Obrazy na stronie
PDF
ePub

et, Filius perditionis, pro Filius perditus. Quomodo forsan et Filius hominis Christus dicitur, pro, Filius homo: ut una locutione et Dei filium et hominem confiteamur. Etiamsi non negen, si quis ab Hebraismo abhorreat, filium hominis vocari, propterea quod de homine hoc est incontaminata virgine matre natus sit. Hic autem loci, Populus indignationis meae, non active ponitur, pro, Populus qui mihi indignatur: sed passive, pro, Populus cui ego irascor. Vertimus igitur: Qui indignationem meam commeruit.

Amandabo. Absolute transtuli, propterea quod subiectum de quo fit sermo, nempe, Assyrius, citra relativum festivius intelligitur quam eo addito. Verbo autem, hoc est Mandare, perinde utuntur atque Latini: puta, ut non solum pro Imperare ponant, sed pro Commendare quoque, ac Mittere.

Ut omnia diripiat etc. Omnia, supposuimus propter verborum Emphasim. Generalibus enim sententiis ferme consueverunt uti pro universalibus: ut, Qui credit in me, pro, Omnis qui credit in me. Quod nunc et antea monuisse satis sit diligenti Lectori. Et quum posthac inveniet huiusmodi universales notas, additas esse ex Emphasi meminerit.

[ocr errors]

Sed huc spectat cor eius. Scio ut habeant Hebraea ad verbum. Sed quum sensui nihil decederet, et proleptica lexi clarior et festivior fieret, sic transtulimus.

Gentes quam plurimas.

Traduximus ex Hebraica antiphrasi, Non paucas. Gravius enim est, Quam plurimas, scilicet poterit: quam, Non paucas.

Num.non sunt reges principes mei? 1, id est, Simul, non expressimus, quod hic ferme sensus nasceretur: Nonne principes mei simul reges? qui mihi non videbatur vim prophetici sermonis de integro producere. lactat enim gloriosus rex principes, hoc est, aulicos suos, esse reges, aut reges aliarum gentium tributarios sibi factos esse; et aulam sequi coactos.

Num maioris operae etc. Num inferioris etc. Notas comparationis dilucidiores Latinis reddidimus ex Hebraica.

Quasi vero mea virtute etc. paraverim. Ex Quasi vero, vertimus: quoniam sequitur, De Ierusalem, et de Samaria. Ubi iterum , id est De, pro Potius ponitur. Mea autem virtute, dixi pro, Mea manu. Paraverim, pro Invenerim. Utuntur enim Inveniendi, pro Habendi, parandi, acquirendique verbis. Quomodo fere Latini.

An non quemadmodum feci. Ferme vertissem, An non quemadmodum faciam Samariae etc. Nihil enim prohiberet praeteriti temporis esse, quum promiscue in loco utantur praeteritis pro futuris. At quum videatur Samariam iam captam esse, quum haec praedicaret Isaias, praeteritum reliqui. Neque obstat superior sermo, dum eum paulo interius perspicies.

Ul quum perfecero. Haec levoris causa in primam vertimus personam. Durius enim obviasset, Visitabo si hic, Quum perficiet, traduxissemus.

:

Istum magnificum albae gallinae filium. Quum Latinam com

,על

planationem conarer, credebam mihi Latinis non modo schematis, verumetiam sententiis, chriis, aenigmatis, et proverbiis uti licere. Quum igitur Hebraicus μvxτηgiouós, id est nasus, sic ad verbum habeat: Visitabo ad fructum magnificum, cor regis Assur. Ubi primum by, id est Ad, in Latino sermone omitti debet, et dici: Visitabo magnificum fructum. Deinde, Cor regis Assur, quum periphrasis Hebraica sit, pro ipso rege, quae tamen Latinis inaudita est, non etiam Germanis. Dicunt enim, Was thut din herß? hoc est, Quid facit cor tuum? pro, Quid agis? Quamvis maior sit vis quam verba sonent. Quum enim sic loquimur, istum ferme intellectum haurimus: Quid agis tule meus, tu ille constans, tu ille omnibus aliquam ob rem notissimus? His inquam causis reddidimus Latinis, Magnificum albae gallinae filium. Non ideo quod talia sint Hebraea, si verbum verbo commutes: sed quod aeque polleat Latina paroemia atque Hebraicus nasus. Utuntur enim ea ferme Latini, quum gloriosos istos nare ludunt, qui prosapias, aut priscas aut nobiles, vel impudenter confingunt: vel si vere, degeneres tamen imprudenter iactant.

