Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam increpet, Hic te invito domus laacob: sed aliaruin rerum studio distractus es etc. LXX. posuerunt yào pro , quod non raro solent: alioqui nobis adstipulantur. Avñxe vào tòv haòv aỦtő etc.

Sed quid te invito. Nostrum est. Nam ) Hebraicum, adversativa est particula, pro : Sed posita. Est autem uetávold , hoc est correctio. Velut enim emendat se ipsum, quasi incircumspecte vocet ad huius lucis cominunionem, eum qui vanis mundi rebus, tum idolorum cultui, sit addictus.

Abundatis enim plus quam maiores. 277 supra priscos est: non, Ut olim : quomodo habet antiqua translatio. Quod autem haec omnia in secundam personam transtulimus, quuin Hebr. in tertia dicantur, virtutis gratia factum est. Quum enim propheta in tertia persona, hoc est, ut ipsi dicunt, de absentibus loqui videatur: id tamen eo naso facit, ut praesentes alloqui facile intelligas. Sequitur enim post non pauca : Abi.

Tum supervacaneis genethliacis. Ex pueris fecimus genethliacos: Id enim videbatur huius iugi pars altera requirere. Obiurgavit enim quod divinatoribus delectarentur. Addidisse igitur et genethliacos creditur. Nisi Hieron. per periphrasim intellexerit pueros alienos, pro alienis. Tunc erit sensus : Divinatoribus aeque addicti estis atque Palaestini : Alienis quoque adhaesistis. Puncta Rabbinorum libere dissimulamus: quum certum sit aetate LXX. nondum orta fuisse, et quidam ipsorum non tantum vocalium, verum etiam accentuum et distinctionuin auctoritatem elevent.

Simul abundavit idolis. Simul, fecimus ex Et. Saepenumero eniin duo 1 Et, in duobus membris vim habent : Cum et tunc, aut : Protinus enim, etc. Gene. 17. boni nxian 771 quumque annona provenerit, dabitis : vel, tunc dabitis. Eodem modo xant ut primum impleta est terra vestra argento, simul abundavit idolis.

Id autem adeo pertinaciter. De nostro addidimus, quo sensus fieret clarior. Ita enim pollent Hebraea, ut sensum hunc proclive videas.

Ut nulla ratione dimoveas. Hebr. habent ad verbum, ut non auferres eis. Varie enim utuntur tollendi verbo xw). LXX. nostrum sensum agnovisse videntur, και ου μη ανήσω αυτούς, et nulla ratione indulgeas eis. Lego enim dvñow in 2. pers. Aor. ut sit sensus : Ut tu deus nulla ratione possis connivere ad tam procacem perfidiam. Nos ergo quum videremus dei personain alieniorem esse hoc loco, quam ut ad eum sermo vertatur : ac simul omnibus tribus linguis commune esse, ut 2. persona singulari infinite utantur pro quaque (ut quum Christus dicit: Tu quum volueris eleemosynain dare, Tu quum volueris orare, Tu quum ieiunas, pro : Quisque quuin volet eleemosynamn dare, orare, ieiunare) Horat. verbo usi, diximus, ut nulla ratione dimoveas: omisso 077) Eis, vel Eas: quod Latina hic lingua non recipit.

Abi protinus. Hieron. dixit: Ingredere. Nos ut gratiam Hebr. verborum redderemus, addidimus Protinus. Habet enim unam tantummodo syllabam, X70, qua summam celeritatem praecipit: alias dicturus 212 778, id est, Tu ergo abi.

tur : ae sitnite utantur prope, Tu quum

A conspectu tremendi iudicis. Diximus, pro : A facie timoris domini. Iudicein ex Domino fecimus, etiam ex tetragrammaton: non volentes quicquam detrahere summo numini; sed quod iudicis persona in nostra lingua cum tremore magis competeret quam domini. Deinde quod sermo minacior fieret eo nomine. Postremno quod non esset periculum ne alius iudex intelligeretur quam is qui dominus deus est, rex et inoderator rerum omnium. Id autem beneficio antonomasiae : et quod divus Hieron. aliquando in universum omittit nomen domini. Tremendum autem fecimus ex tremore, timore, pavore: ne quis secus a facie timoris domini intelligeret, quam propheta dixit. Coguntur enim Hebraei plura quam aliae linguae, verbis, rein, non personam, significantibus eloqui : tametsi de persona potius quam de re loquantur. Item autein hac necessitate quod gerundivis carent, et magna participiorum parte: quae semper eam vim habent, ut ex aequo personam atque rem significent. Ut Superandus aeque significat eum qui superabitur (quod nos adpellamus personam significare) atque ipsam victoriam , quam nos rem, quae de illo reportatur, vocamus. Quum ergo Hebraeus volet de eo loqui qui superandus est, non potest dicere, Amorraeus superandus; sed: Victoria Amorraei, cogetur dicere : ubi tuin victoria passive accipitur, pro eo de quo triumpbatur. Sic et hoc loco Timor doinini passive ponitur, pro timendo domino. Diximus igitur a facie tremendi iudicis, pro: A facie tiinoris domini.

Qui supercilium fastuosorum hominum deprimit. Hebraei non habent hic qui: sed frequenter omittuntur illis et relativa, et notae similitudinis ") et mox et Tox, hoc est: Sicut, quemadmodum, et qui. Id quod semel admonuisse sufficiat. Exempla magis sunt obvia, quam ut huc debeant congeri : interdum tamen monstrabimus ea. Supercilium autem ex Oculis fecimus, quod ea vox quum in malam partem capitur Latinis, idem significat quod oculi Hebraeis. Quibus superbus oculus, perinde ac Latinis, supercilium, fastum, elationem , ac superstitionem significat. Facta autem est haec metalepsis , hoc est transsumptio anò tsis owuatorias, hoc est, ab ipsa corporis constitutione et habitu. Superbi enim oculos ac supercilia attollunt, et pro frontis vicinia (quae et mentis excubitor ac proditor est, et mirabilis ad simulandum ac dissimulandum artifex ) velint nolint etiam, maiestatem amplitudinem, ct auctoritatem ipso intuitu effulminant: atque, ut Homerico utar verbo nantaivoor, hoc est, ampliter ac celeriter circumspiciendo, multitudinis animum et ambiunt et experiuntur.

In die ultionis. Diximus pro: Die illa; ne quis putet aliud tempus posse intelligi quam articulum istum, quo dominus post diutinam emendationis expectationem, sero tandem ac invitus percutit. Die autein Hebraei familiariter utuntur pro hora ipsa, et articulo ipso temporis, de quo fit sermo: quem Germanice das stündlin, hoc est, horulam vocamus.

Superior evadet. Ex Zw, reddidimus, quod hoc verbum plus quiddam significet, praesertim hoc loco , quam exaltari, puta cum gloria, victoria , et triumpho vehi, crescere, sublimari. Clarius ergo protrahit emphasim, Superior evadet, quam exaltatur.

Humiliabit. Pro: Et humiliabitur. Nam vis Hebraici sermonis est, quod dies domini ventura sit super omnia sublimia, quae scilicet adversus deum sese erexerint, et ea humiliatura. Hoc enim cedris Libani, quercubus Basan, montibus excelsis, collibus editis, altis turribus, muris munitis, et navibus Tharsis, vi synecdoches propheta significat, plane rointikūs. Universam enim poesim etiam in prosa oratione sibi permittunt divini poetae, hoc est, prophetae Hebraeorum.

Ingredientur in petrarum specus homines. Homines addidimus propter LXX. qui hunc sermonem ad idola retulerunt. Minatur autem propheta hominibus turpem fugam in die domini.

Tunc tunc abiiciet. Haoc Anadiplosin, quae et Latinis vehementiam et certitudinem adfert, fecimus ex, in die illo. Habet cnim vim antitheseos. Quasi dicat: Nunc quidem mordicus retinetis idola : tunc autem malis obruti, abiicietis.

Talpis et vespertilionibus. Sic Hebraei quoque babent. Unde mirum est quid spectaverit Hieronymus, ut talpas et vespertiliones adiective dixerit: quasi istas inter deorum gentem coluerint. Quum et Latinus sermo ferat, si dicas: Obiecit Iezabelam canibus. Vult igitur propheticus serino, idololatras tunc abiecturos esse simulacra sua vel in hiatus et foramina terrae, ubi talpae habitant: vel in parietinas aut coenacula , ubi vespertiliones regnant.

