Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sic Paulus 1 Cor. X. Calix benedictionis, id est calix quo laudamus dei beneficentiam, quo gratulamur de morte Christi, quo gratias agimus etc.

Qui conclusit inimicos tuos in manus tuas. Sic legit Hebraeus. LXX transtulerunt nagédwxs, tradidit.

Et dedit ei decimas ex omnibus. Decimarum nomine vocarunt veteres quaecunque honorifica dona. Hac figura auctor epistolae ad Hebraeos probat Christum summum sacerdotem, non ex tribu Levi, sed ex tribu Iuda natum fuisse, capite VII.

Da mihi animas. Iterum animas pro hominibus viventibus accipit Hebraeorum more, homines qui mihi captivi abducti sunt.

Levo manum meam ad Dominum. Manuum elevatione iuramentum Hebraei intelligunt. Ut etiamnunc apud nos fieri solet, ut qui iurent manus ad coelos levent; quasi diceret Abramus: Testem invoco Deum illum magnum, et excelsum, possessorem coeli et terrae, cui ego fido, me nihil capturum ex omnibus quae tua sunt.

Quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas: ego ditavi Abram. Hebraei secus legunt : utuntur enim iurandi adverbio sic: Si a vitta ad corrigiam calcei, et si accipiam de omnibus quae tua. Si coniunctione pro non seu adverbio iurandi utuntur. A vitta capitis ad calcei corrigiam. Hoc schemate intelligunt quidquid est a capite ad pedes usque, totum scilicet a maximo ad minimum usque; quasi diceret: Nihil omnino capiam, sive magnum sit sive parvum. Neque enim volo, ut quispiam dicat, Abramum e spoliis et substantia regis ditatum esse: Deus enim ditavit et benedixit me. Septuaginta pro corrigia oqvowτños legunt. Pro quo notandum, quae Plinius malleolos vocat in vitibus ab Aristotele oquod vocari. Sic tali transsumtione malleoli dicuntur, quod utrinque tubercula promineant. Vocant ergo LXX hie opvowτňoα corrigiam seu annulos, aut fibulas calcei, quod utrinque e regione tali sunt.

Haec historia ut est iucundissima, ita est plena pulcherrimis exemplis. Primum observa, quomodo Deus pessimam hanc Sodomorum gentem, impios et flagitiosos homines per unum iustum, Abramum scilicet, liberat ac servat; neque tamen citra sudorem et sanguinem. Nam multi ex his ceciderant. Suscitat Deus fidelem Abramum peregrinum et advenam, in quem nemo sperare potuisset; verumtamen quum non resipiscunt, postea funditus eos perdit. Sic sunt iudicia Dei: omnia ad nostram utilitatem facit. Quod si grati non fuerimus moresque pessimos non mutaverimus: longanimitas eius aliquando severitas fiet et gravius nos puniet.

Videmus deinde, quo nostra tandem perveniant consilia. Lotus, ut dictum est supra, amoeniorem et fertiliorem locum elegerat putabatque sibi optime consultum. Sed vide qualis exitus, quam fallit eum opinio! Iam capitur, abducitur, parumque abfuit quin occideretur, nisi ex tanto periculo Abrami auxilio eriperetur. Hic quoque discimus quid virtus, quid pietas faciat. Potuisset Abram sic cogitare aut dicere: Elegit hanc regionem Lotus; luat iam ergo! merito haec patitur etc.

Sed nihil huiusmodi. Mox ut audivit fratrem esse captum, iniuriarum nihil memor adcurrit, opem fert indigno, immerito. Sic facit vera et Christiana caritas: non quaerit sua, sed aliorum commoda; benefacit malefacientibus et indignis, a quibus nonnunquam vel infidelitatem vel maleficium sentit et experitur. Hanc fidem et caritatem Abrami si fuerimus secuti, veri Abrami filii erimus. Hic facile discimus, an et quando, atque ob quam causam bellum suscipere liceat Christianis. Neque enim sui commodi gratia (noluit enim se alienis rebus contaminare) bellum suscipit Abram, sed ut fratrem defendat ac liberet, ut iniuriam abarceat ac ulciscatur. Qui ergo sic belligerant, ut proximum, patriam, rempublicam defendant; ut ab iniuria et violentia oppressos liberent, ut salva et tranquilla sit respublica, iustitia, veritas, hi nimirum non solum non peccant, sed gratissimam Deo rem faciunt. Neque rursum hinc praetextum avaritiae suae petant, qui in bellis inferendis iustitiae publicae inservituros se pollicentur, quum rem privatam solummodo spectent. Hinc enim omnia cruore madent, ac plusquam truculenta sunt.