Et fastuosum supercilium oculorum eius. Hebr. habent, Et altam gloriam oculorum eius. Vel, Gloriam altitudinis oculorum eius, quomodo Hieronymus transtulit. enim gloriam, splendorem, a et amplitudinem significat. Quam quum hic per sarcasmon ponat, in fastum transtulimus: et Altitudinem, quum item in malam partem capiatur, in Superci ium.

Sic enim de se sentit. Tantum potest, Quia dicit, quantum Sic cogitat. De se autem sic cogitabat, ut sequentia demonstrant.

Sum enim prudens. Sic ad verbum habent Hebraei. Quamvis Hieronymus causalem omiserit, Septuaginta sequutus.

Principes earum. Gentium scilicet. Vide quam vulgare fuerit picturate loqui. Hirci sunt Hebr. aut arietes, sed isti qui gregem ducunt. Ab his ergo transfertur nomen ad populorum duces.

Facta est manus mea exercitibus populorum sicut nidus. Primum ex NYAN, id est, Inventa est, fecimus Facta est. Inveniendi enim verbum eis pro Existendi, fiendi, habendique capitur. Diximus ergo, Facta cst, pro, Fuit. Deinde manus hic pro authoritate poni videtur ac maiestate. Quasi dicat: Solium meum nidus est, in quem ova, hoc est, exercitus et substantia populorum congeruntur. Postremo magis quadrare videtur, si dicamus in nominativo, Sicut nidus, quam, Quasi nidum, quomodo Septuaginta verterunt. Etiamsi iuxta eorum interpretationem comparatio videatur ab his esse sumpta, qui avium nidos indagant. At hoc tepidius videtur, quam pro huius vatis ingenio. Sed et sequentia magis accedunt nostrae interpretationi, quam Septuaginta.

Omnem enim terram etc. Verbis modo transpositis idem sensus manet: sed magis clarescit.

Dispersa ova. Per Metalepsim Derelicta, dixit pro, Dispersis : quod quaecunque dispersa sunt, etiam derelicta sunt, non contra.

Adaperiat. Per imminutionem diximus pro, Diducat. Ait enim, non esse qui vel diducere labia, quasi loqui velit, audeat.

Qui se ad secandum utitur. Se, ipsam securim aut serram refert. Tractat. Tractat autem verbum frequentativum, hoc est grave, quod continuam actionem significat, est.

Quasi lignum non esset. Hebraei absolute habent, Non lignum: sed indubie keiya, id est, omissione notae similitudinis.

Tenuitatem in abundantiam eius. In pinguedinem eius gracilitatem, potius sonant Hebraea. Sed quum tropica loquutio hunc tamen sensum habeat, contenti sumus sententiam reddidisse.

Et in potentiam eius ignis incendium suggeret. Hic quoque contenti amus sententiam non improbe reddidisse. Gratiam enim Paronomasiae quae est in et : et Anadiploseos quae est

יקד כבד

?quis adsequeretur כיקד et יקר

Erit autem lucerna Israel ignis. Lucerna Israëlis Periphrasi ipse Israël est : id autem propter aeternos ignes, qui de Mosis instituto iugiter alebantur purissimo oleo. Considera autem quam erudite Israëlis igues eos fore dicat, qui Babylonium incendant. Commeriturum enim populi sui adflictione exterminium.

Et sanctuarium eius flamma. Sanctuarium scilicet quod ille incenderat. Vide qui mycterismi.

Vepres et spinas eius. Pro rebus Babylonii dixit. Quasi sic vaticinaretur: Res eius velut immanem vim spinarum et dumorum incendet. Et iam per Allegoriam eas res, Vepres et spinas nominat. At sunt et Christo divitiae Spinae vocatae.

Splendor quoque. 7 quod gloriam etc. quoque significat, in splendorem hic vertimus.

