Obrazy na stronie
PDF
ePub

commode tractari divina eloquia existimamus. Non, Deum testor, ut quae optime sunt dicta per istos qui diversos in diversa scripserunt commentarios, sugillem, sed ut leviore opera et iucundiore, quemadmodum in mechanicis artibus quotidie faciliora et expeditiora prodire videmus, tantundem perficiamus ac longis et anxiis commentationibus. Volumus exempli causa unum ex infinitis locum, et eum omnibus planum, troporum et locutionum instrumentis expedire. Apud hunc prophetam Cap. 11. sic vertit Hieron. Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. In hunc locum quae obsecro et quot angustae commentationes passim etiam apud veteres excusae sunt? Alius quaerit, qui fiat ut requiescere super Christo dicatur spiritus, quum ipse sit natura Deus perinde atque spiritus. Alius, qui fiat ut istae solummodo dotes annumerentur, quum in Christo fuerit omnis opulentia divinitatis corporaliter, hoc est, vere et per essentiam. Alius ex hoc loco certum numerum colligit donorum spiritus sancti, quasi intra hos cancellos definiantur. Et breviter anxia sunt omnia quae hic dicuntur. Quomodo enim non quisque est anxius dum rogatur, quae non ex fontibus ac penitus novit? Nunc autem tropos ac figuras in consilium advoca, et videbis quam iucunda sint omnia, et citra ambiguitatem pia mens certa fiat de sententia divini eloquii. Primum, habet ipsum Requiescendi verbum Emphasim quae Prosopopoeiam resipit, puta columbae aut venti, ut Quiescendi verbum iam pro Adflandi et Adsidendi, ac protinus pro Praeditum esse accipiatur. Praeditum ergo fore Christum praedicit spiritu etc. lam Idiotismum in voce spiritus perspectum habere necesse est, quo utuntur pro Vento, flatu, mente, animo, atque pro divino spiritu. Praeditum ergo fore promittit spiritu ac mente divina, sapiente, prudente etc. Tertio, figura dictionis consulenda est, quae ovvapoiouós, hoc est, coacervatio adpellatur. Non est enim prophetae mens, quasi intra hunc numerum vel ipsas spiritus dotes coërcere velit, vel ipsi Christo ad certam mensuram datas esse docere: sed ut aliquot insignioribus donis ipsam divini spiritus praesentiam essentialem commendet, virtute cuius omnia possit ac velit. Postremo quod Replendi verbum positum est pro, Gratum faciendi per Hieronymum. Iam nullo negotio videmus prophetae sensum hunc esse: Spiritu Domini praeditum fore Christum, ut omnia sciat et intelligat, ut consilio et viribus polleat, ut omnia praevideat et patrem observet tamen, quae illum observantia commendabilem sit factura, tum apud Deum, iuxta humanam naturam, tum apud homines iuxta utramque. En ut iam non numerari, sed de inexhausta spiritus virtute et ubertate quaedam illius dona pro universa substantia recenseri palam videamus. Hic tamen quidam sunt usque adeo intempestive curiosi, ne dicam invidiosi, ut contendere audeant, fore, ut quisque troporum ac figurarum praetextu errorem aliquem proferat. Quasi vero spiritus ille veritatis adflare suos unquam sit desiturus; aut humana quoque ratio, quae inter infinita figurarum, troporum, et locutionum genera, etiam in quotidiano et vulgari sermone, genuinum verborum sensum perspicit, sic possit praestigiosa garrulitate et audacia prae

