Obrazy na stronie
PDF
ePub

adpellant; sed ", hoc est, magnatium et potentium, non optimatium: at omnia de industria, ne scilicet pessimis ea nomina daret, quae aliquid boni promitterent. Vertimus ergo tyrannos. Perpende autem ut principes et plebem Sodomae et Gomorrae adoriatur, hoc est universum populum Iudaicum: quem Sodomitas et Gomorraeos propter scelerum similitudinem fecit.

Sic dicentis huc in frontem protraximus, perspicuitatis gratia, quum apud Hebraeos paulo post sequatur.

Quur mihi tot victimas caeditis? Hebraice, Quare mihi multitudinem victimarum vestrarum? Hieronymi translatio non improbatur nobis, Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Ut scilicet per stomachum reticeatur, Offertis, aut caeditis, vel quid simile. Nos claritati studuimus. Id quoque adnotandum est, Hieronymum, id est, Quare, vertisse in, quo: recte, et ex fide. Sic enim vertere debemus aliena, ut sensum plane eruamus: utcunque voces habeant, modo oratio aequipolleat.

Holocausta arietum, et adipem saginatorum fastidio. Hieronymus hunc locum sic est interpretatus. Plenus sum. Holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, et agnorum, et hircorum nolui. Ut post Plenus sum, periodus inseratur. Hebraei tamen hunc sensum tenent: Satur sum holocaustorum, arietum, et adipe saginatorum. Nos ut duo membra fierent in una periodo, Hebraeos sequuti sumus, et cuilibet membro verbum suum accommodavimus. Eleganter quoque dixit propheta, Satur sum, pro Fastidio per Metalepsin.

Quum venitis ad comparendum coram me. Habemus duo exemplaria vetustissima: quorum id quod tamen recentius, sed in manibus Hebraice docti fuisse adparet, Veniretis habet; vetustius autem, quod summa fide et elegantia scriptum est, Veneritis. Quod ideo adnotamus, ne quidam perpetuo arbitrentur alienum esse a suspicione erroris, quicquid vetustum est: quum videant omnino vividius esse Veniretis, quam Veneritis; et tamen omnia exemplaria (quae ego saltem viderim) Veneritis habeant cum isto vetusto. Nos in praesens tempus vertimus, propter claritatem: quum et Hieronymus videatur ad hunc modum transtulisse: Quum veniretis ante conspectum meum, quis hoc quaerebat de manibus vestris? Ut utrobique usus sit praeterito imperfecto. Comparere, iam olim a foro sumptum accipiebatur pro adesse, adstare, accedere.

Quis a vobis id postulat? Hebraei quidem habent: Quis quaerit hoc de manibus vestris: sed idiotismus est. De manibus vestris, pro a vobis.

Ut verratis atrium meum. Hieronymus transtulit: Ut ambularetis in atriis meis. Hebraicus sermo miram gratiam habet, hoc modo: Quis quaerit hoc de manibus vestris? Calcare atrium meum? Ut calcare atrium meum, Paragogice veluti caudam cum naso legas. Quasi hoc pacto rideat: Magnum vero obsequium, adesse cum cruore hircino, et calcare atrium meum. Quid enim aliud faciunt, qui me externo cultu demereri pergunt, interno autem offendunt, quam quod atrium meum,

miserum hoc ipso quod eos ferre cogitur, frustra calcant? Nos Verrere diximus pro Calcare: cum propter viciniam, tum quod non minus acrimoniae habet quam Calcare. Eodem enim usus est Livius, quum alicubi dicit, Matronas deorum templa verrisse supplicando.

Frustraneum quoque est ieiunium. Hieronymus dixit: Iniqui sunt coetus vestri. Nos LXX. sequuti sumus, qui ad verbum sic habent: οὐκ ἀνέχομαι (προληπτικῶς γὰρ λαμβάνεται τὸ οὐκ ἀνέχομαι) àgyíav zaì vysɛiav. Id est: Non feram inutile quoque ieiunium. Scio enim mendose νηςείαν poni ante άργίαν. Quamvis nihil addubitem LXX. interpretationem olim habuisse άoyia zaì vysɛía, id est, vanum quoque est ieiunium. Nec temere sequor Septuaginta, quum hic alioqui iterum atque iterum inculcentur festivitates, Panegyres, Kalendae, feriae. Hi autem erant coetus Hebraeorum. Unde verisimile est, ieiunia quoque illorum repudiare dominum, quemadmodum et in sequentibus fecit.

