Obrazy na stronie
PDF
ePub

quemadmodum Ruben, Simeon, Levi, et reliqui. Est autem ea enallage peculiaris Heb. ut dicant vocari nomen alicuius super aliquem, pro: Vocari aliquem alicuius nomine: Id quod praesens locus manifeste adprobat. Vertimus ergo pro, Invocetur nomen tuum super nos, uxores nomini tuo accenseamur. De Divorum intercessione alias in elencticis nostris, cum Latine tum Germanice editis, adfatim scripsimus.

Tollasque opprobrium nostrum. Probrosum fuisse Hebr. genti, si quae non peperisset, notum est; probrosius, si qua scorti aut lascivae suspicionem sustineret. Ego tamen opprobrium hic arbitror liberalius accipi, nempe pro aerumna, calamitate, et miseria: quomodo frequenter in Psalmis aliisque locis accipitur. Cupiunt ergo uxores septem, mariti unius auspiciis atque imperio defendi, ac morem gerere: ut saltem habeant qui imbellibus qualicunque sit praesidio. Verbum autem tollendi sive auferendi ON est, quod colligere, addere, et consarcinare potius significat, quam e medio tollere: nisi videamus quam propensi sint Hebraei ad metalepses, quamque erudite eis utantur. Quum hi qui soluturi sunt a loco aliquo, aut aliquo quid abiecturi, sarcinas primum colligant, aut ea quae abiecturi sunt: fit ut priore utantur pro posteriore, puta verbo colligendi, pro verbo auferendi. Plutarchus (si recte memini) hunc tropum inter synecdochas numerat. At nihil moramur hanc diversitatem quae apud omnes ferme est, qui de tropis et figuris scribunt: quum alius alii troporum aut figurarum familiae alia atque alia accenseat; modo ubi tropi sunt, non contendamus planum aut simplicem esse sermonem. Sed ad verbum Colligendi et Tollendi redeo. Allusit Rahel ad utramque verbi Asaph significationem, quum filium enixa sic prophetizat Gen. 30. n ' x 2, id est, Et dixit, Abstulit deus opprobrium meum: hoc est, contemtum et vilitatem. Sic enim et LXX. qui apsihov habent: et Hieronymus post eos, transtu

ותקרא את שמו יסף לאמר יסף יהיה לי בן lerunt. Sequitur isthic

, hoc est; Et vocavit nomen eius Ioseph, sic reputando: Addet mihi dominus et alium filium. Hic LXX. яoоovéτw habent, et Hieronymus, Addat. Quis tam eruditam avtigaow se per omnia Hebraea inventurum speraret? Abstulit, ait herois, opprobrium, et gloriam multae posteritatis augebit: uno verbo.

Post ista. Diximus pro: In die illa. Qua locutione utuntur Heb. etiam dum per metabasin a priori tempore ad sequens transeunt. Vertit autem nunc propheta sermonem ad Messiae adventum. Postquam enim de visitatione domini multa, multa de repudiatione gentis Israeliticae disseruit: tandem adfore eum dicit, in quo nobis universa restituuntur. Nec est cur Iudaei ista ad reditum e captivitate Babylonica torqueant; quum ille non admodum celebris fuerit, pro magnitudine gentis scilicet, et desiderio patrii soli. Non enim ipsi possunt electus ille amicus esse cui canitur de vinea sua. Neque hi qui sancte sint vocati. Sed neque constat nubem unquam obversatam esse Hierosolymis, neque caetera quae hic praedicuntur unquam esse impleta. Referant autem ad finalem istum reditum suum, licet, (nam et Paulus hunc eis in Rom. pollicetur) allegorica tamen sunt quae de corporea felicitate non tantum hic, sed

per omnes prophetas disseruntur, id quod successu apologiae magis ac magis patebit.

Germen domini laetum et amplum surget. Laetum vertimus ex, quae vox proprie Capream significat. Quae quum sit ex omni damarum genere nobilissima et pulcherrima, fit ut quae isti eximia velint adpellare, Capream vocent. Transtulit ergo Hier. Magnificentiam nos autem, Laetum: quod et Latini laetas segetes ac germina laeta per valλayǹv dicant, quae vel habentem vel videntem laetum reddant. Amplum diximus pro Gloria: quum et amplitudo gloriae ac splendoris magnitudo sit. Competit autem utrunque epitheton germini Christo, et eius corpori Ecclesiae. Quod enim laetius pectus invenias, quam quod uni deo per filium eius fidit? Aut quae numerosior soboles per universam terram unquam est visa, quam quae in Christo renata est? Surget, autem fecimus ex, Erit. Verbo enim Essendi, pro multis verbis utuntur: nemo tamen familiarius quam Ezechiel.