Anima et corpore consummabitur. Locus est a sufficienti divisione. Qui enim corpore et anima perierunt, funditus perditi sunt. Quod autem saltibus et collibus corpus et animam tribuit, Prosopopoeiae est, quum quae hominis sunt inanimae rei dantur.

Arbores autem silvae eius. Allegoria quoque est. An autem magnatum et Satraparum tantum habuerit ut silva dici possint, Danielis quinto discitur: ubi mille Megistanes ei tribuuntur.

Ut puer eas recensere possit. En ut huic ingenio nihil ignotum, nihil non praesens fuit. Quidvis eloqui prius discunt pueri, quam numeros ex ordine; ac dum capiunt tandem, paucos servant.

Non ultra nitentur etc. Praedicit libertatem genti suae. Mihi, ut plane dicam, videtur liberatio ex Babylonica captivitate humilior et minor undique fuisse, quam de qua prophetica verba possint intelligi. Unde adducor, pluribus locis quam creditum est hactenus, de liberatione quae per Christum praestita est mentionem fieri. Nam si aeque nemini Romanam historiam, non ingens tempus fuit ante natum Christum, quo de Antiocho triumphavit Asiaticus Scipio. Post hoc ergo tempus Assyriacae subiugationis, coeperint reliquiae huius gentis deo niti ex fide.

Ex fide. x, id est, In fide, veritate, firmitudine, integritate. Haec enim omnia significat una eademque vox Amen et Aemaeth. Hinc Hebraismi isti: Fidelis sermo, pro, Certa, indubitataque ratio, consilium, in aliena lingua.

res,

Stat sententia eius qui abundat iustitia. Hebraea habent ad verbum, Consummatio decreti: Idiotismo pro, Consummatum aut absolutum est decretum. Ubi Latini dicunt, Stat sententia. Quod autem Hieronymus vertit, Consummatio abbreviata, nobis suffragatur. Quum enim non dixerit, Consummatio abbreviationis, testatur aut huiusmodi Hebraismos, recti cum obliquo, poni vice adiecti et subiecti; aut ea coniungi ex diversis generibus: quae ambo in superioribus adnotavimus. vero mas. Quamvis ea vox quae abbreviationem et praecisionem significat, etiam pro decreto accipiatur, quomodo nos vertimus: atque adeo Hieronymus ipse, 3. Reg. 2. NYA AAN JOD, hoc est, Iudicium tuum quod ipse decrevisti. Atque huic translationi etiam sequentia adstipulantur.

.vero mas חרוץ,foemina est כליון Nam

Unde et certam atque indubitatam rem faciet dominus deus. Nunc Certam et indubitatam vertimus, pro Consummata sive perfecta re. Rem autem pro Decreto. Quoniam sensui tam abest ut quicquam decedat, ut etiam ad lucem eius accedat nostra interpretatione. Quid enim aliud est, Consummatum decretum faciet (hic enim habetur quam, Indubie faciet eam rem quam decrevit? Hactenus visus est mihi locus iste augustior, quam ut de reditu Babylonico videatur Propheta loqui: sed de adventu Christi, post captum Assyriacum regnum.

נחרצה (כלה

Ne formides popule meus. Haec quum consolationem promittant, attamen simul virgam ac baculum intentent, inconstantia potius videntur quam pia aut docta. Apparet igitur aeque ad nostram sententiam facere atque superiora. Tunc enim verum solatium accepit Israel, quum Assyriaco regno a Romanis subacto Christus est natus. Non enim sub eorum liberationem capta est Assyria, sed longo post tempore.

Et sicut virgam suam levavit. Sicut ex superiori membro huc quoque accommodavimus. Sic enim et similitudinis notas προλαμβάνεσι, id est praeponunt, ut omnibus membris sufficiant.

Quemadmodum Aegyptios. Est quidem ad verbum, In via Aegyptiorum: sed hac locutione utuntur pro, More Aegyptiorum. Id quod aliis locis saepe monuimus. Et antecedens membrum satis probat exempla esse, quum sic habet Hieronymus: Iuxta plagam Madian, 7772 igitur, id est, In via, similitudinis nota est.

