Obrazy na stronie
PDF
ePub

satietatem lubeat allegorizare, cavendum est ne quod te summopere delectat, aliis pariat fastidium. Haec tumultuarie de Allegoria: quum viderimus multos ab ea in scripturis adeo contumaciter abhorrere, ut multos locos parum pie exposuerint: multos quoque ea tam impense et citra delectum uti, ut pari impietate multos non recte exposuerint. Nunc ergo ad prophetae verba redeo. Post haec, inquit, germen domini laetum et amplum surget. Et ipse fructus terrae, qui iam germen domini adpellatus est, his Israëlitis qui salvati aut servati supererunt, quos perfidiae contumacia non in transversum egit, magnificus erit ac splendidus. Non enim solet prosapia carnalis Israëlis in scriptura Terrae fructus adpellari. Deinde hunc fructum claritatem Israëlitis veris allaturum promittit : non contra, Israëlitas terrac fructui. Quod ergo aliud germen, qui alius fructus erit quam Christus, cum corpore suo Ecclesia?

Tunc autem quum abluerit. N Hebraica vox isto loco non est conditionalis, Si: sed temporalis, et pro Quum ponitur. Quum abluerit dominus luem filiarum Zion. Est autem sensus, Israëlitis tunc semen istud laetum fore, sanctasque tunc adpellandas esse reliquias, quum dominus Ierusalem expiaverit vento urente, et flatu vindictae. Hoc est, ut allegoriam reseram: Quum Ierusalem (hoc est, gens Iudaeorum) variis adflictionibus et ignibus lustrabitur, interea Gentes (veri Israëlitae) et Gentium Ecclesia (quae est vera Ierusalem) Sancta domini vocabitur. Bona enim pars perfidae gentis caeca manet, donec Gentium copiae ingrediantur, quemadmodum Apostolus quoque censet. Traduximus igitur: Tunc autem, quum etc.

Super omne aedificium. T aedificium potius sonat et structuram, quam locum.

Et super omnem coetum eius., id est, Et super coetum eius, Omnem vero non de nostro admensi sumus, sed vi ovinyos, hoc est, conceptionis, ex praecedenti membro huc detraximus. Frequens enim est apud eos, ut adfixis hoc est relativis, notis similitudinis, et distributionis nota sylleptice utantur, hoc est, ut eas notas ad unum tantummodo membrum adponant, unde tamen alteri quoque eadem virtute serviant. Vertimus autem Coetum, ubi Hieronymus vertit, Et ubi invocatus est: ex . Ponunt Hebr. eam vocem pro concione aut coetu: quomodo in libris Moseos saepenumero reperitur, hoc est, Concio sacrosancta. LXX. propius ad nos accedunt quam Hieronymo. Καὶ πάντα τὰ περὶ κύκλῳ αὐτῆς, et omnia quae circum eam sunt. Qua periphrasi 7 viciniam aut agrum lerusalem notare voluerunt, in hunc sensum: 'Universus locus montis Zion cum omni лεдizopo, id est, regione aut agro.

Nubem ac fumum per diem: nocte vero splendorem ignis flammantis. Haec indubitata nota est allegoriae. Nunquam enim legimus haec esse facta sensibiliter. Fit ergo manifestum haec omnia ex historia veteri allegorice adduci: puta quod deus opt. max. coelesti Hierosolymae, hoc est Ecclesiae, quae coelitus, hoc est e supernis nata est, nempe ex aqua et vento, hoc est, ex luce divinae inspirationis, et spiritu consolatore ac confirmatore, semper adest protegendo, ducendo,