להר

Et ipse fructus terrae magnificus ac splendidus erit, his qui evaserint Israelitis. Magnificus et splendidus, diximus pro, Ad magnificentiam et ad splendorem: propterea quod illi huiusmodi loquutionibus utantur pro finitis et disertis orationibus. Sicut infra 9. cap. erit ad combustionem, pro, Comburitur. Et Hieremiae 51.7, id est, Et dabo te in montem conbustionis, pro, comburam te o Babylon: eam enim montem vocat isthic loci. Vertimus igitur, Magnificum ac splendidum fore veris Israelitis, terrae fructum, hoc est, dei filium humana carne vestitum. Evaserint, Hebr. est, hoc est, Evasioni. Dicunt enim evasionem, pro elapsis et salvatis: sicut captivitatem, pro captivis, et circuncisionem, pro circuncisis. Quemadmodum Latini Deambulationem pro deambulantibus: convocationem pro convocatis dicunt. Quum autem hic allegorice loqui adseramus prophetam, operae pretium duxi nonnihil de hac figura loqui. Allegoria (ex Plutarchi definitione) est alterius per alterum commendatio aut mentio. Quae quidem definitio, nisi interius quam primo intuitu perpendatur, communis erit omni tropicae locutioni. Significat enim omnis tropus aliud quam ipsa vox prae se fert. Et ipsius Ironiae omnes species aliud commendant et adferunt, quam verba sonent. Considerabimus igitur primum, Tropum esse in voce: Allegoriam autem in oratione aut sermone. Deinde, Ironiam non sine naso esse: hoc est, risu, ioco, acerbitate, censura, iudicio. Allegoriam autem, istis omnibus ab ea distare. Ut enim primum abierit in iocum; risum etc. iam non est Allegoria, sed Ironia. Mea enim sententia, Ironia est salsa allegoria. Mentionem igitur facit et commendat nobis res allegoria, alio sermone, aliisque vocibus quam propriis. Non ad hoc ut rideat, mordeat, iudicet, hoc est damnet, aut laedat: sed rerum scitu necessariarum alio verborum habitu mentionem facit, ac veluti demonstrat. Est enim τὸ περίσασθαι, καὶ τὸ ἀποδεῖξαι. Videmus igitur allegoriam, orationis formulam esse, esse, aliud quam species prae se ferat nobis commendantem: ita tamen ut per eam verborum speciem veritas ipsa videatur, non aliter quam verum corpus

in speculo, aut per corpus perspicuum. Exemplis res manifestior fiet. Cum Paulus Actor. 20. Ephesinos presbyteros inter alia sic adfatur: Attendite igitur cum in vos ipsos, tum in universum gregem, in quo constituit vos spiritus sanctus vigiles ad pascendum Ecclesiam dei. Ecce ut hic in prima parte meram allegoriam adfert! Per pastores enim et gregem, episcopos et ecclesias intelligit. Attamen Attendendi. verbum hanc secum lucem adfert, ut citra laborem videas, de cura episcopali mentionem fieri. Altera parte, Vigiles ad pascendum ecclesiam allegoricus dicuntur; sed lucem praebet ista vox Ecclesia, etiamsi nulla alia adesset, ut proclive intelligas eum de pastu verbi loqui. Quod Io. 10. de officio et fide tum pastoris tum ovium disserit Christus, allegoria est: etiamsi divinus Evangelista naдouiav vocet. Aliud enim est лaouia quam allegoria; sed neque parabola est. Ea enim simile quiddam adfert, cui quid comparet. Allegoria non tantum comparat, sed nomina rerum comparatarum imponit rebus comparantibus. Sed non sunt anxii observatores vocum Evangelistae. Quin potius ut Hebraei ex Hebraeis fuerunt, suos per omnia imitati sunt. Isti ergo quum omnem quacunque ratione alienatum aut tectum sermonem vocent, fit ut citra discrimen paroemia pro parabola et pro alegoria utantur; et rursus parabola pro allegoria: ut Matth. 13. Haec est parabola; id est: Hic est sensus allegoriae. Et ibidem crebro parabola pro allegoria ponitur. Quum Christus inquit: Simile est regnum coelorum homini regi, homini nobili, decem virginibus, sagenae in mare expansae, et id genus reliqua, parabolae sunt, id est, collationes et comparationes. Atque eae nihil dissimulant, sed manifeste quo tendunt pergunt, et simili tanquam duce utuntur. Allegoriae autem plus dissimulant, etiam si nolint non intelligi; sed cum exercitio, studio, et diligentia auditoris, quo res intellecta magis delectet. Preciosiora enim sunt quae nostro sunt perfecta labore. Summa: Parabola manifeste comparat, allegoria dissimulat, nec tantum in similibus versatur propinquis et perspicuis, sed alienioribus, ac ferme aenigmaticis. Haec de ingenio allegoriae; nunc de luce eius. Temerarium enim et frivolum est, didicisse claustra aliqua esse reserabilia, ni simul astum et artem qua reserentur indagaveris. Quum ergo in allegoriam incideris, considerabis primo ista, quibus allegoricus sermo simillimus videatur. Ut quum Paulus pastorum et gregis in superiori exemplo mentionem facit, iam primi occurrunt reges et principes, qui et Graecis roμéves hawv vocantur: quomodo et hic noster, et Ezekiel non unis locis vocant. Deinde comparatorum ratio probe tenenda est. Postremo eorum quae diserte dicuntur proprietas. Hae duae posteriores leges efficiunt, ut saepenumero cogamur priorem intellectum deserere, et alium sequi. Ut iterum in praedicto exemplo, si mox ut pastoris ac gregis voces audieris, populum ac principes concipis: deterrebit primum ratio comparatorum. Non enim erant reges quos istic pastoribus comparabat, sed paupertini homines, magnae tamen rei ministri. Deinde deterrebit proprietas eorum quae diserte dicuntur: puta, Attendite, non imperate. In quo grege spiritus sanctus vos constituit, non prinZuinglii univ. opera. Vol. V.

