Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et iustitiae festinet subvenire. Diximus pro, Iustitiam festinet, aut acceleret.

Cui postulationi sic respondebatur. Etiam in viso, Linguae tamen sanctae proprietatem servat propheta. Omittunt enim personarum sermonem commutantium notas. Cogit ergo necessitas hic addere, Cui postulationi sic respondebatur: in viso scilicet.

Nota est superbia Moab. Diximus pro, Audivimus superbiam : quod nostra complanatio sit Latinis familiarior.

Moab casum suum sibi queratur. Recte quidem vertit Hieronymus, Ululabit Moab ad Moab: sed clarior est complanatio.

Quo totus ululet. Quo, ex nostro est additamento quidem, sed ex prophetae sententia. Ideo enim remittitur ad se ipsum Moab, ut omni spe auxiliariorum destitutus, ad restim se adigi sentiat.

Fractusque ad pedem coctilis muri nequicquam meditetur. Huius complanationis hanc reddimus rationem. Fractum fecimus ex fractis, convulsis, sive claudicantibus J. Pedem vero ex fundamentis. Coctilis murus, per se firmitatem habet in sua lingua. Nobis tamen interim transmittendum non est, periphrasim esse excisae ac solo aequatae Arnonis. Meditetur, ex Meditabuntur, quo omnia essent planiora, in tertiam personam, quam illi absentem recte vocant: (mitior enim est tam minax sermo in absentem quam praesentem formatus) traduximus. Reliqui autem Meditandi verbum, quo fere pro Querendi ac plangendi in loco utuntur, quod huius significantiae nonnihil secum adferat, Meditor. Nequicquam autem ex expressimus: quae vox nonnunquam perinde atque Germanicum Ach', id est, Prohdolor, accipitur, nonnunquam pro Veruntamen, sed, duntaxat. Hic quum nequicquam, dolentis nota esset, vertimus ut dictum est. Sub oculos autem ponitur miseranda facies eorum, qui sedibus suis pulsi, quorumque domus exustae, vagantur, et post aliquantum errorem, quum iam hostis recessisse creditur, aedificiorum suorum areas modo inveniunt, atque indidem ad ruinas et parietinas casum suum deflent. Eam Vergilius in Bucolico adumbrat.

Palmites vero suos spargebant trans mare. Vineta Esebon describuntur, nimirum graphice, si compertus nobis esset huius aetatis status. Palmites ergo trans mare mittebant, sive xað vñeoßolýv, sive quod vina versus occidentem quoque aveherentur.

Fletu meo deplangebam Iazer. Visus est sibi propheta deplangere vinearum excidium.

Rigabam lachrymis meis Haesbonam. Vide quam poëtice rigavisse lachrymis se dicat, quae deflebat. Per Hypallagen vites fletu rigat, qui se lachrymis humectabat.

Celeusma periisset. Celeusma cecidisset, ad verbum habent Hebraei. Sed Cadendi verbum non tantum eis, sed omnibus, quas ego noverim, linguis, in loco pro Pereundi accipitur. Celeusma vero, sese mutuo inhortantium carmen est; et vox quoque ea qua signum datur multis, ut simul conentur. In messe vero et vindemia notum est, quibus vocibus et carminibus alia sodalitas aliam et quaeque se ipsam invitet. Quam hic gratiam ablatum iri praedicit. Quod adeo verum est, ut hodie

quoque negent in his partibus vina, saluberrimum humanae vitae condimentum si recte utaris, nasci.

כנור

Tam de agro quam de vinea. Lege tam de arvo quam de vinea. Ex Carmelo enim arvum fecimus, quod interim collis fertilissimi proprium sit, interim vero per metonymiam pro omnibus arvis capiatur. Venter meus instar chelis remurmurabat. Ex cithara nunc Chelim fecimus, quod huic comparationi ventrosum organum magis quadret. Natura vero confit, ut venter solvatur metu aut tristitia obrutis quam solutionem remurmurantes inflationes praecedunt. Moerore enim et metu vitalia viscera contrahuntur, quo et vitales spiritus auxiliatum concurrunt. Deserta igitur crassiora ista tumultuantur, perinde atque exercitus absente duce. Vide ergo quam nobili ac docta periphrasi moerorem suum decantet divinus vates.

