Obrazy na stronie
PDF
ePub

Puer enim nascetur nobis. Non cogit hic Nobis, ut de gente sua tantum loquatur propheta. Per xoivuviav enim, id est, comme ciuin sese nobis iungit. Non enim ita Gentium est Christus, ut non sit etiam ludaeoruin : sed eorum tandem qui fuerunt quomodo Isaias, puta cum fide expectantes promissum.

Cuius humeris imponetur imperium. Hebraea sic habent ad verbum : Et erit imperium super humero eius. Hieronymus quuin sic transtulit: Et factus est principatus super humerum eius : vel hac ratione nobis commodat, quod istud verbum Erit, in factus est, verlit. Ubi primo probat, Hebraeis Existendi verba accipi, perinde atque Graecis, pro Fiendi verbis. Secundo, quod verba Fiendi et existendi pro aliis quoque verbis popuntur : ut paulo ante docuimus. Quid enim est, Principatum esse super humerum alicuius, quam imperii molem esse impositam? Tertio probat nobis hac translatione, quam constanter (ne dicam contumaciter) abborreat a Septuaginta interpretatione : quae tamen, ut in prophetis, est paulo alicnior a veritate Hebraica quain Hieronymi, alias autem non itidem : si inodo incorrupta est. Sunt enim et mendae et depravationcs manifestae in ea. Ita et in prophetis quoque multa et clarius et elegantius habet, quam Hieronymus transtulerit : quomodo et hic locus testatur και η αρχή εγεννήθη επί το ώμο ajtó, id est, Cuius in humero imperium erit. Vertinus enim praeteritum in futurum. Haec plane non in hoc dixerim, ut sanctissimo doctissimoque viro aliquid derogari cupiain: sed, ut videamus quam nocens malum sit obstinatio; atque ei qui obstinavit plus noceat, quam his contra quos obstipo capite abit. Adime enim tam claro viro hunc rigorem, et iam primum omnium feceris. Ita et maxima nomina habent, quod emendatione dignum est : et egent quod cum primis desideremus.

Admirabilis consiliarius. Ea forma coniunximus, qua subiectum et adiectum υποκείμενον και επίθετον: quod nostri praeceptores Substantivum ct adiectivum vocabant. Propterea autem sic coniunximus, quod Hebraea nobiscum faciant.

Pater aeternus.' Ty X, Hieronyinus in, Pater futuri sacculi, vertit. Nos hoc loco credimus magis quadrare, Pater aeternus, quod 79, absolute positum sacpius pro aeterno quain futuro saeculo ponitur. Quum enim sic ponitur, ferme babet aliam vocem adiunctam 19 7V. Patrem autem aeternum vocari Filium, non est durum piis auribus : quae didicerunt personas quoque pro esseptia per Alloeosim poni. Nam revera filius non est pater, sed id quod pater est. Tribuitur ergo hic Christo divinitas. Nam alias non est Hebraeorum mos quenquam suorum aeternum patrem adpellandi ne Abrahamum quidem Mosen, aut David.

Hic proferendi imperii, servandae tamen pacis finem non faciet. Quum regnorum pomocria sine tumultu inter mortales punquam proferantur ; immortalis autem deus per Evangelium filii sui mundum sibi subacturus esset, pacifica ct humili apostolorum praedicatione : factum est ut banc sententiain Enantiosi induerimus. Disparala enim sunt, Profcrre imperium, et Servare paceni. Id quod nostris tempo

nemus.

ribus, proh dolor, miserabili experientia discimus, quum Reges et Imperatores , quorum in primis erat Christiano orbi pacem aut servare aut conciliare, omnia crudelissimis expugnationibus, bellis, caedibus, foedant, vastant, excindunt: id autem nonnunquam propter terrae pugillum.

In solio David et regno eius sedens. Et hic ex irrefragabilibus locus est de Messia, quodquc Iosiam suum, optimum quidem regem, Iudaei non possunt eum facere, de quo in praesentiarum vaticinatur Isaias. Iam enim ferme duo inillia annorum non sedit posteritas Davidis in avito solio. Domo igitur pellant frivolas spes. . Ut fulciat ipsum aequitate et iustitia. Scio Hebraeis csse, Iudicio et iustitia : pro quibus tamen Latini' aequitate et iustitia utuntur. Quid enim aequitas est, quam iudicium? Amat summun ius, ne summa iniuria fiat, summo iudicio expendi: quod aequilibrium Latini aequitatem, Hebraei iudicium vocant. His autem rebus fulta esse oportet imperia : non fastu et violentia, non praecipitantia et vinolentia.