monendo, et fovendo. Haec enim quae hic dicuntur, quum neque sensu neque vere populo Iudaeorum fiant, iam res ipsa cogit allegoriam esse agnoseere. Habent enim Hebr. et hoc familiare, ut frequenter allegoriis, comparationibus, hoc est similibus et dissimilibus utantur, citra manifestas notas, id quod in allegoriis aequanimiter et Graeci et Latini suis legibus coacti ferrent, non etiam in parabolis, id est, comparationibus similium dissimiliumque. Hinc dissidia ista de divite epulone, historia sit an parabola: quum sit parabolica narratio ficti exempli. Quo tamen docet, ut res vita defunctorum habeant. Quemadmodum et ista qua narratur, quendam descendisse ab Hierosolymis lerichuntem. Et hominem quendam duos habuisse filios: quorum alter partem haereditatis suae postulaverit, et peregre profectus dilapidaverit. Et ista qua dicitur, homo quidam nobilis abiisse in regionem longinquam, ut regnum assumat isthic etc. In his enim et similibus locis, si tu protinus per hominem nobilem Christum intelligis, allegoria est. Si non intelligis, nisi ad hunc modum audias: Quemadmodum saepenumero reges abeunt in alias quoque regiones et provincias, domi relictis quibus rerum summam et imperium credant, atque dum redeunt, omnes aut pro recte factis remunerant, aut propter proditas res puniunt: Ita Christus abiturus est, ac ad ultimum diem rediturus, redditurusque ministris suis pro ratione negotiorum gestorum. Si, inquam, ad hunc modum tibi praemandendum erit, iam fiet ex allegoria parabola. Huc pertinent quae de ecclesia Christi allegorizat Paulus ad Galatas quarto, et hoc quod ad Hebraeos decimo scriptum est: Habentes igitur fratres indubitatam certitudinem introitus in sancta, per sanguinem Iesu: quem ille nobis introitum vivum de novo munivit, per ipsum velum, hoc est, per mortem sive carnem suam. Hic enim citra notam allegorizare incipit Apostolus; sed instrumenta quibus hoc agit, altius e veteri testamento depromit. Ac tandem notam addit allegoriae, quum carnem, hoc est, mortem Christi hoc velum esse ait, de quo allegorice ludens locutus erat. Sic quae eo loco dicuntur de summo sacerdote, de aspersione cordis a malignitate et labe conscientiae, de ablutione corporis aqua munda: omnia sunt allegorica. Quae dum imperiti Caţabaptistae et Papistae non vident, tot errores nobis propinant, quot verba profundunt. Vult enim Apostolus ostendere, longe praestantiores esse lustrationes et expiationes nostras, quam veteres. Sanguine enim Christi ac corpore, hoc est morte eius ita nos aspergi, ut nullus per velum transitus cum sanguine, nulla aspersio, nulla ablutio potuerit veteres sic mundare, ut nos sanguis Christi; nihil hic de Baptismi sacramento agens. Iam ergo dum rudes allegoriam non olfaciunt, coget te inscitia, ut omnem rem in comparationem redigas, hoc modo: Sicut olim in figura haec servabantur ad externam expiationem et reconciliationem, ita nunc interiorem hominem totum purgat Christus etc. En nobis viam aperiendarum allegoriarumn per comparationem. At eruditis, et quorum mens per allegorias (non aliter quam qui equo) vehitur, puta ut quemadmodum ille regit, non regitur, etiam si vehatur: sic litera vehiculi vice utantur, non quae eis imperet, sed quam spiritu moderentur. Eruditis, inquam, et exercitatos sensus habentibus, suavior est et iucundior allegoria parabola.

1

Sic igitur patere arbitror hic loci meram allegoriam esse, ecclesiae dei ex Gentibus congregatae, quae iam est Zion, Iuda, Ierusalem, Israël, populus dei, Iacob rectus ille, et caetera quae passim per scripturam carnali Israëli tribuuntur.

Quia cum omni magnificentia sua protecta erit. Haec ad verbum Hebraeis hunc sensum reddunt: Quoniam super omnem maiestatem protecta, sive protectio passiva, subintellige erit, zať ëhhɛıyı, id est, per omissionem sive defectionem. Omittunt enim verba substantiva multis locis. Nos igitur sic vertimus: Quia cum omni magnificentia sua protecta erit, Sua, adsuimus de nostro. Adfert enim secum quiddam lucis. Id autem fecimus, LXX. imitati, qui sic transtulerunt: πάσῃ τῇ δόξῃ σκεπασθήσεται, id est: Cum omni gloria protegetur. Nam et Graecis huius coniunctionis, Cum, ovv, Ellipsis familiaris est. Magnificentiam autem vertimus ex 7, quae vox Hebraeis pro gloria, maicstate, honore, gravitate, splendore, imo pro omnipotentia, cum deo tribuitur, accipitur.

Ut tabernaculum futura sit. Ierusalem scilicet, quae per diem nube, nocte vero flammante igni protegetur. Omnes enim qui intra coetum gregis Christi clauduntur, securi sunt ab omni tempestatum genere. Non ut istis non petantur, sed utcunque saeviant adversae potestates, vinci tamen non possint.

Receptaculum. Ex 2 vertimus: quae vox tantum potest, quantum Latinis absconsaculum: si eis hoc modo loqui liceret. Unde et Hieronymus Absconsionem transtulit, pro loco in quo quid absconditur. Sicut Latini Deambulationem vocant locum in quo deambulatur, ut supra monuimus.