Sed nemo ferebat auxilium. Ad verbum est Hebr. Sed non potuit: id est, Sed nihilo fortior aut potentior fiebat: vel, Sed non potuit invenire auxiliatorem: vel, Sed non potuit succurrere Deus eius. Vertimus ergo etc.

Hic est sermo quem loquebatur Dominus tunc super Moab. Hic, inquam, epilogus satis probat universa visum esse, quo Dominus ventura fata Moab adumbravit.

Nunc autem.

Adparet visum praecessisse aliquanto tempore. Deinde adpertiore prophetam monitum esse oraculo.

,בכל ההמון

Cum omni pompa et opulentia. Expressimus ex 7, id est, Cum omni tumultu sive magnificentia. Fastum autem regium, ferociam et pompam intelligit.

Quemadmodum mercenarius impletis annis liber fit. Hebraica sic modo habent, Sicut anni mercenarii. Attamen hoc pacto multa desunt κατ' ἔλλειψιν. Ea sarcivimus ut vides.

EX CAPITE XVII.

Urbes Aroer gregibus relinquentur. Aroër audio metropolim credi. Attamen quae hic est oratio, regionem Syriae potius insinuat quam urbem. Damasceno, hoc est, Syriaco regno hic quoque inter caetera sua fata canuntur.

Simulque cessabunt. Simul, non tam de nostro est, quam de virtute prolepseos. Verbum enim principale na utrique membro adcommodatur. Cessabit Ephraim et Damascus (iam per epanodum praedicata iungam propter lucem) haec regnum esse, ille munitus ac firmus.

Tunc autem extenuata erit gloria Iacob. Autem, claritatis gratia inseruimus: quo videatur quam ob rem Damascum Ephraimo comparet, puta propter deploratas res.

Crassitudo carnis eius macilenta. Hac allegoria status mutationem belle insinuat: ut qui hactenus ubertate ac deliciis crassiusculi fuissent, extenuatis et exhaustis facti sint similes.

Qui stantem adhuc messem congregat. Congregat lege, non congreget. Comparationem autem paulo altius repetit. Quum enim

brevibus potuisset dicere: Quemadmodum messores spicilegium relinquunt: ita quidem reliqui fient, sed pauci de Israël: maluit paulo altius repetere quomodo messis perficiatur. Est ergo veluti principium haec sententia: Similis erit ei qui stantem adhuc messem congregat. Deinde enim sequitur per Hypotyposim messis, amplificatio comparantis, hoc est, reliquiarum in messe.

Sed quum colligit aut comprehendit manipulos. Hebraea sic habent, id est, Sed usuvenit, dum colligit. Nos exponendi gratia adsuimus, Aut comprehendit. Videtur enim de ea comprehensione loqui, quae aut sinistra fit in ipso resectionis ictu, aut quum in fasciculos demessae spicae ambabus colliguntur manibus.

Etiam in valle Rephaim. Adparet hanc vallem aut opima messe celebrem (quo facile comprehenderentur spicae) fuisse, aut tenuem praebuisse proventum ac durum, quo studiosius omnia legerentur. Sic enim comparat vates, Ne in valle Rephaim pauciores fieri reliquias, quam paucae futurae sint ex Israël. Equidem non video quo spectaverint LXX. et Hieron. nisi quod verisimile est, distinctionem Rabinorum eis imposuisse. Adparet enim hunc prophetam in periodos, quamvis nondum in cola et commata iam fuisse distinctum. Hier. etiam teste, dum perhibet, cum videri versibus constare, quum non sit. Distinctus ergo fuit maturius quam alii libri canonici.

Spicilegium tamen reliquum facit. Neminem arbitror negare posse, quod Hebr. periodus (quam ipsi Pasuc vocant) hoc loci non recte sit ante istam sententiam posita, sed post eam esse ponendam. Sequitur enim alia comparatio.

Similis erit oleam excutienti. Similis erit ex reddidimus, quo nova comparatio magis perspicua fieret.

In universum habet. Vertimus ex, id est, Annona sive fructus eius. Intelligit autem modicas reliquias, quas duobus iugis complexus est, Duabus aut tribus, et Quatuor aut quinque. Quae quidem reliquiae in excussa iam olea in comparationem veniunt cum reliquiis Israëlis; deinde Israëlis cum Syrorum.