Quo expeditius subeat in cavernas etc. Hieronymus transtulit, et ingredietur. Quum Heb. sermo habeat X2, ut subeat. Mutavimus ergo cum additione paraphrastica : Quo expeditius subcat; id est : Quoi coinmodius irrepere possit.

EX CAPITE TERTIO. Ei, qui primus capita Bibliorum distinxit in hos numeros, quibus etiamnunc utimur, non immerito quis irascatur: adeo crebro impegit ; cum interim totas orationes et argumenta, interim vero sensus et sententias quoque cohaerentes discerpsit. Quod in hoc tertio capite adparet. Quum propheta incipiat a ininore ad maius argumentari: puta quod nemo sit qui homini ira percito non cedat: id autem periculi vitandi gratia. Cur ergo Dei iram, latissime quum exarsit grassantem, non acquc declinemus? Hic noster divisor priorem partem superiori capitulo adiecit auctarium, et sequens åregalos, hoc est, sine capite orditur. Haec moneo Lector, ut Capitum discriminibus nihil movearis.. Adde quod haec divisio non tantum segnes et securos facit clamosos istos sciolos: quibus satis est ex magistri, cui iurati sunt, commentariis, falsam opinionem hausisse, si ad eius confirmationem locum aliquem, violenter tortum adduxerit : quem isti deinde ad verbum quidem inveniunt, ut dictator iste mandavit, sententia vero plus quam dis did naowv distantem : Sed etiam audaces errorum satores. Nisi enim integrorum capitum argumenta teneas, proclive ad quainvis orationem offendas necesse est. Totos ergo libros, totasque epistolas commanducato ac devorato, si animum vere saginare cupis. Nam si ex Capitibus etiam singulis bibas et sugas, quod canis in Acgypto solet, fastidiosum reddes

stomachum, neque unquam ad opimum istum et vitalem succum pro.ficies. Sed iam ad Apologiam nostrae complanationis redeamus.

Vitare et cavere scitis. Dupliciter interpretati sumus Hebraicam vocem 17717 per Vitare et Cavere : claritatis causa. Verbum autein Scitis, ex Emphasi Heb. verbi est, non ex ipso verbo. Utuntur enim Heb. promiscue imperativis pro futuris: et contra futuris pro imperativis. Quod iterum non est ut exemplorum turba firmein, quum et in isto propheta crebro occurrat, et in omni scriptura. Quum autem futuris pro habitualibus utantur, fit ut 15777 cavebitis pro cavetis, aut cavere soletis, hic posituin sit. Quum autem sciendi verbo in huiusmodi locis Christus libenter usus sit, , et eodem verbo ignorantiae ex. cusatio ante occupetur, transtulimus : Vitare et cavere scitis. DD, id est vobis, ex ratione linguae est, quam Latina non curat.

Ab homine per iram stomachante. Ad verbum est: In cuius ira flatus est. Scio 5x narem et faciem quoque significare. Sed et naris irae symbolum est. Dixinius igitur : Ab homine per iram stoinachante. Huius enim est spirare minaciter, et instar follis reflare.

Nihil enim cum delectu operatur. Verba si numeres, sic habent Hebraei : Quoniam in quo rationi subditur iste? Utuntur autein frequentioribus epiphonematis Hebraei, quam vel Graeci vel Latini : atque boc plerunque in roocano86080l, hoc est, in causae redditionibus, quum scilicet eius quod dictum est, continuo propria causa subditur, ut hic. Quum extorsisset quomodo omnes sciamus ab homine stomachante abhorrere, mox addit rationem, quod is per amentiam in quemque citra delectum irruat. Quum ergo causam istain Hebraei per epiphonema enuntient, id autem nobis sit paulo alienius, sic vertimus: Nihil enim cum delectu (hoc est ratione) operatur. LXX. Oti šv tivi loyion; id est : Nam cuius reputatur ? Qui sensus a nostro non abhorret. Quamvis ipse non dubitem eos verbo isto člogioin usos esse neutraliter, pro : Nam in qua re ratione utitur? Quae neutralis adfectio tantam vim habet hoc loco apud Latinos, quantam verbum passivum apud Hebraeos,

[ocr errors]

