Obrazy na stronie
PDF
ePub

illum supra universa observamus. Quod quomodo faciemus, nisi si co religiose fidamus?

Ille enim est et sanctificatio. Iam paulo aliter accipitur Sanctificatio, videlicet pro salute ac felicitate. Si enim dominum colendo et observando sanctificaverimus, ille quoque nos sanctificat, et beatos reddit. Si vero contumaciter ab eo abhorrebimus, offendemus ad eum. Ipse enim ruina est, et resurrectio. Haec Isaiae verba respirant Simeonis grandaevi vatis responsum, quod virgini et Iosepho praesagibat.

Et offendent ad eum multi. Hebraea sic habent: Et offendent in cis multi. In eis, hoc est, Lapide offensionis, et petra ruinae. Refert ergo, id est, In eis, voces potius quam res. Idcirco nos ad unam rem, pro qua aliae ponuntur, retorsimus, propter claritatem. Ad dei enim filium offendent multi.

cum

Complica nunc, ait dominus, contestationem hanc. Hic multa adsuimus. Nunc ait dominus, et Hanc. Hebraea cnim habent: Clausa contestatio, signata lex cum doctis meis. Quae quidem verba in hanc sententiam capi possunt, ut hic incipiat propheta loqui: Hactenus clausi contestationem istam, ad quam excipiendam iussus eram paginam et stilum corripere; et signo obsignavi cum doctis meis: hoc est, doctis istis testibus Uria et Zacharia, quos ad hanc rem per visionem adhibebam. Nobis tamen magis arrisit ut imperative legatur: Claude vel complica contestationem. Nam et divus Daniel hoc modo videtur intellexisse, quum et in sua adparitione cap. 8. imperative facit deum loquentem: Tu vero obsigna revelationem. At hic lucis gratia inserenda erat persona iubentis. Adsuimus ergo, Ait dominus. Hanc autem vocem, Hanc, addidimus, ut videremus dominum loqui de ca contestatione, ad quam praeceperat paginam rapi. Sequatur quisque quod verissimum videbitur.

Legemque obsigna Adparet ab aliquo forensi more acceptum esse, ubi testimonia signari lex esset. Legem autem intelligo ea quae hic praedicta sunt: quae propter firmitatem lex adpellentur. Ut quemadmodum leges sacrosanctae debent ac inviolatae permanere: ita quae dominus hic praedicit firma fore.

Expectabo igitur dominum. Hic putavimus tandem esse Apostropham, qua ad se revertatur propheta, et dicat: Ego igitur in unum dominum intentus ero, qui vultum suum avertit de domo Iacob.

Ego ipse, et pueri quos dedit mihi dominus, Prophetam loqui arbitror et pueros adpellare cum discipulos suos, tum pios auditores, qui monenti prophetae fidem haberent.

Ut miraculo et portento sint, Vita enim innocentium insana videtur esse impiis, et finem, hoc est, mortem eorum ingloriam putant: quum illi in pace et tranquillitate vivant.

Qui habitat in monte Zion. Hoc est, qui Hierosolymis colitur : hoc est, in Ecclesia.

Quum ergo dicent vobis (o discipuli domini pueri mei.) Tota itsa Parenthesis a nobis adsuta est. Munit enim propheta pios, quos iam pueros suos adpellavit, ut omnem seductionem caveant: sive quis

opem quaerere apud incredulos hortetur; sive rerum futurarum ab astrologis eventum percontari.

Respondete. Iterum de nostro est. Quae enim sequuntur, videntur seductioni respondere.

Nonne quaeque gens deos suos consulit? Quae Hieron. vertit, tam abest ut contemnam, ut etiam tester eandem esse sententiam utriúsque, quum in eundem finem tendunt. Eius translationis sensus est: Num licebit populo alium quam suum deum consulere? nostrae vero: Nonne quum quaeque gens deos suos consulat, Israel quoque non alium quam deum suum consulere debebit? Visionem autem, Hieronymus de suo addidit, pro oraculo aut responsis: quae Hebraei visiones sive revelationes vocant.