In tempore illo redibit homo ad factorem suum. In tempore illo, ponitur pro Tum vel Tunc, in hanc sententiam, Per aerumnas intellecturos esse divinam maiestatem.

Desertae erunt munitae civitates eius. Redit ad Syriacam aerumnam. Eius ergo, Damascum refert.

Quemadmodum desertae fiebant crates et gerrae. Hebr. hoc loco habent, Rubos et spinas. Nos ergo missa interpretum varietate, Crates et gerras fecimus, quibus etiam hodie aggeres funduntur, et militaria tabernacula conduntur. De Gerrarum vocabulo apud Livium arbitror alicubi in rebus Hispanicis haberi.

Quas deserebant metu filiorum Israel. Hanc comparationem arbitratus sum de 4. Reg. 6. et 7. cap. sumptam esse: unde ad hunc modum vertimus.

Quoniam oblita es. Ipse ad Damascum intelligo sermonem fieri. Nec tamen repugno, si quis Israëlem intelligat. Videtur enim propheticus impetus in ambas gentes simul invehere: propter id maxime quod

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed]

entur. Cui generi Hebraeos semper fuisse infestos autumo. Quid enim ephaim, Nephelim, Gibborim, et Enakim, quorum expugnandorum errimus dux erat Chaleb, aliud sunt, quam hoc praedonum genus, uod inter homines hodie beluinam vitam ducit et ex rapto victitat? .st vera nobilitas inter mortales, quod inter flores rosa. Hoc autem raedonum genus, quod sibi tam egregium nomen ascivit, ne Hominum uidem vocabulo dignum est. Equidem nihil aeque admiror inter humana quam vere nobilem virum. At rursus perinde admiror hominum stulitiam et inconstantiam, quae tam sceleratorum nebulonum audaciam nanimi consensu non amputat, velut deploratum membrum.

Surgam. Recte vertit Hieronymus, Super eos surgam: si verbum commutes verbo. At absolute, Surgam, omnem vim Hebr. sermonis aurit, quum sequatur, Et exscindam Babylonis nomen; ubi exprimitur 'n quem sit insurrecturus.

Fibris locabo eam. Nos hac ratione Fibrum ex TDP fecimus quod idem verbum Praecidere significat: fibris autem horrendam morsus vim tribuunt naturarum scriptores. Plinius lib. 8. cap. 30. Tum quod in stagnum versa Babylon nullam commodius beluam hospitio excipit, quam stagnis et fluminibus gaudentem.

Scopa quoque vastatrice verram eam. Ad verbum est, Scopabo eam scopa vastante, vel vastantis. At emphasis id continet, quod nos vertimus.

In aquarum stagna reductam. Redactam lege! Mendum est ab operis admissum.

Omnino sic fore. Ne loquutio qua utuntur in iurando quenquam moraretur, sic vertimus.

Conteram, inquit. Potuissem dicere, Ad conterendum Assur. Sed notam personae ad quam reditur addidi, ad expeditiorem intellectum. Adimetur a vobis. Ab eis, esse Hebraice, non me praeterit: sed sententia de Iudaeis cogit intelligere. Nisi tu velis ad omnes eos referre, qui eius imperio opprimebantur. Verti ergo ex Eis, Vobis, per Alloeosim.

Sic habent consilia quae dominus statuerit. Eadem vox quae Hoc, etiam Sic, vel, Ad hunc modum, significat. T ergo, id est, Hoc, in Sic, vertimus. Dominum autem addidimus de nostro, ut planum esset de cuius consilio loqueretur in Epilogo vates. Vide autem ut iterum ab exemplo ad locum communem redeat, sic dicens Dominum acturum, non modo adversus Babylonium, sed quoscunque etiam, quorum par culpa sit.

Sic et manus extenditur. In autographo meo habetur, Sic et manus eius extenditur. Adde ergo, Eius.

Sic minatus est. Reddidimus pro, Factum est Onus istud. Intentat autem et Palaestinis sua mala.

Quasi comminutus sit baculus etc. Quasi ex " vertimus. Ponitur enim pro coniunctione, quod.

Prester volans. Hebr.

secuti sumus.

Zuinglii univ. opera. Vol. V.

habent, Graeci oqw. Sed Oecolamp.

42

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »