Obrazy na stronie
PDF
ePub

Intelligens mussapdi, garriendi, insinuandi, suadendi. At quis ille est, si orator non est? Est igitur Oratoris periphrasis, suadendi artifex.

Ut sint principes vestri. Vestri, dixiinus pro eorum. Nihil enim moramur personarum alloeoses, dummodo sententiam non solum non mutent, sed etiam acriorem (attamen in loco) reddant. Nam et ipsos prophetas tenere in venias DD pro DTT povere: et e diverso.

Illusores et effoeminati. Si per omnia permitterem mihi uti mea sententia, transtulissem D753yn in Versipelles. Nunc autem quum Graeci habeant tunaixtas, hoc est illusores, et Latini effoeminatos, coniunxinus ambas interpretationes, Eo maxime quod versuti homines nihil quain ludunt simplicem gregem : ac plerunque otio et delitiis ita mersi sunt, ut non tantum intus et in cute muliebribus animis praediti sint, sed prae se ferant etiam omni habitu ac vestitu Heliogabalos et Sardanapalos, imo Sporos, et id genus sponsas pontificias. Hoc hominum genus non iam principum aulas, sed mentes terit. Postea eniin quain regem nasci oportuit, aut fatuum, et pueri inaugurantur imperio, necesse fuit per alios rem geri. Huc ergo advolat boc muscarum et nebulonum genus : lingua non tantuin viri, sed Thesei, Hercules, Ioves, et si quis ex heroibus his praestantior fuit: corde vero Thersites, ino damae, et dasypodes : habitu foeminae : ventre apri et capri : sed ingluviae ac unguibus harpyiae. Hi stultum aut puerum principem vnalov tanquain pilam agunt quo volunt: ita tamen ut quicquid eximium in toto regno est, suum faciant : Principem ipsum non tantum ludibrio populi exponant, sed expilent : ut deinde cogatur misellam plebem inauditis vectigalibus, tributis, exactionibus, decimationibus, et operis, non iam onerare , sed perdere. Hoc hominum genus minatur deus sese immissurum contumacibus.

I'im facient, cum populus ipse, tum quisque etc. Hebraea si numeres, sic habent: Vim faciet populus, quisque cuique, et quisque proximo suo. Quae in hanc npólnyiv, quod inox alia sequatur, coegimus : Vim facient, cum populus ipse, tum quisque proximo suo. Quum eniin per impietatein deus immortalis contemnitur : quod facinus tantum erit, quod in mortalem hominem non audeas ?

Insolescent, adolescens contra senem, et obscurus contra nobilem. En nobis ad verbum npólnyiv in ipso Hebraico sermone. Unde decuit, ut in eadem sententia prius meinbrum etiam in Prolepsim verteremus.

Adprehendet quisque. "X, Hebraica vox, et virum significat, et quemque. Sic Gerinanica vox Man, id est vir. Ut quum dicimus : Der man gibt ro vil, id est : Quisque tantum contribuat. Haec ideo dicimus, ut videamus Germanicam non ultimam esse inter ancillares linguas, quibus in Hebraicae adyta penetretur. Habet eniin plurima cum ea communia schemnata.

Inquiens. De postro additum est, quo sensus esset distinctior. Hebraei enim personarum Apostrophas, id est aversiones, et črispogás, id est conversiones, plerunque faciunt sine certis demonstrationis aut distinctionum notis. Id quod rudibus aut tenerioribus hallucinandi magna et frequens occasio est. Eas igitur notas velut emblemata sup

Adpren Sic Gerl, ide

ponimus : sed ea typorum forma , ut quae nostra sint, minimo negotio videas.

Vestem habes. Vestein, nolui mutare, etiam si videam vestem pro authoritate et splendore, pro substantia et opibus poni. Tam raras isti habent synecdochas. Ut infra 43. Aere tuo non emisti mibi calamum : Odoratum scilicet. Ubi calamus ponitur pro universo condimento isto pretioso, quo et sacra vasa et sacerdotes ipsi ungebantur : cui siinile fieri nefas erat, Exo. 30. propterea quod calamus odoratus una ex praecipuis speciebus eius esset. Sic et hoc loco vestis pro habitu, honore, opibus, et authoritate ponitur. Belle autem depingit propheta deploratae rei statum. Tunc enim nemo vult praefici, quum videt ibi maxime contenini imperium, ubi eo maxime opus est. .