CAPUT XV.

Promissio, quae hic fit Abramo, temporalia et terrena respicit. Superius semen illud benedictum pollicitus est Deus: tametsi temporalia haec in recessu aliquid significant. Promissio enim terrae Chananaicae terram viventium figurat, quae fidelibus ex promissione, non ex merito debetur.

His itaque transactis. Post haec verba dicit Hebraeus. Utuntur autem Hebraei hac dictione 7, debarim, pro re gesta. Latinus diceret posthac. Germanice nach denen dingen.

Factus est sermo Domini ad Abram per visionem. Factum est verbum Domini, factus est sermo Domini, idiotisınus Hebraicus est, quo fere semper utuntur pro: locutus est Dominus. Per visionem Hebraice in visione; id est forma vel specie aliqua adparuit ipsi Deus. Nam Deum ipsum nemo vidit unquam.

Noli timere Abram, ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. Sensum respexit Latinus et tropum resolvit. Hebraeus enim dicit clypeus tuus, quod Latinus protector tuus vertit. Refertur autem hoc ad pugnam et caedem regum. Potuisset enim Abram reges metuere, ne se de ea ulciscerentur. Apparet ergo ei Deus consolans eum, ne reges metuat quantumvis potentes et magnos. Deinde, quandoquidem de spoliis nihil ceperat, laudat eum Dominus, polliceturque sese praemium satis magnum fore ipsi, ne eum quidquam poeniteat. Discimus hic remunerari Deum, quae propter eum conferuntur aut amittuntur. Sic. Christus in Evangelio: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Quum ergo videmus opprimi iustos, debemus ex timore et amore Dei eis adesse, eos defendere et liberare, nullo remunerationis habito respectu: iustus est enim Deus, qui ut mala non inulta, ita benefacta incompensata non sinit.

Domine deus quid dabis mihi? Ego vado absque liberis. Plus decem annis (tametsi promisit) differt dare semen Deus. Hoc videtur

hic conqueri Abramus; quasi diceret: Domine, promisisti mihi semen; iam vero senui statimque moriar, et adhuc sine liberis vado.

[ocr errors]

Et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer, Obscurus est hic locus, nisi binominis fuit is, de quo loquitur Abramus. Sequentia praecedentia explicant. Mihi videtur iuxta Hebraica sic posse legi: Et filius procuratoris domus meae: nam P, maesek, procuratorem, dispensatorem, oeconomum significat. lam sequitur: Ipse Damaesek Eliaeser. Hoc videtur expositio esse prioris dicti ; quasi diceret Ipse illius procuratoris (scilicet filius) Eliaeser; ut Eliaeser sit is filius, pater Maesek, quod significat procuratorem. Utuntur enim Chaldaei litera pro articulo genitivi casus.

Mihi autem non dedisti semen. Energiam habet haec oratio; quasi diceret: Promisisti quidem mihi o Domine semen, at nondum dedisti. Tentatio fuit fidei Abrami, tametsi constantissima et maxima fuit. Discimus hic etiam fidem sanctissimorum hominum aliquando tentari, permittente hoc Deo, ut post tentationem clarior fiat et certior.

Non erit is haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo. Haec libertatem Christianam docent. Sumus liberae filii, non ancillae. Neque enim beatitudo operibus nostris tribuitur, sed gratuita Dei largitate per fidem credentibus datur. De utero tuo, id est de te, de tua cognatione et sanguine.

Eduxit eum foras. Extra castra aut tabernacula. Id adparet noctu esse factum.

Numera si potes. Pulchra est haec aposiopesis. Sequi enim mox debebat: Et numeravit Abram stellas coeli, dixitque ad Dominum: Non possum numerare. Haec omnia reticet historiae scriptor et responsum Domini subiieit.

Et dixit ei, sic erit semen tuum. Promissio haec partim corporalis est, partim ad Christum et ad salutem mundi refertur.

