendere, sed a manifestante deo. Neque enim, quid deus sit, scire, virium est humanarum; non volentis neque currentis, sed miserentis dei. Etenim quum iuxta Iesaiae vaticinium sit deus absconditus: quis nobis huius absconditi cognitionem e coelo deferet? quis exponet, nisi is qui in coelo est? Manifestat igitur se deus is a quibus vult cognosci; ut hic liquido fieri videmus. Quandoquidem enim semel Abramum sibi selegerat, atque de Ur Chaldaeorum ex gente impia eduxerat, promissionibus ac pollicitationibus crebris ac largissimis fidem eius toties excitarat, iam demum se ipsi totum aperit ac familiarem facit, dicens: Ego El Schadai. Observandum hic, sanctos homines variis nominibus deum appellasse, ut passim videre licet per utrunque instrumentum, nunc dominum, nunc deum, vitam, consistentiam, patrem, fontem, lucem, omnipotentem, omnisufficientem vocantes. Quae tamen omnia nomina illi ex interna fide imposuerunt; nempe quod sic apud se de deo sentirent, imo quod re ipsa intra se experti essent, Deum eorum robur esse, vitam, patrem et reliqua. Iam ex fide, qua illi acceptum ferebant robur, vitam, reliqua, sic illi postmodum nomen dederunt, fortitudini, domino, vitae, robori. Quum ergo deum nominari audimus, nihil intelligamus quam fontem omnis boni; liberalem vero ac minime sordidum aut inexorabilem, sed sic largum ac sui prodigum in usum se fruentium, ut ab omnibus auferri, teneri, possideri gaudeat. Ac secundum ista sic semper ad opitulandum accinctum, ut ubique succurrat, nusquam cunctetur. Unde Jóv Graeci eum vocarunt anò diev, hoc est a currendo, quod ubique, dum opus sit, adcurrat, adsit opemque ferat. Tametsi ergo varia pro operatione et virtute varia sint nomina, res tamen una est deus. Qui est dominus, salvator, auxiliator, robur, vita, lux, pater, bonorum omnium cumulus,

expositus, largus, benignus, benevolus, gratis distrahi cupiens. Haec omnia volumus intelligi, quum Deum nominamus. Sed iam ad textum redeamus, ac Hebraicarum vocum, quibus se deus vocat, proprietatem venemur! Primum nominat se El, quod a robore et fortitudine apud Hebraeos deducitur; secundo T, Schadai, quod videtur esse compositum exet, sonatque qui sufficientia. Ac si diceret : Ego fortis ille, qui sum sufficientia. enim qui, quae, quod, " sufficentiam significat Hebraeis. Hanc vocem Septuaginta hic, et in cap. 35. os transferunt. At in capite primo libri Ruth per ixavòv reddiderunt, idque proprie et significanter. Latinus ubique vertit omnipotens, quae vox Hebraicae non tam apte per omnia quadrat. enim exprimit deum esse tam divitem ac opulentum, ut omnia possit (hactenusque quadrat omnipotens) sed insuper tam benignum, tam benevolum, ut omnes divitias suas, omnem suae bonitatis thesaurum in nos largissime profundat, idque gratis atque non nisi auto✪wtì impendi velit aut possit. Hanc vim Latina vox omnipotens non exprimit, sed nonnihil terroris et violentiae habet adiunctum, dum profertur. Potest enim et malevolus et tyrannus omnia posse, qui tamen aliis id quod potest impartiri nolit. Unica ergo vox Latina energiam Hebraicae dictionis vix exprimit, nisi diceres omnisufficiens, copiae cornu, et ut Graeci dicunt dáσoos àɣaðŵv, id est, acervus bonorum omnium. Nihil autem opus est, ut in explicanda voce diutius immoremur, dum fideles satis intelligant, quid sit illud quod per vocem significatur, nempe deus, robur et fortitudo nostra, fons et thesaurus omnis boni, acervus omnium bonorum cumulatissimus. Huius autem bonitatis suae largus est, omniaque sua, imo se totum, in sinus nostros effundit. Nam non soli Abramo deus esse vult et omnisufficientia, sed et semini eius, hoc est omnibus qui patrem Abramum referunt. De quo latius in sequentibus. Non est igitur satis aut scire aut credere deum talem esse, nisi scias et credas eum tibi talem esse, id est ut Deus tuus sit. Hoc tum fiet, si eum vere colis, amas, si ab eo totus pendes.