Tam de vivis quam mortuis. Super mortuis non legimus Hebraeos multa inquisivisse a domino. Nam Sauli desiderium, ut erat desperatione plenum, ad sagam potius quam ad deum convertebatur. At Gentes, perinde atque nos hactenus fecimus curiosi, nitebantur scire quae ad se nihil attinebant. Propter istos ergo in genere loquitur, ac dicit, quosque deos suos consulere, quacunque in re, sive ad vivos, sive ad mortuos pertineret.

אשר אין לך

Porro cui deest lux aut intellectus. Vertimus ex 1. Atque ideo in primam frontem posuimus, quòd subiectum esse videatur, ad quod hic fit sermo. Docet enim pios quo confugere debeant, si quid ambiguum aut incertum incidat: ut non habeant opus divinatoribus, astrologis, aut incantatoribus.

Legem et contestationem audiat. Audiat, nostrum est. Hebraei enim ad verbum habent, Legi et contestationi, auscultet scilicet cui deest lux. Per legem autem et contestationem non modo praesentem contestationem et legem, ut paulo ante, intelligimus: sed legem et minas cum promissionibus quae in lege continentur.

An non consentiant nobiscum. Hebraice: An non loquantur hac ratione. Quibus nostra aequipollent.

Quod si legem negligat. Legem ex superiore loco mutavimus in istum, quo manifestior fieret sensus. Heb. sic habent: Et praeteriens eam, legem scilicet. In hanc sententiam: Si is cui lux deest legem contempserit.

Impinget et esuriet. Allegoria ab his tracta, qui viam notam et planam obscitantes aut alio rapti praetergrediuntur. Quumque in ignotos anfractus veniunt, nihil quam offendunt et labuntur. Sic qui legem dei negligunt, in omnibus tum consiliis tum actionibus offendunt. Qui vero contestationes, hoc est, promissiones eius posthabent, et suas spes sectantur, esuriunt: hoc est, inanes manent; dum ab his in quos speraverant, nihil horum reportant quae petebant.

Et maledicet deo suo et regi suo. Attende Lector, quam fideliter moneat ne impietati dedamur, quum viam et gressus deploratorum hominum adeo commode annumerat. Quum impii spe sua frustantur, non sic secum reputant: Quo fidebas, auxiliando non fuit. Convertere igitur ad deum verum: sed ab illo quoque abhorrent, quasi numen nullum sit. Dicunt enim tam insipientes et bruti homines: Non est

deus. Tracta autem est allegoria a procacibus mendicis, qui quum nihil accipiunt iurgantur.

Quum vero aut sursum versum, aut ad terram spectabit. Rabini inepte hunc locum distinxerunt. Quod proclive videtur tum apud Hieronymum, tum apud Septuaginta: qui in secundo membro xάtw, id est Subtus, addiderunt de suo. Quo magis ostenderent eiusdem sententiae membra esse, sursum in coelum spectabunt, et deorsum in terram. Nos, quo minus iterum discerpi membra possent, ambo ad unum verbum coniugavimus. Tribuitur autem hoc loco idem status. desperantibus, qui superius, Capite quinto, dabatur superatis ab Assyriorum rege.

Circumvolans tribulatio. Quod Hier. y, vertit in dissolutionem et angustiam, hac causa puto fecisse, quod convenire non possent participium masculinum, et nomen foemininum: quuin tamen id crebro usuveniat, ut superius demonstratum est. Septuaginta hiiv, fecerunt ex n, eodem modo falsi. Ad verbum igitur est, Circumvolans, hoc est, circumfusa tribulatio per Metamorphosim, ut tribulatio nebulae similis fingatur. Circunvolans autem ex Volans, iure fecimus, quum isti compositis verbis egeant. Sed quae sequuntur, arguunt hanc esse sententiam.