En ergo vobis. Ergo ex mutavimus, hoc est : Quoniam. Quum autem rationaliter ponatur id est, Quoniam : Latinis suain rätionalem reddidimus : Hieronymus enim causalem posuit : quae plurimum lucis secur adfert. Primum enim cogit nos fateri, quod quae circum eam sunt, causa sint aut superiorum : aut ea quorum causa superiora dicta sint. Hinc enim causales vocant Latini, quod causarum notae sint. Deinde illud idein enim, iam e diverso cogit nos agnoscere, tjuod causales, propter viciniam, pro rationalibus ponuntur. Hoc enim loco, Enim, Doininus enim tollet de Ierusalem etc. non potest esse causa eius, quod stomachåns nihil agat ratione duce: sed quod stomachantem vitare scimus, eo quod modum nesciat impetui ponere, manuducit nos quod longe magis debeamus cavere, ne iustus dei furor in nos saeviat. Transtulimus igitur : En ergo vobis. Nam quae sequuntur, ex anterioribus, tanquam notioribus deducta sunt. Congruit ergo melius rationalis quam causalis.

Dominum deum exercituum. Hieronymus hoc loco, Dominatorem dominum transtulit: quod non perinde assolet, sed nobiscum vertere in dominum deui. Voluit ergo eruditus vir, ne ulla parte obtrectatoribus cederet, interdum Dominatorem dominum transferre. Nos iurati sumus in, Dominum deum.

Omnem substantiam ac robur. Fecimus ex JyWat yun

Omnem vim cibi et potus. Idiotismi Hebraici sunt: ut quuin volunt dicere, Omnis commeatus, annona, oinne frumentum, omnis copia panis, dicant, omnis substantia , robur: imo omnis baculus aut virga panis : ut Osee 11. 1'72 un 52. Consumptus erat baculus cius; vel : Consumetur virga eius; pro: Absumetur omnis vis panis eius. Per antonomasiain eniin Baculum pro vi et copia panis accipit: propterea quod alias baculum panis vocare solent vim annonae. Deinde peculiare est eis, ut Panis vocabulo omnem commeatum et annonam intelligant: Aquae vero, potum. Id autem ferıne quoties coniuncta sunt panis et aqua. Alias non itidem, sed in loco. Diximus ergo , Oinpem vim cibi et potus. Si quis dicat, me admonere quae nemo ignorat, Hebraice vel mediocriter doctus : is meminerit primo, me rationein reddere ineae interpretationis: deinde nondum esse, qui ad vetustatem linguae sanctae penetraverint: etiam si omnes fideliter sudemus, et velut in obsidione omnia moliamur. Erunt igitur quibus minutiae nostrae proderunt ad aliquem gradum: donec muri fastigio conscenso, cupita praeda potiamur.

Prudentem ac senem. 007, tam ariolum quam prudentem sigpificat: quemadinodum et Magi nomen mesum est. Non enim agit hic adversus Mathematicos, aruspices, sortilegos, et id genus fatidicos daemonas potius quain homines : sed ab ipsa Ierusalem tolli perhibet omne robur, quo instructas esse oportet bene constitutas civitates, ubi priinas tenet vir sapiens. Prudentem ergo (adstipulantibus Hebraeorum Rabinis) eum intelligimus, qui certius quam ulla Pytho, non tam rerum multo usu, quam veterum exemplorum peritia futura praedicit. Atque hoc modo prudentem descripsiinus, ut philosophi quoque suum prudentern possint agnoscere. Huic ergo descriptioni pietatem adde: et non tantuin prudentem, sed prophetam quoque nactus es. Non eum qui et spiritu et externa aliqua visione et afflatus et vocatus est : sed qui solo spiritu afflatus, ita in omnibus scripturis et exemplis versatur, ut ubique divinam providentiam agnoscat, in omnibus consiliis aut actionibus finem praedicit. Videt enim quae secundum deum fiunt, quae secunduin carnem. Minatur ergo hic propheta , fore ut nullos prudentes habeant.

Militem. Fecimus ex viro bellatore. Quid enim attinet hac periphrasi uti in Romana lingua quae propriam vocem habet ?

Et authoritate venerabilem. Hebr. sermo habet O'ID X102), id est, vultu praelatum. Vultuui autem pro honore et authoritate poni , pulli dubium est. Comminatur ergo, omnem quacunque authoritate praeditum, ablatum iri in die domini: hoc est, tempore ultionis divinae.

Oratores. Fecimus ex Hieronymi intelligente sive, prudente mystici cloquii Oecolampadium imitati. Nam uns 712) ad verbuin est ,

« PoprzedniaDalej »