Obrazy na stronie
PDF
ePub

Latini non habeant aequipollentem loci superioris dictionem. Rarius enim utuntur Sursum, sine motu. Stellas dei, vertimus in stellas coeli: quod loquutio illa Hebr. esset, haec autem Latinorum.

In monte celeberrimo. A Celebre, non minus, imo potius significat quam testamentum. Unde et Oecolamp. verbum verbo ferme reddens, Festivitatis montem fecit. Septuaginta vero vynλóv, id est, Altum montem: quo itidem magis ad conspicuum ac celebre respexerunt, quam ad testamentum.

Ad eam plagam unde Zephyri spirant. Est quidem ad verbum, Ad latera Aquilonis. Quum autem elatum regis animum suis coloribus pingat, quomodo se deum esse crediderit, sicut et stulti Romanorum principes, imo reges, etiam si crepant et rumpantur hoc nomine Quirites, imo tyranni tyrannorum; et Macedo ille, qui orbem percurrit potius quam iusto imperio tenuit, vix discebant quod dii non essent, Plagam et Zephyros vertimus. Nam et beatorum sedibus perpetuos adspirare zephyros perhibent etiam poëtae. Inauspicatus enim huc esset dirus ille Aquilo, de quo omne malum exurgit.

Ad plagam abyssi. Hic iterum sunt Hebr. Latera. Nos ergo quo clarius pelluceret antithesis, Plagae zephyrorum Plagas abyssi opposuimus. Hieron. Profundum ex latere facit, sed recte ac docte. At mirum est cur alias a vocum commoditate abhorreat, ut sensum dilucidius redderet: Nisi quod supra monui, religiose cavere voluit, ne quid a quoquam sua authoritate in transversum torqueretur. Quo metu nos liberi sumus.

Idcirco autem non es' socius sepulturae eorum. Idcirco, idcirco addidimus, quia sequitur causalis. Socium autem sepulturae fecimus ex, Non unitus sive coniunctus est cum eis in sepulchrum. Arbitror autem per prosopopoeiam Babylonicum regnum hic regem esse factum, qui non sit regum more sortitus elationem, sed propter turpem vitam turpiter abiectus. Non enim videntur quae hic dicuntur ulli regum competere.

Terram tuam perdidisti. Non legimus Babylonem, imo ullam terram in hoc fuisse, ut se ipsam perderet. Porro Tyranni omnes suos temere perdunt. Regnum ergo tyrannorum persona induit, ut dictum est.

Ignominiosa enim est in perpetuum posteritas facinorosorum. Gravi sententia utitur valde rhetoricus, quae omnibus nota est, quaeque optanda esset in ignobilium hominum cordibus non atramento sed ferro scribi. Quanto enim tyrannidem suam magis instant violentia firmare, tanto citius se ipsos expugnant. Ignominiosum autem vertimus ex non vocato, hoc est, obscuro ac minime celebri.

Filiis eorum quaeritur exitium. 1, id est, Praeparant, impersonaliter, sive Parate, si Rabinorum puncta sequamur, in impersonale Quaeritur, vertimus. Omnia enim ad sententiam istam gravem pertinent.

Orbem impleant munitionibus. Exitium ignobilium istorum • adumbrari in hac sententia puto, qui in praeruptis et inaccessis locis nidulantur. Unde innoxiae plebi non aliter quam e specubus lupi insi

dientur. Cui generi Hebraeos semper fuisse infestos autumo. Quid enim Rephaim, Nephelim, Gibborim, et Enakim, quorum expugnandorum acerrimus dux erat Chaleb, aliud sunt, quam hoc praedonum genus, quod inter homines hodie beluinam vitam ducit et ex rapto victitat? Est vera nobilitas inter mortales, quod inter flores rosa. Hoc autem praedonum genus, quod sibi tam egregium nomen ascivit, ne Hominum quidem vocabulo dignum est. Equidem nihil aeque admiror inter humana quam vere nobilem virum. At rursus perinde admiror hominum stultitiam et inconstantiam, quae tam sceleratorum nebulonum audaciam unanimi consensu non amputat, velut deploratum membrum.