Verbum vulgavit dominus in Iaacob etc. Nos cum Hebraeis putamus hic povam partem praesentis increpationis incipere. Hoc autem ista occasione. Adparet Teglatphalassar Assyriorum regis incursu, de quo 4. Reg. 15. ut supra annotatum est, urbes multas esse laceratas ac dirutas: atque ut fit, dum opes non funditus exportantur, plerosque splendidius aedificasse quam pro priorum statu. Unde ferme ista nascuntur: Operae pretium fuit ista perdi, aut incensa esse, quum adeo magnifica sufficiuntur. Comminatur itaque deus ultimain extirpationem et eliminationem.

Sycomori fractae sunt. Qui Sycoinoros caprificos faciunt, nobis notior est arbor. Nos enim facile cedemus his, quibus rerum species magis sunt perspectae. Hoc tamen nonnihil offendit, quod Graeci quoque ouzáuivov iuxta Hebraicam orthographiam hoc loco scribunt, non συκόμορον. Quo magis adparet, corruptam esse vocem συκόμορον ex Dipu, ovxauívov quam apud Graecos natam. Quod si meum auguriuin sequi liceat de etymo dictionis, Sycoinorum ipse potius feram ficum esse crederem, ac sylvestrem, hoc est sterilem, quain fatuam. Nam et Germanica lingua, plantarum et herbarum abortia quaedam, Fatua vocamus. Re tamen vera adparet, Sycaminum arboris genus esse, cuius vulgaris esset ac parabilis inter Syros copia: ut 3. Reg. cap. 10. videre licet.

Eriget ergo dominus cum reliquis hostibus. Reliquos, addere coegit sensus. nx enim articulus hoc loco pro Cum ponitur: quo et Rabini propendunt, quum eum ad '93, virgula makeph alligant. Quum igitur dicendum esset ad verbum, Cum hostibus, aliis scilicet : addidimus Reliquos.

Rezin quoque super eos. Quoque, iterum ex necessitate sententiae est. Super cos, autem ex, Super eum, transtulimus, propter planitier et claritatem. Ponitur autem Rezin, per Metonymiam, pro Syrorum rege. Nam quae eis hic intentantur, evenerunt Rezino iamdudum ex humanis ablato. Veruntamen non sine naso et sarcasino inculcat auribus eorum nomen Rezin: quo cum amicitiam iunxerant ohiyónigot, hoc est, male fidi homines, ut paulo ante patuit.

Quos sic temperabit. Quos, vertinus ex, Hostes eius. Quum enim iuxta Asiaticam ubertatem sic ferme habeant Hebraea : Eriget enim dominus cum hostibus Rezin super eum : et hostes eius temperabit etc. satis est Latinis factum, quum posteriore loco relativum pro subiecto ponitur.

A tergo Israelem adoriantur. Apud Hebraeos Xxheintal verbum Adoriantur, vel Sint, vel quid aequipollens.

Ac toto rictu devorent. Hebraei habent, Omni ore. At huc competit vox aliqua infestior.

Nam et populus. Vaf hic causalis est, cur scilicet deus non remittat mipacem manum. Populus enim correctione non fiebat melior, quomodo et Ieremias queritur : Nequicquam cecidi filios vestros, disciplinam non recipiunt. Ex huiusmodi locis certi reddimur, quod quum divina bonitas nos ut eiendemur adfligit, nostra vero contumacia nihil ininuitur, in scelere nos promoturos esse, donec omnes perdamur Israelitarum more. Hinc Scytharum sive Turcorum in Christianum orbem irruptio : et, ut paulo ante attigimus, Regulorum mutua bella, quae expilatam ac destitutam undique plebem, velut imbellem damam eius rictui obiiciunt.

Et dominum exercituum non quaerunt. Hic manifeste ponitur Et, ¿QEENyntizās, hoc est expositive. Exponitur enim qui sit ille, quem noluerunt revertendo quaerere.