Odi ex animo. Dixi, pro Odivit anima mea. Ille enim Latinorum, hic vero Hebraeorum schematismus est.

:

Et ferias. Dixi sine Vestras ante enim ad Kalendas addidi Vestras. Latini enim possessivo uno ad multa subiecta contenti sunt: ut Argento meo, vesti, supellectili, libris etc. manum iniecit. Hebraei, lucis gratia, interim addunt ad omne subiectum, ubertatem Asiae suae servantes; interim parsimoniam Latinorum hac in re observant. Hieronymus eum morem sequutus, dixit kalendas vestra's et solennitates vestras. Id quoque contemnendum non est, quod hae locutiones Feria secunda, feria tertia, feria quarta etc. Latinis a commercio Hebraeorum irrepserunt. Quum enim dicerent: Prima sabbati, secunda sabbati etc. viderunt Latini nihil aliud dici, quam, Prima a sabbato etc. Et Sabbatum in Feriam transtulerunt, ac dixerunt: Feria secunda, sexta, quinta etc. Hebr. schemate.

Quum itaque expandetis etc. Itaque, notam colligendi addidi: quae non modo superiora, sed et inferiora colligeret. Agit enim hoc propheta in universum ista pericopa, ut ante oculos ponat eis hypocrisim, qua deum sumptuose quidem colebant, sed externo tantum obsequio. At interim omni scelerc polluebantur: quia a nullo abhorrebant. Unde et minatur, se oculos aversurum ab eis, quum extenderint

manus etc.

Nullus exaudiam. Satis poëtice dixi. Sed quum hic propheta anultis in locis plane poëtice loquatur, sive quod ea aetas sic ferret, sive quod lepidissimum ingenium huc propenderet, ipse quoque poëtico schemate, non tam specie sermonis quam vi adductus, transtuli: Nullus exaudiam, ex 2. Vehementius enim negat qui dicit: Nullus faciam; quam: Nullatenus faciam.

.איינני שמע

Manus enim vestrae sanguine madent. Haec est лqooɑñódoois, id est, causae redditio, quur non sit aspectu et exauditione dignaturus. Manus vestrae sunt sanguine plenae. Hoc est: Obruti estis omni flagitio. Sanguiném enim Hebraei capiunt pro crimine. Rapinae ergo, circumventioni, pracdae, oppressioni, homicidio, ac omni violentiae generi studere eos adserit. Qui tamen auderent manus eas, quae adhuc a caede et

violentia teperent, in coelum attollere, et verborum examine divinam bonitatem fatigare.

Lavate. Latini quoque dicunt, Lotum eo: pro, Eo ut abluar. Lavate ergo pro Lavamini vertimus: ut videamus Latinis quoque sua quaedam esse reciproca. Quid enim aliud vult qui absolute dicit Lava: quam, Ablue te ipsum?

Auferte studia vestra mala. Latinus dixit: Auferte malum cogitationum vestrarum, Hebraico schemate, de quo antea dictum est: Malum cogitationum, pro: Malas cogitationes. Accipiuntur autem cogitationes hoc loci pro consiliis maliciosis. Quum autem Latini studia saepenumero in malam partem capiant, pro factione, susurris et concursationibus, pro audacibus et perversis consiliis vertimus, studia mala.

E conspectu oculorum meorum. Macrologia propria est Hebraeis: quum Latinus tantummodo diceret: E conspectu meo.

Temperate a vi. Hebraeis ad verbum est: Cessate male adficere. Latinus ergo dixit: Quiescite agere perverse; melius dicturus: Quiescite iniuriari. Planius ergo est: Temperate a vi.