Surgam. Recte vertit Hieronymus, Super eos surgam: si verbum commutes verbo. At absolute, Surgam, omnem vim Hebr. sermonis haurit, quum sequatur, Et exscindam Babylonis nomen; ubi exprimitur in quem sit insurrecturus.

Fibris locabo eam. Nos hac ratione Fibrum ex 7 fecimus quod idem verbum Praecidere significat: fibris autem horrendam morsus vim tribuunt naturarum scriptores. Plinius lib. 8. cap. 30. Tum quod in stagnum versa Babylon nullam commodius beluam hospitio excipit, quam stagnis et fluminibus gaudentem.

Scopa quoque vastatrice verram eam. Ad verbum est, Scopabo eam scopa vastante, vel vastantis. At emphasis id continet, quod nos vertimus.

In aquarum stagna reductam. Redactam lege! Mendum est ab operis admissum.

Omnino sic fore. Ne loquutio qua utuntur in iurando quenquam moraretur, sic vertimus.

Conteram, inquit. Potuissem dicere, Ad conterendum Assur. Sed notam personae ad quam reditur addidi, ad expeditiorem intellectum. Adimetur a vobis. Ab eis, esse Hebraice, non me praeterit: sed sententia de Iudaeis cogit intelligere. Nisi tu velis ad omnes eos referre, qui eius imperio opprimebantur. Verti ergo ex Eis, Vobis, per Alloeosim.

Sic habent consilia quae dominus statuerit. Eadem vox quae Hoc, etiam Sic, vel, Ad hunc modum, significat. N ergo, id est, Hoc, in Sic, vertimus. Dominum autem addidimus de nostro, ut planum esset de cuius consilio loqueretur in Epilogo vates. Vide autem ut iterum ab exemplo ad locum communem redeat, sic dicens Dominum acturum, non modo adversus Babylonium, sed quoscunque etiam, quorum par culpa sit.

Sic et manus extenditur. In autographo meo habetur, Sic et manus eius extenditur. Adde ergo, Eius.

Sic minatus est. Reddidimus pro, Factum est Onus istud. Intentat autem et Palaestinis sua mala.

Quasi comminutus sit baculus etc. Quasi ex Ponitur enim pro coniunctione, quod.

Prester volans. Hebr.

secuti sumus.

Zuinglii univ. opera. Vol. V.

vertimus.

habent, Graeci öqiv. Sed Oecolamp.

42

Et depascent optima pauperes. Primogenita saepiuscule ponunt pro primariis et optimis, quomodo et hoc loco. Comminatur autem sub Ezechia sanctissimo rege, violentos et contumaces Palaestinos difficulter habituros: contra vero optimum quemque, etiamsi sortis infimae sit, aequabiliter. Ut autem Ezechias eos superaverit, 4. Reg. 18. legitur.

Interficiet. tertiae pers. non primae est, quo luculentius de Ezechia intelligamus.

Cuius densitatem nemo sustinebit. Hebraica sic habent, et non est qui fuget aut pellat consistentiam eius, sive vehementiam. Vertimus. igitur, Cuius densitatem etc. Si mavis dicito, Cuius vim nemo declinabit. Nam 771 Separare quoque significat. Et Zacharias 10. utitur Separandi verbo, pro aversandi et abhorrendi.

Quam tunc satisfactionem legati Gentium adferent? Ad verbum, et quid respondebit. Legati Gentium, hoc est, legatio gentium. Mihi videtur Gentes hic Palaestinos vocare, zať avτovouaoiav. Deinde habent emphasim quandam verba, quam nimirum prophetae tempore nemo non intelligeret. Quasi ad excusandum, persuadendum, aut fallendum, in dicendo, alios superarent Palaestini.

Zion autem firmabit. Frequens apud eos est, ut Fundandi verbo, pro Firmandi utantur.