Praefectus noster sis. Praefectum fecimus ex 737, quem Hieronymus principem reddidit, eo quod inferius videatur esse nomen O'' quam anu et 'xu).

Nam casum istum tu poteris sustinere. Transtulimus pro : Casus vel ruina ista sub manu tua est, quomodo Hieron. transtulit: optime quidem, si omnes idiotismuin Hebr. noverimus; quo : In manu esse dicunt, quum nos in potestate, aut facultate esse , aut denique copiain esse dicimus. Casum autem pro ruina posuimus : quod latius pateat casus, nempe pro occasione, et re tam nata quam praesenti.

Tunc protinus deierabit. Tunc, nota est responsionis eius qui prefecturam deprecabitur. Nam et Hieron. de suo similem notam addidit. Respondebitque. Que enim coniunctio non habetur apud Hebraeos, sed simpliciter Xu), id est, suscipiet vel recipiet. Nos ergo, quo et sensus fieret clarior, et ipsa ngonoyia manifestior : Tunc protinus deierabit, vertimus. Hebraicum enim verbum velut ante oculos ponit renuentis habitum et angorem.

Mederi non potero. Diximus pro: Non sum medicus; ex x un TX, id est ad verbum : Non ero medicans; pro: Non ero vel sum medendo. Quemadmodum et Latini dicunt: Solvendo non est; pro: Exolvere non potest.

Neque vestis. Hic maxime pro opibus et substantia ponitur Vestis.

Quoniam cadet Ierusalem, et Iuda corruet. Huiusinodi ÜNOĞEÚquaol impense utitur hic propheta. Deinde et lingua ipsa istud eliam peculiare habet, ut iugis crebro utatur xatovvwvvuiov : ut Iacob serve mi, et Israel electe mi: quum tamen eundem populuin velit intelligi. Sic et hoc loco per Ierusalem, non aliud intelligit quam regnum Iuda. Et etiamsi potuisset dicere, Cadet et corruet Iuda : maluit tamen per hypozeugına synonymiam eloqui, Ierusalem cadet, et luda corruet.

Sermo corum. Sermonein pro lingua posuimus : ne linguam quis pro sola contumelia crcderet poni. Vult enim omnia consilia, omnes cogitationes , et collationes sive colloquia, impia esse et contra dominum.

Alienatio vultus eoruin prodit eos. Vertimus ex 0772727 22 y, id est, Concisio vultus eorum respondet in eis. Vultus autem concisionem iterum posuit pro lapso, macerato, et veluti conciso

moerore vultu : id est, rem pro persona. Diximus igitur, Alienatio vultus eorum prodit eos : ut qui hactenus vultu hilari, et oculis illecebrosis ac paetis prodierint, squalidi ac tristes vultus proferant : testes doloris ac desperationis. Vertimus autem in praesens tempus, quod Hebraeis praeteritum est, quodque Hieronymus in futurum transtulit : non ut ab illo dissentiamus, sed quod videatur nobis propheta non tam prospicientem etiam tunc calamitatem demonstrare, quain Chria, hoc est, usitata et vulgari sententia uti. Omnes enim crimen vultu prodi praedicant, id quod poeta queritur:

Heu quam difficile est crimen non prodere vultu.

Quibus docti, dicent. Quibus docti, non est ex verbis, sed ex veritate Heb. Dicent, pro: Dicite vertimus. Aufer eniin Rabinoruin vocalia puncta de 1978, et habebis indefinituin praeteritum pro futuro, Dicent.

Beati iusti. Ad verbum est : Quod bonum justo 310 P73. Quum autem sequatur, Quoniam fructu consiliorum suorum fruentur : vertimus non tantum in pluralem numerum, sed etiam superiorem orationem futuram fecimus.

Vae contra impio et iniquo. Traduximus ex n yun. Est enim &oúvdetov, id est, inconiunčtum. Nisi tu putes U7 Malum, esse epitheton, ut sensum reddat malum, vel sceleratum impium. Et nihil obstrepemus,

Popule mi, improbi regunt te. Ad verbum est, Populi mei exactores aut praefecti circumventores fallaces. Nos ergo ut sermo esset et vividior et cohaerentior, vertimus in secundam personam. Sequitur enim, duces tui, aut iuxta Hieronymum. Qui te beatum dicunt: etiam in secunda persona. Graeci habent οι πράκτορες υμών καλαuwvtal ouãs, id est, Exactores raceinantur vos : hoc est, exhauriunt et expilant.