Aequitati autem studete, iustitiam colite.. Ad verbum quidem recte transtulit Latinus interpres, Discite benefacere, Quaerite iudicium. Sed quum omnes qui recte ac sobrie sentiunt, in hoc consentiant, ut summum ius sit summa iniuria, nisi rigorem eius aequitate temperes (neque enim praecipiunt, ut misericordia vel teneritudine temperes, sed aequitate) adducor ut et hic prophetam nostrum putem aequitatem et iustitiam coniugavisse. Autem, notam antitheseos, addidimus claritatis gratia. Iustitiam autem colite, vertimus, pro, Iudicium quaerite. Omnino enim videtur aequum et iustum coniungere et contemperare. Et Hebraei non infrequenter Iudicium cum pro iure, tum pro aequitate capiunt. Vindicate pupillum. Hic quoque iudicandi verbum pro adserendi, vindicandi, ac tuendi ponitur.

Causam viduae suscipite. Causam suscipere Latinis id potest, quod Hebraeis Litem contendere. Saepenumero enim Cicero Causam suscipere accipit pro Patrocinando clienti adesse. Invehit autem hic maxime in magnates et iudices, qui imbellium et tenuium causas cunctanter defendunt.

Adeste quaeso, disputemus inquit dominus. Latinus non respexit ad prophetae ingenium, ad arguendum (hoc est, ad producendum et prodendum quae maxime latere cupias) adpositum. Inducit ergo dominum cum urbe et populo disceptantem: ut ille iustificetur quum iudicatur. Accipiunt autem Hebraei 15 pro adhortandi voce

σo Age: aut Germanico wolan. Neque est apud Hebraeos: Et venite et arguite me; sed: Adeste obsecro, arguamur. Disputandi autem verbum Latinis pro Conferendi ac ratiocinandi ponitur. Vult enim deus rationem cum eis inire, beneficiorum eius, et ingratitudinis populi sui.

Nonne quum peccata vestra cocco sunt simillima etc. Ego a forma sermonis quam Latinus interpres reddidit, nihil abhorreo: sed per interrogationis notam clarius fit disceptationis negocium, quod propheta acriter urget.

Instar purpurae.

Latinus dixit: Sicut vermiculus. Eadem enim vox quae Hebraeis vermem, etiam purpuram significat. Neque scio an vetusti ac recepti authores Vermiculo pro purpura sint usi. Nam pro variegato crustis opere nihil ambigo.

Sicut nativa lana fiunt. Purpura imbuitur lana, ut cum tanta gratia fulgeat. Natura enim, quantumcunque rubeat, purpurae splendorem non adsequitur. Habent autem Hebraei Sicut lana. Unde adparet, candidissimam apud eos fuisse lanam. Inde adducti sumus, ut nativam lanam verteremus. Veteribus arbitror pullum colorem dictum esse, qui ater potius quam niger, sed nativus esset. Quum ergo lanam hic videamus pro candida accipi, Synecdochice Nativam lanam pro alba dixi: propterea quod sermo Latini interpretis anceps videretur, Velut lana alba erunt. Incertum enim est an debeat intelligi, Erunt alba instar lanae: an erunt instar albae lanae: quum Hebraei non habeant, Albam.

Si morigeri estis. Morigeros ex 128, hoc est, amabitis aut morem geretis fecimus.

Dominus ore suo promisit. Latinus ex Heb. recte transtulit: Quia os domini loquutum est. Sed Dicendi verbum pro mandandi, aut concedendi, aut promittendi, creberrime accipitur. Quum igitur dominus in lege promiserit eis, si obtemperarent, cum tranquillitate fruituros promissae telluris opibus; si vero rebellarent, omnia passuros: non dubito prophetam huc spectavisse. Eius ergo causa transtulimus, Sic enim dominus ore suo promisit.

Quomodo igitur meretricum more. Latinus transtulit : Quomodo facta est: quum Heb. habeant, hoc est, Fuit. Utuntur ergo Hebraei Fuit, sicut Graeci ¿yɛvvý✪ŋ pro Fuit, et Factus est. Nos Periphrasi sensum Hebraicum reddidimus. Meretricandi enim verbo et scortandi impense delectantur prophetae uti, pro Fidem alienandi.

Quondam fidelis. Dixi, non curiositate adductus; sed quod haec emphasis videretur contineri in Heb. verbis. Intendit enim in antiquitatem urbis, quae priscis temporibus fidem servaverit, nunc mutaverit.

Nunc autem parricidae. ' vehementius est quam homicidae. Vertimus ergo Parricidas: eo quod qui civem trucidavisset, olim parricidii damnaretur. Quum ergo innocentes prophetas ac fidos monitores temere interficerent, verius parricidae quam homicidae dici possunt.