Tunc adimetur onus eius de humero tuo. Post Babylonicam libertatem non fuit eis iugum in universum ademptum. Unde ad haec tempora referri ista debere videntur quae adnotavimus.

שמן

Quin prae pinguedine putrescet iugum. Ex 1, id est, Et, fecimus, Quin, ustavoias, id est, correctionis notam. Ex, quod Hieronymus, A facie, transtulit, fecimus Prae. Et ex non Oleum, sed Pinguedinem. Adparet autem proverbialem fuisse sermonem, Pinguedine perit: quum quis nimiis opibus uti nesciret quin se ipsum perderct. Sic et Babylonicum regnum sua mole, sua potestate, sua opulentia ruiturum dicit. Quomodo Livius de Romano imperio: Ut iam, inquit, magnitudine laboret sua.

Veniet ille quidem ad Aiath. Hunc locum ipse arbitror návodov,

id est reditum esse, ad hunc videlicet locum, Virga quidem percutiet te. Ut hoc modo agat: Quod praedixi Babylonium te virga percussurum, tam vere usuveniet, ut etiam profectionem eius et stationes dominus mihi revelaverit. Posuimus autem, Quidem, pro nota cum divisionis proxime antecedentis sententiae, tum reditus ad superiorem, Erudite atque, Unde et proverbium natum est. In tabellam depinxit Oecolampadius ea loca quae hic connumerantur.

Recensebit exercitum suum. Hebraica sic habent, "7", id est, Recensebit arma sua. Non enim vasa aut sarcinae dicuntur recenseri, sed arma cum armatis. Vertimus igitur, Exercitum. Intelligit enim transvectionem sive inspectionem: quam ferme peragunt duces conscripto et coacto iam exercitu.

Isthic vadum transibunt. Isthic, non est ex verbis huius loci. Sed quum ex ordine sic agat propheta, ut et hic servatus esse videatur, addidimus. Etiamsi non sit ad Iordanem Machmas: transitum tamen quendam adparet isthic non longe abesse, sive per iugorum angustiam, aut fluminis alicujus alveum.

Et Gabaam divertent. Gabaa diversorium nostrum, ad verbum habent Heb. Quum autem, vel pro 1, hoc est, Nobis, pro, Eis, positum sit, vel Assyrii loquentes inducantur: satis dictum est, Gabaam divertent. Fit autem hic mentio duarum Gabea, Nobilis, et quae Sauli cognomento adpellatur.

Hinnitu resonabit filia Gallim. Hieronymus recte reddidit verbum verbo. Sed quum adeo violenti transitus et aversiones tam crebrae lectorem remorentur, ubicunque licet libenter complanamus. Filia Gallim Hebraismus est.

Qui usque Lais etc. exaudietur. Enallagen vertere placuit. " enim, id est, Attende, ad hinnitum spectat, hoc sensu, In Gallim tantum fore equitatum, ut hinnitus usque Lais et Anathot exaudiatur, quas in hoc auscultare iubet. Vide autem quae лoinois, et factura verborum, quanta varietas, quam magnificus per omne Troporum genus incessus.

Trepidante Madmena. Septuaginta imitatus sum, qui 77 verterunt in §ign, id est, Attonita erit. Nihil enim curandae sunt in loco temporum adfectiones.

Manum suam vertet. In Evangelio xarà Aszãv legitur: Erat facies eius Hierosolymam euntis. Quo discimus eiusmodi loquutionibus uti pro, Versus, Ad, ac similibus ad locum vocibus. Adnotabis iterum iugandi studium, montem Zion, et collem Ierusalem.

Sed ecce dominus deus exercituum pavore gloriationem istam amputabit. Primum ex Vaf adversativa, Sed, fecimus. Secundo ex yo praccidens, Amputabit. Utuntur enim Participiis activis praesentis temporis pro futuris. Tertio ex Laguncula Hieronymi, quam de formavit, Septuaginta sequuti qui cvdó§8s verterunt, Gloriationem. Caetera similiter habent.

Praelonga statura praeditos succidet. Praepotentes intelligit ac violentos homines. Septuaginta enim ¿pežynow de suo addiderunt,

« PoprzedniaDalej »