Ambula coram me et esto perfectus. Sic Latinus., Hebraica

התהלך לפני והיה תמים autem ut brevia, ita longe sunt elegantissima

hithhalech lepanai veheie thamim: Ambula ante faciem meam, et esto integer! Verbum est hithpael proprie: Fac te ipsum ambulare, ut superius de Enoch declaravimus. Flyss dich zewandlen. Ambulandi autem verbo hic metaphorice pro conversandi utuntur. Deinde "> est ante faciem meam vel coram me. Et iterum metaphora est: vult enim ut ad nutum suum, ad voluntatem suam vivat. Facies enim dei, saepe in sacris literis, maxime in Psalmis avowroлavwç significat aut favorem, aut gratiam aut beneplacitum, ut: Oculi domini super iustos. Aut indignationem, iram, vindictam, displicentiam; ut: Vultus domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum. Item: Averte faciem tuam a peccatis meis etc. Ita hic quoque intelligere oportet. Quasi diceret deus: Conversatio tua sit ad voluntatem meam! stude ut mihi placeas! Ideo Graeci dicunt: ¿vagesńous; du wirst dich wol tragen vor mir. Nam et ¿vagesɛvεiv est optime agere, et ita ut oportet egregie fungi officio et recte rem gerere. Sich wol tragen,

wol halten. Videmus ergo religionem Christianam non esse sermocinationem, non disputationem, sed officium et honestam conversationem in cultu unius dei. Huc ergo nobis omnibus modis spectandum est, ut officio nostro nusquam desimus, ut ad nutum illius summi dei honeste ambulemus, ut in die omnia enim videt, etiam penetralia cordis nostri; ubique et semper adest; omnia vel abstrusissima perspicit; omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Ad huius ergo nutum nos componamus, ne ei ulla ex parte displiceamus! Vide quam paucis verbis, quam brevibus tam grandes res divina scriptura comprehendat ac eloquatur. Sed iam ad reliqua pergamus.

Esto integer. Latinus gaudet dictione perfectus. Hebraica vox est ', quae mentis et fidei integritatem significat; ut superius de Noacho dictum est: nam et ille erat vir thamim, styff, getrüw, fromm, gerecht, ufrecht. 1 Latine dicere possemus integer. Nam perfectum dicunt cui nihil deest, absolutum; de quo hic haud, quaquam loquitur. Integer vero est, qui semper spectat ad recta. Etiamsi quandoque cadit, semper tamen tendit in deum. Fides enim piorum subinde tentatur; at nunquam sic cadit fidelis, ut non cito resurgat et reviviscat; sicut Stoici de adfectibus loquuntur: est enim haec secta Christianae doctrinae proxima. Norunt pii quae sit differentia inter infirmitatem naturae et scelus, inter tentationem carnis et audaciam.

Ponamque foedus inter me et te. Hebraeus legit: Et dabo pactum meum etc. Nam verbo dandi utuntur Hebraei pro verbo ponendi; et rursus verbo ponendi pro dandi: quod recte hoc loco observavit Latinus interpres, ut diceret: ponam, non dabo; tametsi quaedam exemplaria habent dabo. Nam dare foedus Latinis hominibus in usu non est, sed Hebraeis frequens. Observabit igitur diligens interpres, quae cuique linguae propria ac peculiaria sint, ne linguarum proprietates ac idiotismos confundat. Sunt enim quaedam locutiones Hebraeis tam propriae tamque familiares, ut in alienam linguam transferri nullo pacto possint, quin omnem gratiam, omnem venustatem amittant. Quod de Hebraeis dico, de qualibet lingua intelligi volo: habet enim quaeque sic suos idiotismos, sic sua schemata, ut alterius esse non possint.