Credidit Abram Deo, et imputatum est ei ad iustitiam. Hebraei sic legunt : Credidit Abram Deo, et haec reputata est ei iustitia. Relativum enim Mappik in fine verbi, non ad superiora refertur, sed ad sequentem dictionem, zedaka. Sensus est: Iustitia haec, scilicet fides, ei reputata est. Et hoc frequens est Iudaeis relativa ad sequentia referre. Genesis I. habetur: Producat terra animam viventem in suo genere, iumenta, reptilia, et bestias terrae. Ubi (pro bestiis terrae) Hebraeus legit 1 haietho ärätz, animans eius terrae, ubi relativum ad aeretz respicit. Loquitur enim de animantibus quae in terra degunt. De iustitia fidei satis multa in epistola ad Romanos et ad Galatas scribit Paulus. Haec enim iustitia, id est innocentia est apud Deum, certo et indubitato credere Deum esse optimum et supremum bonum, qui nec falli neque fallere, non magis velit quam possit. Qui ad hunc modum credit, is Deo certissime fidit, ab eo totus pendet, soli eius bonitati et misericordiae innitens; neque hunc fallet sua spes. Haec spes enim non pudefacit. Rom. V. Qui talis est, sibi totus displicet, quotidie habet quod coram pientissimo patre deploret; sed certus de Dei sui misericordia non desperat; is vere iustus est, idque coram deo. Sed non sunt haec propter Abramum solum scripta, sed

[ocr errors]

etiam propter nos, quibus imputabitur credentibus in eum qui excitavit lesum etc. Rom. IV.

Tam facile discernere est inter iustos et iniustos: qui enim spiritu Dei aguntur, ii filii Dei sunt. Iustitia enim haec fidei res quaedam est vivida; exerit sese in credentibus, quos ad opera bona perpetuo movet ac impellit.

Domine Deus unde scire possum. Superius, quum semen illi promitteret Deus, non petit signum Abram; sed quum terram Chanaan pollicetur, signum postulat. Videmus ergo pios a Deo pro temporalibus promissionibus quandoque signa postulasse, ut temporalibus promissionibus exteriora et visibilia signa adderentur. Fit hoc, ut caro infirma atque imbecillis aliquo modo dometur ac tranquilletur; sed fidelium caro tantum, quos Deus ad se trahit. In infidelibus obduratio est et excaecatio irritantur enim signis, et peiores efficiuntur.

Qui tollens haec universa divisit. Deus in foedere pangendo cum Abramo humano more utitur, qui tum apud gentes, apud quas Abram habitabat, solitus erat. Qualis autem mos feriendi foederis priscis fuerit quibusque circa haec ceremoniis sint usi, si quis apud historicos legerit: facile intelliget, pecora hic ab Abramo, non in sacrificium, sed ad foedus cum Deo caesa esse. Quemadmodum enim olim Fecialis porcam silice saxo fericbat, imprecans ut sic feriretur a love, qui prior foedus solvisset: ita Abram animalium caede foedus cum Deo firmat. Verumtamen neque foedere neque signo Deo opus erat; sed ipsi Abramo, propter quem haec omnia fiunt. Latent insuper in rebus gestis mysteria non contemnenda. Partitus est Abram animalia in duas partes. Dualis numerus Christum verum deum et hominem figurat, per quem Iudaei et Gentes, divisi quidem tum, per unum spiritum (nam per columbam et avem spiritum recte intelligimus) uniti sunt, per mortem scilicet et oblationem Iesu Christi. Videmus ergo iam ab initio patrum fidem et nostram unàm eandemque fuisse. Omnes enim hoc testamento et foedere salvantur, quod cum fideli Abramo et semine eius pepigit Deus. Quod capita singula singulis capitibus e regione opponit, significat omnes in unam eandemque fidem (quam habuit Abram) aliquando esse conventuros per caput Christum.

Quod volucres aëris ad morticina volitarunt, significat principes aëris infestos esse iis, qui corpus mortificare student; variis expositos esse tentationibus, quicunque pie in Christo Iesu vivere volunt. Sic Deus externis hisce rebus Abramo ostendit, semen eius carnale et spirituale multa esse passuros: nam calcaneo Christi daemon insidiatur. Omnes has tentationes solus Abram, id est, fides firma abigit, propellit et vincit.