Argentum tuum est scoria factum. Vide ut nihil sit isto propheta eruditius. Scoria repurgamentum est argenti, ut Plin. li. 33. ca. 6. habet. Argento autem passim in scripturis utuntur divini homines, pro fidei doctrinaeque sinceritate. Eleganter igitur taxat impostores ac depravatores coelestis verbi, et eos qui iudicii puritatem avaritiae adfectu adulterabant. Hoc enim est argentum in scoriam vertere, et vino aquam adiniscere. Est autem haec allegoria velut argumentum sequentium, quibus planius aperit quos potissimum accuset.

Principes tui praevaricatores. " transtulit Hieronymus infideles quae vox mitior adparet quam prophetae torrens requirat. Sunt autem proditores, desertores, ac defectores. Quum autem

prisci id hominum genus praevaricatores adpellaverint, maxime si pecunia corrupti suos proderent, aut perversis consiliis seducerent: Praevaricatores ex desertoribus feci. In ipsis enim Reip. visceribus quum sedeant, frequentes ac fidi videri volunt. At interim nihil quam privatam rem curant: non tantum de civibus negociantes cum tyrannis, sed omnia (si audaciae illorum obstes) in perniciem trahentes.

Et sodales furum facti sunt. Facti sunt, addidi pro: Sunt. Et sodales Cicero quoque vocat eos, qui communis alicuius dividundi consortes sunt ac participes. Et sodalitates ea contubernia et commercia, quorum hodie Christianus orbis usque adeo repletus est, ut nulli reges aut principes eis non sint obaerati. Tales erant olim publicanorum sodalitates, mensae, et argentariae: quae quos motus dederint, non est quur hic prosequamur. Taceo monopolia rerum omnium in eorum venisse potestatem, noiμéves hawv. Quum ergo principes populi Iudaici eorum sodales clam essent: qui rudem plebeculam circunveniunt, usuris gravant et exugunt, rem autem publicam fraudant, suffurantur, subtrahunt, atque cum consciis participibus depeculantur, iure eos furum socios vocat, sive propter commercium, sive propter similitudinem.

Sectantur depactores. Ad verbum est Hebr. Sectantur retributores. Eos indubie iudices intelligentibus, qui non quid ius et fas, sed quid culina postulet advertunt: et pro eo pronuntiant qui plurimum daturus est, venales habentes sententias. Depacisci, est turpiter pacisci : ff. de calumn. I. Et generaliter. Hoc ergo iudicum genus, quod diximus, cum divite litigatore depaciscitur, aut si hoc minus facit, pro eo tamen decernit a quo sperat aliquid remunerationis datae sententiae rediturum.

Ideo dicit dominus deus exercituum. Sic malo cum Hieronymo dicere, quam superstitiose cavere quo minus Deum interpreter. Sicut enim Tetragrammaton Hebr. ab essendo sumptum est, quo videlicet deum intelligant esse rerum omnium Esse, quique solus sit: sic Latini et Graeci per Dei nomen summum numen intelligunt: quod summum esse nequit, ni summa essentia sit. Quae autem alii de hoc nomine docte ac pie prodiderunt, tam abest ut contemnam, ut etiam admirer et exosculer. Sed id solum volo, quum Adonai Iehovah Hebraei habent, mihi probari quum in, Dominus deus transfertur. Quin et Germanos arbitror hac interpretatione delectatos, quum dixerunt Herrgott, id est, dominus deus, ambobus nominibus in unum ferruminatis.

Heros et dux Israel. Latinus: Fortis Israel. Ego fortem arbitror ibi pro officio accipi, puta pro defensore ac duce. Unde et 1 id est fortem, duabus vocibus, Herois scilicet ac Ducis, interpretatus sum.

Heu solatium et poenam de inimicis et hostibus meis sumere cogor. In Heu, divinae clementiae bonitas exprimitur: cui dolet quod ultionem sumere iustitia cogitur. Solatium autem deo non est, quum per iustitiam suam compellitur ad corrigendum peccatores. Dicitur ergo άv qwлолavus solatium de poenis nostris accipere. Inimicos

« PoprzedniaDalej »