stringi, ut nemo ex omni mortalium genere queat veneficium male feriatorum retegere? Quin et illi ipsi, quod piis obtrudere volunt, instinctu spiritus a se factum esse, verborum incantamentis effecerunt. Quid enim? an non ubicunque mendacio creditur, verborum veneficio perfectum est? Ipsa mendacii origo et fons, cacodaemon, an non verisimili oratione publicos omnium parentes seduxit? Invidiam esse ac inetum quod ab ea arbore interdictum esset eis, de qua quum edissent conditori suo pares fore. Sed ad nos redeo. Φιλαυτίαν licet aut Zelum voces quod adgredimur, nempe, quod post tot ac tantos viros complanationem orsi sumus, haud tamen alia causa factum est, quam ut ad facultatem interpretandarum sacrarum literarum nostrum quoque symbolum adiiciamus. Nec enim quisquam Evangelistam Marcum aut Lucam citra impietatis notam adcusabit, quod Evangelium, alter Matthaei xar лiτoμnv retractavit, alter vero novus autor protulit. Quin ut prisci tradunt, Ioannes quum vidisset horum trium divinos de vita et doctrina Christi commentarios, id enim sunt libri isti, quos Evangelia vocamus, operam admiratus est, fidemque probavit. At quum videret aeternam filii Dei generationem, non tam luculenter ac sequens tempus et contumacium haereticorum error requirebat, proditam, orsus est et ipse Evangelion. Sic nos magnopere miramur quae in hoc opus Iesaiae ante nos scripta sunt: sed licere nobis quoque putamus de subselliis loqui. Omnia tamen ut piorum, qui spiritus divini dotibus praediti sunt, iudicio subiaceant. In hoc enim semper fuimus a multis annis, ut sacrae literae ipsae et manibus versarentur et intelligerentur, et ex commentario sapere finem tandem inveniret. Adpellavimus autem foeturam primam, vel ob id quod dictum est, quod immaturam foetum extrudimus, non ad hoc ut nomen nostrum notum fiat: plus enim satis apud pios bene, apud alios male audimus; sed ut eruditi de isto sacra tractandi genere iudicent et si illis probetur, sectentur. Proclivius enim in omnes prophetas commentarios cuderem, si hisce rapsodiis quales iam multas a multis cum in Psalmos, tum in alia retro tempore vidimus, speraremus divinorum genuinum sensum oraculorum produci, quam istam operam sumpserim, quum propter difficultatem ac novitatem: tum propter sciolorum intractabilitatem. Ut ut enim sudaverim, omnis tamen labor ab istis sic proscindetur, conculcabitur, ac devovebitur, ut ni conscientia, quae nobis non iam millium, sed centum millium vice testis est, constarem, solius veritatis ac proximi amore et causa susceptum esse onus, manum prorsus a calamo revocaturus fuerim. Sed quum hoc unum spectandum omnibus censeam, ut veritati, a quocunque tandem proferatur, cedamus: iam extra omne periculum constituti sumus. Quisquis enim quotiescunque deprehenderit, nos hallucinatos esse, caritate in consilium vocata, libere moneat, imo si lubet, nobis inconsulto, veritatis lucem publico omnium bono prodat. Assuetum est enim collegium nostrum ad admonitionem fratrum audiendam. Quoties enim factum est ut Pellicani et Leonis commilitonum nostrorum, admonitione allata, sententiam mutaverimus? Quoties ut et isti suam, reclamantibus licet Rabbinis omnibus? Nos veritatem id humanis inentibus. esse putamus, quod sol mundo est. Ubicunque is oritur laeti amplectimur,

atque ad operam alacres accingimur. Sic undecunque veritas irradiet, gestit ad eius lucem animus, suspicit, gratulatur, et ignorantiae tenebras dispellit. Ut quicquam gratius possit mundo contingere quam solis iubar at menti amabilius, pretiosius, et antiquius veritate, nihil potest. Nolo nunc huius rei aliud testimonium adducere, quam omnium qui vivunt conscientias. Eae enim norunt ut nulla re perinde reficiantur, ac dum rei anxie ignoratae veritatem indipiscuntur. Deum cupiamus cognoscere an sit, quid sit, quomodo sit, et ille spiritu suo nos illuminet, ut incunctanter videamus, et esse: deinde et optimum ac perfectissimum esse per omnia: postremo sempiternum et incommutabilem esse, oportere: Quae obsecro ex hac veritatis luce animis nostris gratia et felicitas, quae iactatae mentis securitas et tranquillitas, quae spiritui nostro sagina et refectio repente nascitur? Eam ergo quisquis, etiam cum nota nominis nostri, proferat, iam meus est, iam mentem meam ille ditat, beat, et auctiorem facit. Eant omnes hostes nostri, et ab omnibus errorum tenebris nos liberent, proscissa pro sua libidine fama et existimatione nostra, dummodo nos illustremur et hic incipiamus fieri quod in ultramundano Dei regno erimus. Integrum ergo sit cuique a nobis dissentire, ubi nos cum veritate non consentimus. Et postremo quod admonitum omnino oportet: Vaticinia quae de Christo in hoc propheta habentur nonnunquam ita versa sunt, ut genuinus sensus prorsus alius sit, quam in Evangelicis commentariis continetur. Sunt enim vaticinia, in triplici differentia: quaedam sunt mera vaticinia; ut: Ecce virgo concipiet, et totum. 53. Caput. Quaedam autem prophetarum sermones ita sunt, ut ad sui temporis homines sint tamen dicti, et nihilo secius tempore Christi resumta, sed in alium usum, ac velut propria facta sint. Ut Isa. 40. Vox clamat: in deserto parate viam Domino. His verbis alloquitur aetatis suae homines propheta, ut omnia praeparent, redeunti ex captivitate Babylonica genti Israëliticae. Quae res typus fuit, quamvis obscurior quam Aegyptiaca liberatio, eius, qua totus orbis liberatus est, adsertionis. Ioannes autem Baptista, Iudaeorum legatis respondet se esse, vocem clamantem: Parate viam Domino in deserto, hoc est: Se perinde clamare, ut poenitentiam agant, Dominum enim adesse, atque olim Isaias fecisset, quum admoneret advenientis liberatoris Cyri. Hic Isaiae verba non sunt vaticinium proprie, sed typus ac simile eius quod Ioannes agebat. Postremi generis vaticinia sunt res gestae. Earum quaedam sunt, quae non sic sunt gestae, ut aliquid aliud quam significarent, ut quum leremias foemorale abscondit, et Ezechiel capillum et pilum omnem demetit. Aliae vero, ut re ipsa ac vere gestae sunt, typus tamen sunt rerum a Christo et Apostolis actarum, Ut Iacobi reditus cum tot liberis ex Mesopotamia, de qua re alias fusius. His praemissis, iam prudenter cavendum est, ne quae non sunt primi generis mera vaticinia, pro meris vendamus. Damnabunt enim nos criminis stellionatus Iudaei, quum adperte viderint, vere dictum et factum esse prophetae tempore id de quo est dissidium. Mixtis enim nihil obtinemus adversus perduelles homines, sed puris ac meris tantuin. Nam si mixtis pergimus pugnare adversus eos tanquam meris, iam praevaricatores et depravatores pro suo more adpellabunt. Sic sentien