Duces tui. Duces ex urn bac causa fecimus, quod ipse sensus et argumenti analogia de his cogit intelligere, qui ad hoc praesunt ut beate ac feliciter vivat populus, ut Beatificatores posuerit pro Salvatoribus. Celebre enim fuit eis duces suos Servatores vocare. Et Christus ipse dicit eos qui in potestate sunt Beneficiorum nomina sortiri. Quales Romani Patres patriae adpellabant, dum id virtute meruissent. Sed suum per nos quisque sensum sequatur hoc loco. Hieronymi sententia non est magnopere aliena.

Prodit ad contendendum dominus. Nova pericopa est, sed eiusdem argumenti. Intentat enim principibus et potentibus mala quae eos maneant. Stat, recte quidem vertit Hieron. ex %), rectius tamen versurus, si Constat dixisset. At nos ne putemus prophetam hic loqui vel de universali iudicio, vel de iudicis officio, quod sibi sumpturus est olim dominus, Prodit interpretati sumus. Stare enim eum propheta perhibet, pon ad iudicandum, sed ad litigandum. Et pertinet ad Ethopoeiam, quum dominum litigatorein et actorem facit.

Veniet enim dominus cum senioribus populi sui ad experiendum iudicio. Ad experiendum iudicio , idcirco mutavimus, quod serino Hiero. ambiguus est, an venturus sit dominus cum senioribus

ad iudicandum : quam sententiam hactenus ferme omnes sequuti sumus : An venturus sit doininus ad iudicandum, hoc est, ad contendendum, et iudicio experiundum, cum senioribus etc. Qui sensus potior est. Non enim vult propheta quod seniores sint cum eo venturi ad iudicandum alios : sed quod dominus sit venturus in iudicium cum eis, hoc est litigaturus adversus eos.

Vos, inquiet. Inquiet, nota est metabaseos, hoc est, personae mutatae. Quum enim propheta prius sit locutus, iam ipsum dominum loquentein facit. Hieron. Vos enim, vertit: quum tamen Enim, non sit de Hebr. veritate : sed de suo addit notam metabaseos.

Vineam. Hiero. de suo Meam, addit. Nec iniuria. Loquitur enim de populo dei propheta. Quamvis amplius et augustius sit quod propheta habet : Vos incendistis vineam istam sacrosanctam. Habent enim Heb. 107. Et Latina lingua non recipit multis locis maiestatem ac viin articulorum. Recte ergo quidem Hieron. adhuc tamen gravius pondus habent Hebraea.

Sic istos redarguet. Vertimus ex DX) Ait, sive dixit. Plerumque enim ad finem alicuius sermonis aut sententiae adponunt prophetae, Ait dominus, vel, dixit dominus: ut praecedentibus fidem ab authoritate domini mittentis et mandantis concilient. Congruet igitur ut huiusmodi Epilogulos ita exponamus, ut pateat propter superiorum fidein esse positos. Sic inquam locutus est dominus, Haec mandavit dominus , aut consiinili auctario.

Eo quod fastuosae sunt filiae Zion. Haec pericopa mihi semper visa est, non tantuin in matronalem luxum esse iaculata , sed in universum populum, quem synecdochica periphrasi Filias Zion, scriptura non raro adpellat. Quamvis interim non ignorem talia esse sequentia, ut praecipue in matronas dici non ipficier.

Ideo tondebit. Transtulimus ex now). Est enim Vau rationalis. Tondebit, autem diximus, quum Heb. verbum Ancillabit potius significet. Sed quum istud indubie servaretur, ut quae in servitutem manciparentur, tonderentur, usus est propheta Ancillandi verbo, pro: More ancillarum tondendi. Unde et Hieronymus, Decalvabit mutavit.