EX CAPITE QUINTO.

דוד

Quin potius canam dilecto amico meo. Ex inhortatoria particula fecimus, Quin potius. Et ex 777 Dilectum amicum meum. enim dilectum, et patruum, et cognatuni significat. Adparet autem apud Hebraeos morem fuisse, ut gratulandi gratia canerent vicini et cognati, si quis novam vineam plantavisset: quemadmodum et annona collecta gratias canebant: in quem usum Psalmi sunt conditi, qui Pro torcularibus inscribuntur. Quomodo apud nos gratulatum venitur ad eum, qui novam domum incolere, et ignem ac fumum primum in ea excitare incipit. Sed inter coniecturas hoc numerabimus: quamvis hanc non frivolam autumem; cum quod titulus ipse tale quid insinuat: tum quod carmen ipsumn demonstrativi generis, eam vineam a loco, ab ornatu, a munitione, a custodia Jaudat, id autem priore parte. At posteriore vituperat ac reiicit, quae alium quam hactenus consuesset fructum reddere coeperit. Canitur autem a propheta carmen domino sub amici persona, quomodo eam conseverit et munierit at illa spinas reddiderit, quum ipse uvas expectaret. Deinde canitur domini deliberatio, quidnam facturus sit vineae suae. Nisi quis dominum canentem facere velit, ut ille indignatus populo Iudaico, se de eo cantaturum minetur, dilecto scilicet amico suo, hoc est sibi ipsi in aliena persona; quemadmodum et in Evangelio sub persona patrisfamilias de se ipso

:

loquitur ac deinde sic ordiatur: Vinea erat dilecto amico meo; qui quidem amicus ego ipse sum. Mutat enim post pauca personam, atque ipse dominus loquitur, et dicit: Decernite inter me et vineam meam etc. Veruntamen quocunque vertas exordium, hic plane sensus manet, quod postea quam dominus ferendo et sustinendo populi scelera, omnia tentavit ut ad bonam mentem reduceret: illi autem tam abest ut errata corrigerent, ut etiam sese acrius domino opponerent: coëgerunt eius bonitatem iustitia experiri in eos: Iure ergo repudiaturum perduelles, et alium sibi populum asciturum. Huc respexit Christus Matth. 21. quum allegoriam hominis qui vineam conseverat, quamque locavit agricolis, attulit. Hoc quoque non est negligendum, hunc nostrum prophetam, sive ab afflatu, sive ab ingenio tam festivum fuisse, ut crebro delectatus sit orationem solutam ligare, et a prosae orationis curru descendere, ac pedibus incedere. Etiam si candide fatear, nondum compertum esse, quibus illi carminum generibus usi sint. Abolevit enim ista vetustas, et Rabbinorum audacia, qua pro sua libidine distinxerunt non pauca, non pro ratione sensuum et eruditionis. Sudavi nonnunquam, si quid huius fodiendo et inquirendo invenire possem sed aliud (quod certum habeam) non potui deprehendere, quam quod dum carmine ludunt, nullum ferme sensum omittunt, qui non insigni aut tropo aut figura picturetur. Deinde quod in carmine grandius tubam sensuum inflant ac incendunt. Postremo quod sese in arcana omnigenae eruditionis summo conatu ita abstrudunt, ut pleraque videantur oraculorum formam induisse. Imo prorsus faciunt quod Tragici in choris solent. Qui mihi tum videntur eos aemulari musicos, qui dum canendi vel peritiam ostendere, vel gratiam occultam inire cupiunt, aliquo se abdunt, ac deinde argutissime ex eo loco canunt: et quod alias praecipue in usu habent dissimulant, quo minus internosci possint. Hic protinus ad Chelis aut Citharae auditum consurgitur, inquiritur, censetur, quid, quis, aut cui canat. Sic novus ille poëtarum Hebraeorum incessus, per troporum ac figurarum ordines: nova granditatis sententiarum incensio admiranda ex abruptis et inaccessis locis detonatio, sollicitum tenet auditorem ad auscultandum, ac inquirendum, quid dicatur, cui aut de quo dicatur. Omnis enim adparatus arduum quid prae se fert. Ad hunc modum hic noster Carmen hoc loco interspargit, et sic occinit:

Vinea fuit. Diximus pro, Vinea facta est. Etiamsi non me praeterit Hebr. verbum, id est Fuit, perinde pro Factum est, poni, atque Graecis ἐγένετο, ἐγενήθη, et similia. Sed hic quum vineam a loco describat, opportunius visum est Vinea fuit, aut, Vineam habuit dilectus amicus meus, quam, Vinea facta est.