Et ea fident pauperes populi. Zioni firmitatem eam fore promittit, ut pauper et contemptus dei populus ea fisurus sit. Quae forsan Ecclesia potius est quam visibilis Ierusalem. Non quod Ecclesia quisquam fidat, sed eo quo fidit ipsa Ecclesia.

EX CAPITE XV.

Onus aut visio etc. Ex superiore loco detraximus hunc titulum. Habemus hic elegantissimam vлоτúлwow, id est adumbrationem, rudemque picturam expugnationis urbium. Omnia tamen visio sunt usque ad 17. caput. Id quod ante finem sedecimi ex ipso Epilogo liquet.

Vidi quod nocte vastaretur. Vidi, de nostro est. Nam", id est Quod, a sermonis initio hanc vim habet, ut de improviso citraque prooemium prodeuntem nobis exhibeat, hoc modo: Onus Moab, Nocte profecto vastabatur etc. Aut, quod nocte vastaretur Moab, supple vidi. Nox magnificat miseriam.

Ar Moab. Adparet Moabitarum metropolim Ar adpellatam esse. Alias Benarnon legimus, quod forsan eorum lingua, Interfluvialis est: sicut Confluentia Latina voce Germaniae urbs vocata est, quod inter Rhenum et Mosellam confluentes sita sit. Hoc certum est, sive Arnon vocata sit Moabitarum metropolis, sive per Apocopen Ar in medio flumine sitam fuisse, quantum in hac hypotyposi videmus.

Ascendebat ad excelsa Baith et Dibon. Fugax scilicet populus Arnon. In Nabo et Medeba, vicinis oppidis aut urbibus clamor audiebatur, qui concubia nocte subito erumpebat.

Et omnis barba tonsa. Patrium illis fuit in luctu capite radi, barba tonderi. Unde quum Paulus voti se reum simularet, tonsus est.

Inque fletum solvebantur. Diximus pro, In fletum descendebant. Eleale, Hesebon, et Iahaz, mali consortes numerantur.

Miles quoque Moabita.

fecimus.

Ex accinctis aut expeditis militem

Quum classicum caneretur. De incensione et remissione tubarum alias in libris Mosis dictum est. complexio etiam pro Tunc ponitur. id est, clangore incitarentur.

Quum, ex vertimus: quae
Classicum' caneretur, ex 17",

יריעו

Ex animi sui dolore clamabat. Anima eius dolebat ei, sonant ad verbum Heb. Verbum autem Clamabat, ex sequenti membro subduximus: Nam sensui nihil decedit. Imo Rabini videntur non commodissime distinxisse. Est autem hic loci et paronomasia inter

ירעה et

[ocr errors]

Simulque fugam capessebat. Est quidem ad verbum, Fugientes eius. At non est cur peregrinae linguae verba numeremus. Quamvis, Fugientes ea, hoc est, Ab ca, verti possit. At nolebat eadem planities coire.

Versus Zoar vitulam conternantem. ternanti similes faciunt bene habitas urbes. eiusmodi bucula 3ytchů.

Vitulae trienni sive con-
Helvetica lingua vocatur

Aquae Nemrim erant desertae. Frequentes adparet fontes Nemrim fuisse. At in tanta trepidatione omnia linquuntur.

Et viride nihil supererat. Praestabat visio ista omnia, ceu ab hostium copiis conculcata.

Secundo flumine Arabiam deportabant. Fluvius Arnon (quo nomine urbs quoque vocatur) quantum ipse intelligo, occidentem versus fluens, Iordani suas aquas propinat. Unde inconstans videretur, secundo flumine in Arabiam vehi res. Sed succurrit quod visio est et spectrum quod hic narratur; et res gerenda, non gesta.

Insidias velut leonis. Pro Insidiis vertit Hieronymus Additamenta. Insidiatorem autem exercitum vidit in revelatione propheta, qui fugientes velut insidians leo exciperet et contrucidaret, ut iam aquae Dimon sanguine tingerentur.