Horror magnus et tenebrosus irruit super eum. Stupor quidam ac tremor admirandus, qualis solet in tenebris repente oboriri.

Scito praenoscens quod peregrinum sit futurum semen tuum in terra non sua, et subiicient eos servituti, et adfligent quadringentis annis., Hebraice sic: Et dixit (scilicet Dominus) ad Abramum: Sciendo scies, semen tuum peregrinum fore in terra non eis. Et servire facient vel servitute oppriment eos (scilicet posteros tuos) et

adfligent eos quadringentos annos. Sciendo scies, cognoscendo cognosces idiotismus est Hebraeis frequens; significant autem hac verborum geminatione aut certitudinem aut vehementiam. Hic certitudo significatur, quasi diceret: Certo scias, certissime scias id futurum, ut semen tuum peregrinum sit in terra non eis, id est in terra aliena. Fabulantur hic Iudaei (ut saepe alias) ideo non dictum esse in terra Aegypti, quod Isaacus etiam in terra alia, non solum Aegypto peregrinus fuerit. Sed vana est glossa, quia Isaacus non ser vivit; et textus hic dicit: Servire facient eos. Quare aliam non intelligit quam Aegypti.

Veruntamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo. Iudicare pro vindicare, ulcisci Hebraei frequenter utuntur: ego vindicabo, ego rependam. Hoc factum est in populo Aegyptio, dum eos mergeret in mari Carectoso. Consolatio est piis, si quando ab impiis adfliguntur. Sciant vindicem esse Deum, qui malos perdet suosque liberabit. Qua in re hoc quoque adumbrat Deus, promissionibus terrenis adflictiones et tribulationes semper esse annexas, quibus Deus suorum fidem exerceat atque exploret, tolerantiam insuper et spem praestans in omnibus persecutionibus, ἔνδειγμα τῆς δικαίας κρίσεως τὸ θεῖ, ut digni habeantur regno dei, pro quo et patiuntur. Simul tamen interim iustus est Deus, iis qui adfligunt adflictionem, et iis qui adfliguntur relaxationem praestando. Adumbrat nihilo minus Aegyptiaca servitus legis futurae servitutem, sub qua Iudaei vivebant, donec per Mosen, hoc est per Christum educerentur et liberarentur. Nam per hunc a dira legis servitute, id est a damnatione legis eripimur. Tametsi et illis, qui etiam tum sub lege Christum vere agnoscebant, Christus pax erat et conscientiae tranquillitas, legisque terrorem adimebát.

Tu ibis ad patres tuos in pace sepultus, in senectute bona. Ad patres ire aut colligi schema est frequentissimum Hebraeis, quo non solum mortem corporis significant, sed relegari ac servari in locum aliquem, in sinum scilicet Abrami, in fide patrum, in expectatione fideli Messiae. Ibis in pace, id est tu non eris servus, sed libera conditione mori te sinam. Bona senectute, id est provecta aetate. Utuntur enim hoc loco bono Hebraei quemadmodum Latini: bona pars pro magna pars, et Germanice: Er was yetz guts alters.

Quarta generatione revertentur huc. Generatio hic pro seculo capitur: nam post quadringentos annos liberati sunt a servitute Aegyptiaca. Seculum centum annis constat. Vide quam profunda sint iudicia Dei! Amorrhaeos post 400 tandem annos expellit, Israelitas inducit, nulli tamen facit iniuriam iustus iudex. Quod si populus ille impius et sceleratus malum suum poenitentia redemisset, non esset tam atrociter a Deo punitus. Sic quoque nobiscum aget Deus. Si mores mutaverimus, nostris sedibus ab aliis non expellemur, sed multiplicabit nos Deus, benedicet nobis, servabit, tuebitur nos. Quod si mali esse pergimus, etiamsi diu differat, non parcet tamen.

Nondum enim completa est iniquitas Amorraeorum. Amorrhaeos prae caeteris nominat, quod hi praecipui erant. Permittit Deus ut aliquando impune ad summum crescat malitia, ut caeteris exemplum deinde ponat pessimos, ut impietas eorum cunctis pateat, ut manifestum

« PoprzedniaDalej »