Et multiplicabo te vehementer nimis. Refricatio est promissionis superius factae. Multiplicatio haec tam corporalia quam spiritualia respicit. Nam ex Abramo carnalis est Israel, et ecclesia credentium, ut etiamnunc hodie exemplum sit fidei omnibus. Est ergo sensus : Insignem te reddam ob fidem tuam, atque id valde valde.

Et cecidit Abram in faciem suam. Prius saepe locutum fuisse Deum cum Abramo, nunquam autem Abramum corruisse legimus. Cur ergo hic cadit? Res magna hic agebatur. Ex magnitudine ergo promissionis obstupescit Abramus atque sic ex stupore et reverentia humi cadit. Sic Petrus, quum tantam multitudinem piscium domino praesente caperent, dixit: Exi a me Domine! homo enim peccator sum. Quis enim ad huius rei magnitudinem non obstupesceret, quum audit, deum optimum maximum, coeli et terrae conditorem ac opificem, cum misero

1) Rectus.

1

homuncione pactum et foedus inire tamque magnifica miseris mortalibus polliceri? Atque hic se verae fidei pietatis ac religionis venae aperiunt, quum bonitatem, benevolentiam ac liberalitatem summi illius boni sic nostram esse videmus, ut ultro se totum fruendum nobis exponat, totum se familiariter ac largiter in sinus nostros effundat, pactum nobiscum feriat promittatque se Deum nostrum fore, hoc est patrem, auxiliatorem, protectorem. Nam qui Adamo, qui Noacho, qui Abrahamo misericordiae suae ac munificentiae sinum tam liberaliter expandit, sie perenniter liberalis est in omnes, qui innocenter coram eo ambulant, quique ei toto corde fidunt. Qui Deum sic audierunt, audito eo corruunt atque de sese desperant, non suis viribus, non suis meritis aut iustitiae, sed soli deo fidentes.

Hactenus more Hebraico summam proposuit Moses; iam singula per partes digerit. Summa est: Ego sum Deus 77, tu ambula integre coram me: ham hoc est pactum quod tecum ferio. Mox repetit primam particulam pacti et dicit: Ecce ego. Qua explicata et absoluta alteram pacti partem resumit, dicens: Et tu, quasi dicat: Iam audivisti qualis tecum futurus sim. Tu vero quid contra servare debeas, ausculta! Haec observanda lectori, ne putet tavroλoyiav esse. Atque haec tam breviter et eleganter scripta sunt apud Hebraeos, quae nobis supervacaneis verbis explicata videntur. Sequitur ergo sic apud Hebraeos:

Et locutus est cum eo Deus, in hunc modum: Ego, ecce pactum meum tecum. Quasi diceret: Quod ad me attinet, ego ero Deus tuus faciam tibi omne bonum; pactum meum perpetuum erit tecum; servabo fideliter quae promitto etc.

Et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur ultra nomen tuum Abram, sed (Vof pró sed) erit nomen tuum Abraham, quoniam patrem multitudinis gentium posui te. Primum commutationem ac interpretationem nominum videamus, deinde reliqua! Abram significat patrem excelsum: nam significat Hebraeis patrem,, ram, excelsum. Hoc nomen auget Deus additione literae, ut fiat ex Abram Abraham, quod sonat pater excelsus multitudinis; quod alii dicunt: pater multarum gentium. Est enim haec dictioN, Abraham, composita ex integro et duobus corruptis sic,

הם mansit, et רם significat patrem, ex dictione אב אברהם

ex dictione, quae multitudinem sonat. Duo igitur promittit Deus: primo Abramum futurum esse patrem omnium credentium; secundo patrem totius populi Iudaici. Sed dicis: Quomodo pater credentium adpellatur Abrahamus, quum solus Christus sit pater? Quandoquidem Christus ex semine Abrahami nasciturus erat, ideo vocat eum patrem ob semen videlicet promissum. Pactum ergo ad Iudaeorum quoque gentem pertinet; sed quandoquidem pactum non servavit carnalis Israel, excisus est et in eorum locum gentes sunt insertae, ut est in epistola ad

Rom. 11.

Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te, in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. Qui prius dixerat se Deum esse, iam promittit se nobis Deum fore. Nihil enim utilitatis ad nos rediturum

erat, si talis ac tantus Deus non etiam Deus noster esset; sed noster est ex pacti conditione, ex gratuita misericordia, non ex merito aut opere nostro. Ipse sese nobis ultro exponit; distrahi et frui a nobis vult. Quibus ergo Deus non est Deus, hoc est, qui hunc Deum pro suo Deo non agnoscunt, in pacto non sunt. Et statuam pactum. braeus dicit: Erigam, confirmabo.

He

Semper observa duplicem esse promissionem; duplices item filios. Abrahami. Promissio una spiritualia respicit, quae nobis per Christum benedictum semen complentur. Omnes enim credentes filii Abrahami sunt; et ii in pacto sunt cum Abrahamo (pactum enim etiam cum semine confirmatur), hoc est iis deus est deus. Altera temporalia respicit, et Iudaicum populum: nam et horum pater est Abrahamus iuxta carnem.

Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem, eroque Deus eorum. Sic deus suis temporalia quoque promittit et praestat, ut est etiam in Evangelio Matthaei XIX: Et omnis qui reliquerit etc. Praecipuum tamen in pacto hoc est, ut sit deus noster et ut innocenter coram eo ambulemus. Qui tales sunt, iis adiicientur et temporalia: suppeditat enim deus cultoribus suis omnia affatim, si illius ante omnia iustitiam quaerant. Qui vero temporalia et terrena tantum spectant obque ea sola deo serviunt, mercenarii sunt et non filii pacti. Terra peregrinationis tuae, id est, terra in qua tu peregrinaris. Nam Abrahamus primum peregrinus fuit in terra Chanaan, deinde incola.

Et dixit Deus ad Abraham: Et tu, pactum meum custodies. Superius dixerat (ut audivimus): Ecce ego, cui nunc illud: Et tu respondet. Sensus est: Quod ad me attinet, ego ero deus tuus; quod ad te, tu custodies pactum meum atque semen tuum post te. Hunc esse sensum, sequens tu indicat: nam apud Hebraeos tu bis ponitur, sic: Et tu, pactum meum custodies tu et semen tuum post te. Quae autem summa sit pacti et quid ab eo requirat deus, satis in superioribus docuerat deus. Ideo brevibus absolvit, dicens: Custodies pactum. Pactum dei cum homine est, ut ipse sit deus noster; nos integre ad voluntatem eius ambulemus! Qui in hoc sunt pacto, populus sunt dei. Pactum hoc primum factum est cum Iudaeis quorum pater est Abrahamus. Deinde vero omnes credentes respicit. Populo ergo Iudaeorum signum externum addit circuncisionem, quod in Abrahamo coepit; sed etiam semini, id est pueris dabatur: erant enim et pueri sub pacto. De circumcisione iam.

Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te: Circuncidetur ex vobis omne masculinum, et circuncidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Primo videmus hic pactum sive testamentum adpellari symbolum pacti, circuncisionem. Dicit enim: Hoc est pactum meuin quod observabitis: circuncidetur etc. Quasi circuncisio esset pactum, quum tamen pactum nihil aliud sit, quam quod deus deus noster sit, et nos innocenter coram eo vivamus. Quum ergo Quum ergo videmus symbolum testamenti seu pacti pactum vocari: cur tantopere digladiamur de poculo coenae gratiarum actionis, quod sit testamentum; quum Christus non

« PoprzedniaDalej »