In loco uberi. Hebraea habent ad verbum, In cornu filio olei, aut pinguedinis: quomodo Hieronymus transtulit. Quod equidem vehementer admiror. Existimo enim hoc licere interpreti, ut si lingua quam in aliam transmutat, quid peculiare habeat, quod domi quidem sit et elegans et usitatum, at si in aliam transfundas, gratiam suam amittat: ea quaerere quae aequipolleant. Id quod Hieronymus ipse perhibet. Sed noluit religiosus homo, de Oraculo divino vel verbis hoc loco recedere. Utuntur autem Hebraei hac voce 7, id est Cornu,

pro radio, flamına, aut splendore; Quamvis metaphora a bovis cornu ad Solis radios ac iubar, et ad flammam tracta: ut saepenumero inter enarrandum ostendimus. Hinc quantum ego video, per errorem Moses ille supra omnes mortales lenis, iucundus, suavis, et patiens, cornutus nobis est factus; quum scriptura voluerit nobis gratiam, splendorem, et authoritatem, quae ei ex colloquio domini accesserant, ita ut per omnia augustior esset quam prius, commendare. Ponitur ergo cornu hic pro loco aprico: quemadmodum et in Germanica lingua cornu vocamus chersonesum in mare aut stagnum procurrentem: aut etiam colliculum oblongum in latam planitiem expatiantem: quales loci ferme aprici sunt, et serendae viti accommodatissimi. Hoc et LXX. viderunt: qui non satis duxerunt transtulisse v zépati, id est in cornu: nisi ἐφεξήγησιν, id est, expositionem addidissent ἐν τόπῳ πίονι, id est, in loco pingui. Filio olei, transtulit Hieron. ex 77, non habita ratione idiotismi Hebraici, quo solent Filius vaccae, dicere per Periphrasim, pro, Ex boum armento. Quamvis 7 suam quandam maiestatem habeat, ac ferme ingenuitatem in sua lingua, quae non transit in Latinam: sive bovis filium dicas, sive ex armento: quomodo ferme Filius, in paroemia ista, Albae gallinae filius Augustus est. Hanc ergo amplitudinem periphraseos transtulit lepidissimus poëta, ab animatis ad rem inanimatam, et dixit, In cornu filio pinguedinis: hoc est, in aprico loco adprime pingui et crasso. LXX. ἐν τόπῳ πίονι, in loco uberi (quomodo prisca Latinorum ex LXX habuit interpretatio) verterunt, quos hic imitatus sum.

Quam et maceria sepivit. Hebraea quidam sic transferunt: Et sepivit eam, et lapidibus circundedit eam. Ut secundum Vau, sit exegeticum. Quos secuti sumus: sed omissis cum altero relativo, tum altera coniunctione, Quam et maceria sepivit. Septuaginta ad primam personam transierunt, quum Hebraei nondum habeant Eam. In hanc enim sententiam verterunt, Et sepem circumdedi, atque fodi etc. Hieronymus sic transtulit: Et sepivit eam, et lapides elegit ex ea. Dixit autem, Lapides elegit, pro, Lapides legit. Maceriam vel hodie Latinis hominibus perhibent murum e lapidibus constructum significare, qui tamen coemento non sint coagmentati.

Nohili vite consevit. Habent quaeque regiones, quibus Bacchus est propicius, peculiaria vitium nomina. Quum autem hic Sorec indubie pro optimo vitium genere positum sit, Nobilem vitem fecimus. Sed spinas reddidit. Hieronym. Et fecit labruscas. Nos LXX. naluimus imitari. Nam et Iob 31. UN spinam interpretatus est Hieronymus. De spinis autem coronam Christo perfida gens contexuit. Ad vos provoco. Exaggerandae pervicaciae causa admensus sum. Vehementer enim iniquam causam habet adversarius, cui litigator suam quoque offert. Docent autem sequentia, Dominum degravandi gratia ad illos ipsos quibus minatur provocare. Hic arbitror iterum prosam orationem incipere.

,id מדוע קויתי

Decernite. Diximus pro, Iudicate. Quur igitur me sperante. Hebr. habent "" 2, id est, Cur speravi. Egent autem Hebraei subiunctivis, optativis, et praesentis

« PoprzedniaDalej »