2, Caligo

Et seductrix nebula. Hieronymus vertit ex persequens, qua versione palam videmus, Hieronymi tempore nondum fuisse Rabinorum vocalia puncta: quibus doctus homo facile vidisset , passivam esse vocem, per subscripta kibuzim. Ad verbum igitur sonant Heb. Et nebula dissipata: hoc est, nebula circunfusa; Ut sit velut expositio superioris membri, Circumvolans tribulatio. Nebulae enim erroris commodissimum praestigium, oppanduntur passim apud poetas. Quum autem propheta hic quoque Nebulam his addat, qui furore impietatis ac desperationis insaniunt, propterea quod magis errent idcirco Seductricem nebulam ex Dissipata fecimus, per metalepsim, hoc est, Postsumptionem. Circumfusa enim nebula, sequitur error. Quod genus Tropi Plutarchus Synecdocha comprehendit, Fabius autem (si recte memini) Metalepsi. Quod in hoc dixerim, ne quis miretur, si quando huiusmodi Tropos interim Synecdochae, interim vero Metalepsi accenseamus.

לאשר

Quae non avellitur ab eo qui contristatus erit. Primum, Quae, fecimus ex, quae vox ut ostensum est, saepenumero pro relativo ponitur. Secundo vertimus in Avellitur. Hic commode transtulit Hieronymus in Avolare. Diximus autem Avellitur, vehementiore verbo quam Avolat. Tertio ex diximus Ab eo. Sic enim pollet sermo: Non avellitur ei qui. Quarto, in Contristatum traduximus. Etiamsi foeminam referat; at indubie animam. Redi nunc Lector ad Hebraea, et vide quam tersa sint prophetae verba. Nec tamen animum suspendas, donec exemplum quod sequitur annectas. EX CAPITE NONO.

Quemadmodum superiori tempore. y, in Tempus vertit Hieronym. Nos non putamus hic obiter positam esse Hebraicam,

quod alias in loco facile admisero. Vertimus igitur in Quemadmodum, Exemplum enim est, quo futura perinde usuventura probat, atque praeterita gesta sint, et ad maiorem claritatem lege 4. Reg. 15. cap. ubi scribitur quomodo Teglatphalassar Galilaeam cum universa tribu Nephthali ceperit. Adde urbes quoque, quae de Zebulon erant, mea sententia.

Visum est. Nos supposuimus, pro exempli nota.

Leviter adfligebantur. Ideo vertimus ex P, quod Leviandi verbo utuntur Heb. quomodo Latini Elevandi. Eievari authoritatem alicuius quum dicunt, intelligunt contemni, et susque deque haberi. Imo Hebraei utuntur pro Excindendi et spoliandi verbo: ut Ier. 4. cap. Nam pro Remittendi verbo Moses usus est Gen. 8. An remisissent aquae. Vertimus igitur in, Leviter adfligebantur. Sequitur enim per climacem Postmodum vero graviter adflictae sunt.

Galilaea Gentium. Quum propter vetustatem incertum sit, an Galilaea olim id cognominis habuerit, ut Gentium sive Gentilis adpellaretur; an Galilaea Gentium Hebraismus sit, pro, Gens Galilaea: reliquimus Galilaeam Gentium. Tum quod ad Matthaei testimonium quadret.

. Postea vero gravissime adfligentur. In futuram adfectionem vertimus, quod sensus hoc postulet. Quod autem Matthaeus aliter usus esse hoc prophetae testimonio quibusdam videri possit 4. cap. mirum non est: quum adeo omnes facti simus scripturarum interpretes ut quemadmodum est in Germanico proverbio, plerique interpretibus ipsi egeamus. Dum Evangelista Matthaeus hunc locum adducit, allegoricas eo utitur. Ut quemadmodum olim Zebulon et Nephthali priores exterminium sentiebant: sic aequum esse ut nunc prioribus lux oriatur, dum Christus scilicet Capernaumi propheticum munus orditur. Huius rei ratio reddenda est. Allegoria ergo, hoc est, occulta comparatione, rationem primam reddit, et aequitatem praeponit, ut iam dictum est: Aequum scilicet esse, ut qui aliquando primi periissent, primi instaurarentur. Secundo prophetiam, ut quum hic apud prophetam praedicatur, quod Gentium populus sit lucem divinae cognitionis indepturus, et Galilaea Gentilis vocetur, iterum clarescat, quod iure Christus coeperit Capernaumi praedicare, ut qui Gentium futurus esset post Iudaeorum repudium. Quum autem Isaias terram Zebulon et Nephthalim exempli causa adducat, ac deinde ad vaticinium Gentium vocationis accedat, (in eo enim argumento totus est) consarcinavit Matthaeus utrunque testimonium: quorum prius allegoricus adducit, secundum vero naturaliter. Quum scilicet ostendit tum vere factum esse ut Gentibus lux oreretur, quum Christus Capernaum exordiretur prophetiam suam. Post captivitatem enim Babylonicam gens Iudaica nunquam fuit sibi restituta. Unde et in promissionis terra non soli aut liberi habitarunt: sed Gentibus commixti, et imperio peregrino domiti, sparsim victitabant. Quo factum est, ut Galilaea inter Gentes numeraretur.