Muraenulas. Id colli et pectoris monile intelligimus, quod ritu torquis quidem ambit, sed muraenarum speciemn circuli sive partes referebant: ut hodie Delphinorum, cervorum , aut venationis forma fiunt

Fasciculos animae solatia. , Vertimus ex war in Intelligimus autem globulos istos, in quibus foeminae odores (quibus foetorem suum adulterent) circunferunt. Quos Cicero, aut alius ex priscis. fasciculos nominat. Animae solatia, poeticum plane epitheton est, hoc est, elegans et erudituin. Caeterorum rationem reddere longum esset. Neque dignum est ut in tam obscuris vocibus et obsoletis denuo tempus insumamus. Aliter interpretantur quaedam LXX. quam Hieron. Oecolampadius quam iste. Nos verisimillima secuti sumus, atque in his Oecolam. maxime.

. Pro cinctura diffluxus. Hieron. vertit secundum LXX. Pro zona funiculus. At diffluxum vel laxationem potius, Hebraicus sermo habet. Quamvis ponderi nihil decedat, Funiculo : sed eruditioni non

Oheta populum alloqun', coactus sum in secunda

nihil. Servile enim et miseraruin est incinctas incedere: ut alias in prophetis videre est. Huc respexit propheta.

Pro plexis aureis calvitium. Hebraei habent opporn, id est, opus implicatum. LXX. xai &vti xóqu8 tils mecpains rg zovoir, qałóxowua Exis. Id est : Et pro aureo capitis ornamento calvitium babebis. Nos ex divo Petro apostolo, plexa coniecimus esse : atque eadem aurea ; hic ex Septuaginta.

Pro venustate adustio. Hoc dulce apud Heb. SuolotÉLEVTOY obmisit Hiero. "' nin . Venit hic in mentem haec Comici Psaltria, quam vetulus socer minatur se tam atrain redditurum, in sole videlicet laborantem , quam carbo est.

Viri atque robustissimi earum Earum, pro Tui, et Vestri, feci: ne videatur propheta populum alloqui, sed matronas. Ut ergo discrimen generis minime esset amphibolum, coactus sum in tertiain personam vertere, quae Hebraeis constantius et solidius in secunda dicuntur. Certe hac parte egens est lingua Latina. Hebraei autem commode possunt dicere, Viri tui: ut foeminae vel foeminarum (est enim alloeosis synecdochica) viros intelligas. De qua re postea.

Portae earum. Eadem ratione Earum, coacti sumus dicere, pro Eius : quod eius cominune est utrique generi Latinis.

Et desolatae in terra sedebunt. Numerus immutatus est a nobis, quo plauior esset sermo.

EX CAPITE QUARTO. Tunc adprehendent. Tunc, vertimus : quum Hieron. Et, verterit. Est enim Vau, hic consecutionis nota. Fit et hic perspicuum, distinctorem Capitum non satis cerebri habuisse, quum hic continentem materiam dilacerat.

In commune conferimus. Transtuli ex 52X3 et wass, id est, Comedemus et vestiemur. Sensui enim nihil decedit. Quo rectius intelligeretur, quo redactura sit calamitas mulieres, animal natura contumax, et communionis abhorrens. Praedicit autem inaritorum tantam raritatein et angustiam fore, ut septem sint se matronae, cum omoi dote sua, uni oblaturae in coniuges. Et hic videmus Panis et vestis nominibus Hebraeis venire omnem substantiam, aut rem.

Uxores nomini tuo accenseamur. Hoc est, invocari nomen eius super eis : ut vocentur omnes septem mariti nomine. Idiotisinus autem Hebraicus hoc loco praetereundus non est : ne putemus mariti nomen vocari ab uxoribus, debere aliquo pacto intelligi : quomodo pontificii (contra fidei canonem ) voluerunt ista verba Iacobi, Gen. 48. Invocetur super eos nomen meum, huc torquere, ut mortales nomen Iacobi, iam immortalis et indigetis facti, super se invocent. Quum tamen divinus patriarcha nihil aliud agat, quam ut Mapasse et Ephraim in numerum liberorum suorum censeantur, non in numerum filiorum Iosephi. Sic enim factum esset, ut omnis posteritas Iosephi, una tantuinmodo tribus censeretur. Nunc autem quum avi nomine censentur, cedit utrique solida haereditatis pars ex uncia. Vocatum est ergo nomen Iacobi super nepotibus, quum filiorum lacobi nomen indepti sunt,

« PoprzedniaDalej »