dum est de tertio genere, quod, si voles, typos vocare licebit. Meris enim recte agitur et adversus Iudaeos, et adversus omnes impios. Mixtis autem ac typis non aliter debemus uti quam tagizwv, hoc est, garis et condimentis. Nos igitur, ne inviolata et irrefragabilia de Christo vaticinia essent obnoxia perduellium hominum calumniae, si mixta et typos contenderemus iuxta atque mera defendere, pro insuperabilibus, ea modo quae adamantina sunt sic vertimus, ut nullo sint adversarii ferro cessura. Caetera noluimus ulla vi torquere, quam Apella posset reflectere, atque in nos retorquere. Id autem iterum piae offerimus eruditioni. Nune tractabimus quaedam quae ad nostrum institutum factura, et sacrarum literarum studiosis profutura sunt: De modo scilicet studendi in Hebraicis literis, et de prima interpretatione quae Septuaginta dicitur. Sed quoniam res exigit, ut sententiam nostram de Septuaginta interpretibus in medium proponamus, priore loco de eis dicemus.

DE SEPTUAGINTA INTERPRETIBUS IUDICIUM.

Nos septuaginta interpretes fuisse, quomodo et rerum scriptores ac Patres prodiderunt, et nomen ipsum testatur, facile credimus. Aeque credimus omnes sacra Biblia transtulisse, sed non singulos. Quum enim Demetrius Phalereus cuperet in eam bibliothecam, quam auspiciis Ptolemaei Philadelphi susceperat instituendam, sacros libros referre, et in eum usum recepisset ab Eleazaro de singulis tribubus senos homines, Legem et Graecam linguam doctos, in locum quendam maritimum, ut refert Iosephus lib. antiquit. 12. cap. 2, deduxit eos, ubi intra septuaginta duos dies totam istam interpretationem, quae ab ipsorum numero nomen invenit, absolverunt. Hic non meminit Iosephus, vir quantum ipse video veri amans, quod quisque seorsim universa biblia transtulerit, quodque singulae omnium interpretationes sic ad verbum eaedem fuerint, ut una essent singulae. Quomodo enim intra tam paucos dies hoc fieri potuisset? Nolo enim miraculo quis istuc mihi persuadere conetur: quum eius nullam faciat, non indiligens populi sui praeco, mentionem Iosephus. Nam si, quicquid fingere audebimus, miraculose factum adseramus, mentiendi nullus erit exitus. Est et illud reputandum. Si omnes simul cogitemus omnia interpretatos esse, itidem non posse constare. Ut enim omnes fuerint Graece doctissimi (nam alias quidam ex eis deprehenduntur vix mediocriter eam linguam fuisse docti); sed da inquam, ut omnes doctissimi fuerint: An non unum aliquem oportuisset primum Hebraice praelegere? Deinde quod lectum esset, ut putas expositum iri posse? Si unus aliquis hoc faciebat, iam reliqui omnes erant supervacanei. Deinde, hoc non erat opus duum et sesqui mensium sed humanum saeculum ad hoc requirebatur. Tanta res est interpretatio. Si vero quod praelectum erat ex ordine omnes aut interpretabantur, aut quod unus aliquis recte vertisset, solummodo adprobabant, quemadmodum sententias rogati suffragantur: iam iterum non erat opus septuaginta duum dierum, sed tot annorum. Quomodo enim (ut ne duo quidem unquam reperti sunt, qui ulla in re pares fuerint, nedum in sapientia et eruditione) non alius alio, nunc dilucidius, nunc