38

cipum electio. Ad pascendum ecclesiam dei, non ad exigendum tributa et vectigalia, non ad tumultuandum et belligerandum. Et caetera quae sequuntur. Hoc modo si rationem allegoriae perspectam habueris: iam tibi nemo facile imponet, alio torquendo scripturam quam spiritus sanctus inspiravit. Esto enim (ut iterum ad exemplum redeam)! pontificii veterem interpretationem adducant quod ea regendi verbum habeat, regere Ecclesiam, ut per hoc tyrannidem suam fulciant: nihil obtinebunt. Ita enim obsepta sunt omnia, (si comparata, comparatorum rationem, et proprietatem dictorum recte tenueris) ut quocunque se vertant, nequeant ex Regere, aliud fingere, quam, Praeesse exemplo et doctrina. Sic ergo in praesentiarum primo expendes superiora: in quibus manifeste vides populum Israëliticum esse contra quem agitur. Vides et Christum, quem sub Evangelio intelligis, cum Ecclesia sua. Iam habes comparata. Secundum autem quod expendes, comparatorum ratio est : Dei, ut benignus sit in suos, Populi vero ut iussis obtemperet. Postremo non ignorabis eorum quae diserte dicuntur proprietatem. Intelliges igitur quod deos alienos coluisse, maiestatem summi numinis perinde offendit, ac dum quis senatum, patriam, parentes, ae necessarios prodit. Contra vero, si qui paulo ante hostes erant, culpam et crimen agnoscant, veniam orent, iussa capessant, omni studio demereantur, quod ista eos numini conciliant! Quum igitur offendimus gentem Iudaicam, non iam divinarum literarum, sed etiam profanarum testimonio perfidam, deos alienos coluisse, leges dei ac principis sui non tantum violasse, sed etiam abrogavisse, suis interim in carum locum rogatis: et quem a natis hominibus promiserat salvatorem crucifixisse: ministros eius virgis cecidisse, neci dedidisse, pepulisse in exilium; exuisse bonis. Et quid multa? innoxium domini sui gregem tanta pertinacia usque ad hunc diem, tanto odio atque ira persequi, ut si hodie tanta esset apud reges autoritas quanta olim erat, tot clades Ecclesiae Christi darent, quot unquam. Quum inquam talem offendimus populum Iudaicum, cur non videmus prophetam iam olim eis praedicere, cum repudiationem tuin diuturnam captivitatem? Nobis autem, quamvis ascititis et adoptivis, dummodo coelestem principem et leges eius recipimus, dum sub illius signis cum fide meremur, bonitatem, gratiam, amicitiam, auxilium, et curam principis cui nomen dedimus? Ubicunque igitur allegoriam esse dicemus, certis argumentis et notis probabimus. Antea tamen illud quoque monebimus, quosdam adeo perverse doctos esse, ut nunquam satis cavere possis, ne errorem aliquem concinnent. E quorum numero isti sunt, qui quicquid non intelligunt, allegoriam faciunt, profitentes interim divinorum librorum enarrationem. Cuius farinae sunt ferme omnes quos hactenus videre licuit, in Psalmorum librum commentarii, et Gregorii, in Iob moralia. Sunt et alii, qui totas pericopas, totos sermones Christi filii dei, totas historias ά22nyogisσi, id est, allegoricus exponunt: etiam ubi nulla prorsus est allegoria. Cuiusmodi naenias quidam mihi ante annos aliquot offerebat: in quibus quidam primi nominis totam Christi nativitatis historiam allegoriam fecerat. Hic erat praesepe quiddam, non enim commemini, quod hominis iracundiae allubebat: fasciae incunabulinae tantundem atque humanae