Ramum et iuncum die una. Ramus et iuncus proverbialiter ponuntur: quod nimirum huius aetatis fuit. Quod tamem Septuaginta intellexisse videntur, quum péyav zai jixgóv verterunt, id est, magnum et humilem, sive parvum. Nobis videtur a vitium statuminibus, et iuncis ac culmis, quibus vites ad ea maritantur, tractum esse proverbium. Ut quum in Germanica lingua dicimus, binß vnd band, id est, luncus et salix perieruut.

Qui enim populum istuin beatum dicunt futurum. Ideo dicit summos et infimos esse perituros, quia odèv ügiés, id est, nihil salvum in eo populo sit. Quamvis non desint qui beatum eum praedicent, falsi prophetae. Qui et apud Ierenniam promittebant pacem : quum nulla esset pax. Non gaudet dominus. . Nihil moror in futurum tempus transferri ista. Quamvis ipsi latius patere sententiain putemus, si in praesenti legatur. Deinde, quae sequuntur inelius cohaerent.

Omnes hypocritae sunt, et maligni. In singulari numero sententiose loqui, vulgare est Hebraeis. Hinc est quod Christus, Qui amat animam suam, potius dixerit: quam, Qui vitam suam plus quam mie amant etc. Maligoi, potentius exprimunt prophetalem sententiam, quam Mali. Nulla vero re perinde offenditur deus, atque hypocrisi. Qui enim simulare coram deo, omnia intuente, audent : aut non credunt numen esse: aut si sit, oscitans aut caecum putant, ut aut negligat, aut nesciat mortaliuin negotia.

Omnes stulta cogitant. Ad verbum quidem est, Omue os loquitur stultitiam. At quia synecdochicus sermo est (Non enim solummodo vana tractari ab omnium ore tantopere illius bonitatem irritat, sed stultitiae deditos esse ) ideo in capaciora et ampliora verba transtulimus.

Sed ultra extendet manum. Haec tam minacia velut intercalaria aspergit.

Quam ignis qui sentibus et spinis alitur. Hic šxhxina relativum Qui: sed ex ingenio linguae.

Et sicut in incendio quod in vepres sylvae incidit: sic prosiliunt superbiae fumi. Et hic locus ex harum comparationum genere est, quae apud comparantia notam comparationis omittunt. Ad verbum enim est, Et incendium in vepribus silvae. At iuxta comparatum fecimus ex Vaf, Sic. Ut enim ad iniustitiam contendant Rabini, fateri tamen compellentur, secundum Vaf consequutionis notam esse. Nunc autein quum omois nota comparati, consequutionis etiam nota necessario sit: idcirco et consequutionis et comparationis notam adposuimus. Vide autem mihi quam elegans sit bọc simile. Ut enim de veprium vehementi incendio toti fumorum olympi #xfpu02801, id est, exiliunt, ut Homerico verbo utar: sic superborum hominum tum consilia, tum facta cum tanto fastu ac pompa prosiliunt, ut nescio quae terriculamenta praebeant stultae plebi: quae tamen omnia non aliter quam fumus dissolvuntur. Involvendi vero verbum, quo commodissime usus est propheta , quum superba molimina stultorum hominum frivolis voluminibus fumorum comparat, in Prosiliendi verbum transtulimus. Quod aeque in hac re concurrit, virtute Metalepscos.

Conflagrahit terra. Scio passivam adfectionem esse in Ony. Sed eam quum hoc verbum Conflagrabit habeat, sic vertimus.

Comedet quisque carnem brachii sui. Ab his qui fame necantur, quos perhibent nonounquam carnem suam ambedisse, metaphora tracta cst. Fratres autem Ephraim et Mapasse unam carnem facit. Huc decidunt humanae aemulationes, ut fratri, sine cuius coniunctione constare nequit, non parcat frater.

EX CAPITE DECIMO. Vae qui conditis leges iniquas. Perstat in increpandis divitibus, et qui in potestate sunt.

Et difficilia ad servandum statuitis. Ad verbum babent Hebr. Et scribentes difficultatem scribitis. Quum autem Scribendi verbo, Gracci quoque pro Decernendi, statuendi, sententiamque dicendi verbo utantur (ut passion est apud Deinosthenem, šypaye, hoc est, Sententiam dixit: ille, aut alius scilicet): ideo commodum fore putavimus Statuendi verbum. Videntur nobiscum facere intentantia puncta Rabinorum. Ex hoc loco suum quoque sermonem formavit Christus, dum scribas et pharisaeos taxat, quod leges servatu difficiles rogarent, quas tamen summo digitulo non attingereut, sed qua ratione obnoxiam sibi facerent miseram plebem. Adeo universis aetatibus leges aranearum telis fuere similes. In quas si minuta insccta incidant, retinentur: si grandiora, perrumpunt.

Ut nunquam non incidant pauperes. Ad verbum sic sonant Hebr. Ad declinandum liiem sive judicium pauperum : hoc est, ad pervertendum causas paupcrum. Servavimus ergo Lites, ad sequens membrum, ut isthic cum iudiciis iugarentur. Et hic verbum Declinandi commutavimus verbo Incidendi : quo Iurisperiti frequenter utuntur. lo legem enim incidere dicunt, pro, Contra legem praevaricari.

Et discriminis. Discrimen pro vastitate posuimus.

Aut magnitudinem vestram ubi deponetis? Magnitudinem posuiinus pro opulentia. De ea eniin hic tempestive monet, quod impedimento futura sit. Accipitur enim hic in malam partem 71.). Deponetis autem vertimus ex Relinquendi verbo: quod locupletes homines ferme in rebus dubiis aliquo rem suam deponant, ubi sit extra periculum.

Quo minus ad compedes redig amini. Hebraea nuda sunt : Quo minus deflexio sub vincula, fiat scilicet.

Cadatis. Id est , desideremini. Cadendi enim verbo cum Graecis et Latinis utuntur pro Desiderandi. Atque hic iteruin inculcat, mapum irati dei nihil remittere.

Vae Assyrio quoque baculo, furoris mei. Confirmatio est : qua ostendat se nullis parcere, qui ut primum evecti sunt, insolescunt.

In manu sua tenet. Hebraea hoc modo habent : Et virgam ipse furoris mei in manibus suis. Tenet scilicet, per ellipsim. Hic primum adnotandum est, Isaiam hic recedere ab idiotismo linguae suae. Qui talis est, ut adfixa, hoc est Pronomina possessiva possessori conforment, non rei possessae. Quae quidem res plurimum lucis in loco conciliat · sensibus. Ut si volet Hebraeus de veste sua loqui, non dicet Vestis mea: (ubi possessivum pronomen conforme est Vesti, rei possessae) sed Vestis meus, vel mei: ubi possessivum pronomen conforine est possessori. Et si Hebraea de libro suo loqui volet, non dicet, Liber meus, sed Liber mea : proptereą quod possessor foemina est. Huic enim pronomen possessivum conformat, et non rei possessae, puta libro. Hic autem dicit 07), In manibus suis, (est enim alloeosis numeri,) pro 17" vel 77777'), In inanu sui, vel, In manibus sui, vel ipsius. Quod et si non crebro fiat, in Psalmis tamen atque ia aliquot aliis huius prophetae locis deprehendimus. Est et illud non transmittendum, quod Manus hoc loco non habent formam pluralis numeri apud Hebr. sed affixum, hoc est possessivum pluralis numeri, singularem formain ad se trahit: tanquam dignior numerus inferiorem. Plurali enim isti honoris loco utuntur. Hinc Deos plurali numero, von aliter quam Graeci et Latini Deum unum, multo saepius quam singulariter adpellant. Defendi ergo ipse iam, arbitror, causam meam ab impetitione quorundam Theologorum, quorum nomen pacis gratia tacebo : quod Deos immortales, alicubi stromatum ineorum dixerim.

Ad gentem hypocriticam mittam. Hypocriticain vertere malui, quam Fallacem. Quamvis omnis hypocrita fallax est. Propterea quod superius causatus est, Deum ob id maxime commotum, quod omnes sint hypocritae. Enavahaußável, id est, resumit igitur pessimum scelus, ne demerito maior putaretur ultio.

Qui indignationem mcam commeruit. Dudum diximus, Schema locutionis eis esse, ut dicant, Homo peccati, pro, Homo flagitiosus :

« PoprzedniaDalej »