commodius, nunc potentius verbum attulisset? Quomodo non voluisset ille schemata Hebraica in Graeca mutare, ille vero minus? Et sexcenta alia incommoda, quae simul interpretantes sequi oportuisset: quibus non iam septuaginta duo, sed septingenti anni dandi fuissent. Id quod Tiguri sumus in Ecclesiae negotiis probe experti. Quoties enim senatus quosdam ad лooßovliv designat, (ea est rei paulo magis arduae tempestiva per paucos expensio ac deliberatio) semper usuvenit, ut quae a multis ultro citroque ventilata et iactata sint, uno aliquo Notario in scriptum redigantur. Ac dum qui hoc ruditer adumbravit praelegit, iam additur, minuitur, mutatur, pro ratione probuleutarum. Quae res, ut ut in hoc fit, ne totus senatus aut toti diacosii moram potius quam maturitatem iniiciant, multum tamen temporis insumit. Unde quantum temporis requirerent universa Biblia, si simul omnes suam sententiam dicerent, existimari facile potest. Relinquitur ergo, quod solum verisimile est, seorsim et per partes quemque, non iam totum librum (sunt enim quidam et longiores et difficiliores, quam ut tam brevi tempore possint ab uno aliquo, etiam doctissimo, recte verti) sed pro magnitudine, aut ratione materiae suum demensum interpretatos esse, et perfecto universo opere in unum consarcinavisse codicem. Et hinc mendacibus sciolis imposturae materiam quaesitam, quod quisque seorsim transtulerit. Sed non cuncta Biblia, ut isti vanissime fingunt, verum quisque suam partem, quae inter dividendum vel sorte vel consilio ei obvenerat. Cuius sententiae argumentum est, quod eaedem voces, dictiones, figurae, et loquutiones, non tantum in diversis libris, sed in eisdem nonnunquam, diversimode translatae sunt. Ubi nemo unus potuisset sibi ita excidere, ut non meminisset quomodo prius eundem sermonem aut sensum reddidisset. Quanto minus si omnes simul communibus opera et sententia vertissent? Adde quod quidam felicissime interpretando, facile probaverunt mundo quantum antecelluerint eos, qui indocte provinciam istam gesserunt. Nactus est Isaias interpretem sese indignum. Sed iam longius esset per singulos libros ostendere, quam erudite aut minus traducti sint: quod in ipso publicae lectionis curriculo semper prodidimus. Hoc non est omittendum, eam interpretationem plurima incommoda, etiam post istam festinatam operam, esse passam. Puta, imposturas et importationes, nunc sciolorum, qui ex Aquilae, Symmachi, Theodotionis, aut quintae traductionis, aliquid ingerere sunt ausi. Quoties enim deprehendimus duplices translationes? Nunc vero imprudentium, qui ut doctum, docti alicuius, qui ad marginem vel sensum suum, vel similem locum adscripserat, in codicem inciderunt, putarunt ex Canone et substantia scripturae sacrae esse; ac mox describendo retulerunt in suum exemplar. Adde quod non tantum in Ieremia, sed multis in locis multa videmus alio posita esse ordine quam habeant Hebraica. Etiam si Graeca nonnunquam melius suo loco habere videantur quam Hebraica. Id quod non alia factum esse ratione puto, quam quod Graecorum docti viderint negligi ab Hebr. nimis anxiam ordinis observationem, quae tamen eis nullo pacto visa sit posthabenda esse. Contra vero infiniti sunt loci, quibus manifeste deprehenditur Septuaginta et aliter et melius tum legisse tum distinxisse, quam Rabbini postea vel

1

« PoprzedniaDalej »