traditiones. Imo omnia aliud erant, plane alienissimum ab omni eruditione, analogia, et salubri puerperio. Atque simul credebat bonus vir, nescio quas opes se attulisse. Quamvis non sim in hac sententia ut nusquam liceat άàλnyopíšɛoda, nisi ubi autor ipse allegoria utitur : sed dexteritatem in istis desidero. Puta, quum ille noster esset allegoriam coram imprudenti plebe ex natalitia historia facturus, non debuit ad hunc modum praefari (quod tamen ferme faciunt): significationem habet historia ista longe aliam. Iam enim credit stulta plebs ex virtute sive literae sive rei gestae hanc significationem extrahi: quum sit humanum figmentum. Ac deinde vel pro authoritate adnunciantis, vel pro sua contumacia, nititur huiusmodi figmento: et veram historiam, quaeque circum illam consideranda sunt, negligit. Nam quae est audacia aut curiositas, in historia saluberrimae nativitatis allegorias quaerere? An non satis rarum et admirabile est, Deum hominis habitu prodire in scenam humani theatri? Nasci de virgine? In parietinis et horreis? Abesse humana solatia virgini puerperae, divina vero superesse? Moneri pastores, non magistratum? Moneri eos qui in agro erant, non eos qui in urbe? Adparuisse unum principio, deinde examen Angelorum? Cecinisse eosdem 7 nimirum, hoc est, gloriam, honorem, omnipotentiam nato? Abiisse in urbem agrestes homines, et Christum invenisse? Imo cum illo matrem, nutricium, et omnia quae Angelus iste praeco oraculo praedixerat? An hisce rebus considerandis et suspiciendis fastidio capi potest humana mens, si modo humana, non vulpina est? An modum in re nulla servabimus? Quum igitur usus postulat ut omnino allegoriis pascendi sint animi credentium, quod tamen rarissime usuveniet, nisi melius agat cum istorum ecclesiis deus quam cum nostris, quae quotidianis artibus ac timoribus tentantur et petuntur: ut quicquid uspiam sit consolationis et confirmationis insumamus. Si, inquam, eiusmodi condimentis, quale est Allegoria, cibandi erunt animi: iam eis uti convenit ut salsamentis, parce videlicet ac frugaliter. Quod si paulo amplius uti volemus, praemonebimus nostra esse quae prolaturi sumus, non huius loci quem tractamus. Ut quum historiam illuminati caeci pro virili tractavimus, et commendavimus quae potissimum in ea sunt consideranda: iam non licebit dicere, Potest hic locus et alium habere intellectum: sed, Nunc vobis ex isto loco allegoriam concinnabo: quae quidem non est ex necessario huius loci sensu, sed ex aliis scripturae locis huc adscita. Caecum erat genus hominum antequam Christus veniret (nam neque Iudaeos eximo) et salutem ab omni praetereunte emendicabat: Hoc est, vel ignotos deos pro salute colebat, vel huius mundi sapientes de illa indipiscenda percontabatur etc. Sed quanta pars iam erit allegoriae? Minima quidem at non ingrata si modo condimentum esse dixeris. Alias enim fieri potest ut venenum fiat: si scilicet humani figmenti species pro naturali sensu proponatur. Nitetur enim rudis authoritati doctoris, et genuinum credet sensum qui asciticius est. Breviter, scripturae allegorias debemus scripturae clavibus reserare. Nostras allegorias ne quisquam pro genuino sensu recipiat, debemus tempestive nostrum condimentum esse admonere. Usuvenit enim infinities, ut allegoria plurimum efficias; at tum maxime quum sunt et breves, et nasutis perspicuae. Quod si ad

« PoprzedniaDalej »