[ocr errors]

Tam his qui ex urbe, quam qui ex agro evasissent. Quum hic Moab pro urbe, terra vero pro agro accipiatur: hac forma verborum extulimus. Consule Hebraea lector, et videbis in nostra sententia esse prophetam,

EX CAPITE XVI.

Mittebat ergo magistratus terrae militem. Unam eandemque visionem nondum finitam prosequitur. Verba ista non est cur expediam; quum mediocriter docti videant Rabinos quoque nobiscum sentire, quum ad, Mittite, Militem iunxerunt, lineola Makef. Sic et Terrae, ad Principes.

A petra deserti ad montem filiae Zion. Vide hic iooτuiav a Petra ad Montem. Deinde Petram deserti, periphrasim Moabitarum. Montem autem filiae Zion, periphrasim Iuda. Mirandam vero commu

tationem! Moab contemnebat Israëlem; sed eo redigitur, ut pro auxilio ad genua eius procumbat.

Erant enim. Erant, non vertimus ex, id est, Et fuit: sed ex, id est, Erant. At prius istud non positum est temere, sed pro, Et usuveniebat. Ea vero oratione quum nihil habeat opus Latinus sermo, aliis rationibus perfecimus sententiam.

Ad vadum Arnon. Hebraice potius est Transmittentes, vel transeuntes. At ista complanatione nihil detrimenti accipit sensus.

Qui sic urgebat. Nostrum est, ut plane distingueretur cur sequentia, et ad quos diceret.

Inite consilium. Consilium inire, pro Consilium capere, deliberare, et quod sequi velis constituere, Latinis proprie significat. Ad consilium tamen exire, alicubi Orationum suarum dixit Cicero, pro ea deliberatione, qua litigantes cum advocatis et patronis per secessum a tribunali consultant. Quomodo hic quoque capi videtur, quasi extra ordinem habitus sit militi senatus: Quod fere in rebus dubiis fieri solet. Omnia tamen per visum.

Coagmentate in noctem umbram vestram etc. Umbram tuam, est ad verbum Hebraeis: sed mutati numeri ratio non est amplius reddenda. At umbram alias pro defensione ac protectione familiariter capiunt. Hinc tamen loci discimus quam vulgare fuerit illis loqui Tropice, quum in tanta angustia anhelantem nuncium figurate loquentem faciat propheta.

Quoniam prophanat hostis. Ad verbum Hebr. Quoniam finitus est pulvis. Hic primum scimus, quod Finiendi verbis, pro Absolvendi, perficiendi, consumendi, et consummandi utuntur. Consummatum ergo perhibet esse pulverem. Secundo videmus ex ipsa sententia, Consummationem pulveris proverbialiter poni, pro Conculcatione aut comminutione. Tunc enim perfecte superatus est adversarius, quum in pulverem conculcatur et lutum, aut quum etiam conteritur et commolitur. Quo igitur virtutem tam elegantis proverbii redderemus, diximus: Prophanat hostis.

Perdit extirpator. Hic videmus in, id est, Consummat vastator, utriusque membri sensum esse quem iam probavimus. Sed adhuc tertium clarius testatur.

Consumit conculcator de terra. Hic tertium perficiendi verbum habent, quo tamen perinde in malam partem ut superioribus duobus

utuntur.

Solium vero regni vestri. Regni vestri, nos militi sermocinanti suggessimus, ne non intelligeret Israël, quodnam solium sic laudaret a misericordia.

Ex fide et veritate. Iam satis crebro videor mihi dixisse, quur Fidem et veritatem ex faciam: quod scilicet una eademque huius vocis enunciatione utraque fides et veritas intelligitur.

Tanquam e tabernaculo David iudicet. Ad verbum est, In tabernaculo David. Sed aeque pollent, In ostio loquutus est mecum, et, De ostio: In tribunali pronunciavit, et, E tribunali. Iudicet, autem deprecative diximus, non Iudicat. Non enim solum laudat, sed etiam obsecrat.

« PoprzedniaDalej »