Populus autem qui hactenus in tenebris ambulat. Hac forma vestivimus, quod Isaiae tempore sic competeret loqui.

Videbit lucem magnam. In futuro tempore extulimus. Non

tantum quod futura non minus deo sunt praesentia quam praeterita, quae communis est Theologorum responsio; sed quod praeterita etiam Hebraeis in loco promiscue accipiuntur.

Mortalis umbrae. Locutio est Hebraeis by, pro nocentissima nocte, qua premuntur damnati, hoc est, hi qui extra fidem hinc migraverunt.

Sed multiplicabis gentem, et non etc. Sed, de nostro adposuimus, ut esset index alterius personae loquentis. Percontatur autem propheta in persona admirantium, an deus Gentium populum sit pari gratia prosequuturus, atque Iudaeos hactenus fecerat. Hoc enim avtinÍATOV, id est obiter occurrens, hic agitur, quo magis amplificetur dei in Gentes liberalitas.

Laetabuntur apud te. Respondet propheta sibi ipsi: sed eius instinctu, cuius auspiciis omnia agit.

In divisione praedae suae victores. Victores, Hieronymus recte suggessit de suo, quamvis Septuaginta non addiderint.

Quia iugum oneris eius gentis. Iugum oneris, locutio est pro, Pondus sive gravamen oneris. Gentis autem addidimus, ut teneriores videant, quo relativum Eius referre debeant. At iterum relinquitur nobis dubium, an Gentis, Hebraicam significet, an Gentilem. Nos breviter Oecolampadium imitati, ad Gentium populum retulimus.

Sicut in die Madian. Historiam lege Iudic. 7. ubi (ut hoc obiter moneamus,) strategema insigne invenies, quo nullus Alexander aut Iulius, nullus Pyrrhus aut Fabius, praesentius unquam excogitavit. Discimus autem hic quomodo Hebraei Diem nonnunquam accipiant, nempe pro relatione et resumptione prisci temporis. Tantum enim pollet haec sententia, Sicut in die Madian, quantum si diceres: Quemadmodum olim a Madianitarum tyrannide suos adseruit deus. Ad eundem igitur modum, Diem, pro tempore constituto, innumeris locis legimus.

Sed et omnis violentia. Hieron. Violentam praedationem vertit, ex Violenter vim faciente. Est enim 780 710. Ubi iterum adparet suo tempore nondum nata esse Rabinorum vocalia puncta. Transtulit ergo in rem, non in personam: hoc est, in violentam praedationem, non in violentum praedonem. Eum nos imitati, rẻm uno vocabulo, absolute quidem posito, sed latius vagante ac plura complectente, expressimus : Omnis violentia.

Imo vestis sanguine conspersa. Nos istum credimus esse sensum, Quicquid crudele sit aut immane, subductum iri ex ea gente, cui dominus omne onus abstulerit. Quomodo superius, et apud Michaeam dicitur: Conflabunt gladios suos in vomeres, et hastas in ligones.

Fomenta erunt incensi ignis. Sensus idem est in nostris qui et in Hebraeis: quamvis adfectiones vocum sint dissimiles. Isti enim ad verbum sic habent: Et erit ad incendium, cibus ignis. Vel, et cibus ignis ut sit Asyndetum. Vel, Voracis aut vorantis ignis. Est autem elegans enallage, pro Incendetur aut comburetur, dicere, Fomentum iguis erit aut incendii. Unde et hoc modo vertimus: Fomentum erunt incensi iguis: pro, Incendii ignis.

« PoprzedniaDalej »