Obrazy na stronie
PDF
ePub

516

IESAIAS INTERPRETE ZUINGLIO. ad Italiam et Graeciam, ad Insulas remotas quae non audierunt praedicationem meam, neque viderunt gloriam meam ; et praedicabunt gloriam meain inter gentes. Et adferent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equis, curribus et lecticis, in mulis et carrucis, ad Ierusalem, sanctum montem meum, ait Doininus : quemadmodum tulerunt filii Israelis oblationes domum Domini in vasis mundis. Et de eis sacerdotes quoque et Levitas accipiam dicit Dominus. Quoniam sicut coelum novum et terra nova quae conditurus sum, permanebunt coram me ait Dominus : ita permanebit semen et nomen vestrum. Eruntque perpetuae neomeniae et perpetua sabbata; et omnis caro veniet ad adorandum coram me, ait Dominus. Et exibunt ad contemplandum cadavera eorum qui praevaricati sunt adversum me. Nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur, et erunt fastidio omni carni.

HULDRICI ZUINGLIL

AD PIUM LECTOREM PRAEFATIO

IN APOLOGIAM COMPLANATIONIS ISAIAE.

Quam difficile sit hoc tumultuoso saeculo quicquam in lucem edere , satis experti sumus annis iam aliquot : quibus tot clari animi, qui ad hoc pati videbantur ut unam veritatem et e tenebris eruerent, et erutam oújuaxoi, id est, iunctis copiis defenderent: ita tamen fere dissident, ut ignem aquae, et astra telluri citius quam istos concilies. Id quod vere piae, circumspectae ac religiosae menti satis dives testimonium praebet, non omnes eo pollere spiritu, proh dolor, quo videri volumus. Hinc quicquid Dominus ecclesiae suae revelat per servos suos, tanta impetitur contumacia, tantis oppugnatur viribus, tot artibus lacessitur: ut non iam qui peperit, verum etiam illud ipsum quod natum est infelicissimum esse oporteat, nisi qui pectora nostra solus format Deus, donet, ut aut qui scribunt, nullius faciant iniquorum hominum iudicium, aut Ecclesiam suam ita intus doceat, ut invidiosuli isti vitilitigatione sua nihil proficiant. Quum igitur Isaiae Complanationem ordiri sumus ausi, non potuit nos terrere, quod istos non ambigimus dicturos esse, vel nos šv nitw tnv xepcuelav experiri : vel quod in subselliis sedeamus, quo minus minutum nostrum in gazophylacium Domini reponeremus. Praesertim quum sic habeant humana, ut nemo unus omnia videat: sed per partes constel in membris singulis , quod unius corporis est. Et si oculus, mirabile ac praeclarum sane organum, eo insolentiae evebatur ut pedem negligat, iam indignus erit ut sit de corpore. Vellicavit ergo nobis quoque aurem Dominus : hinc nefas duximus si cunctaremur: iniquius esse arbitrati, lucernulain quam ille dedit, metu quorundam odii, sub nodium abscondere, quam veritatis donum, inculta et rustica veste, in medium proscenium consti!uisse. Quum interim et Gentes consentiant, simplicem esse veritatis orationem. Dedit ergo Dominus, ut jam inde a puero lectioni tum divinarum tum humanarum rerum incubuerimus: ne ille nos oyluatka sed ovıypagéa, qui annos iam quadraginta literarum candidatus sum, scriptor vero annos modo sex, iure possit adpellare. Neque enim aliter ulciscar impotentem hostein. Quam bonis autem studuerim, (nihil enim refert quanta, sed quam optima legas) aut quantum profeceriin , id omne piorum iudicio subiacebit. Nos enim quam mediocria et paupertina sint omnia nostra, nobis probe sumus conscii. In eo tamen studiorum curriculo tam sumus hilariter et dextere versati, ut quocunque magistro proficeremus, ab aliis tamen non desponderemus animum, ut si quid gravius vel dilucidius protulissent quam ille noster, nollemus recipere: sed omnium qui unquain uspiam fuerunt, tum eruditorum tum piorum coetus, unum veluti convivium visus est, in quo symbolum suum quisque profert, ac nisi proferat praevaricatur. Arbitratus ergo sum semper quod quisque scripsisset, nostruin non illius esse. Nam et Socrates sapientein publicum bonum esse definivit. Expertus autem simul sum, neminem sibi sic in ipsa veritatis et cognitionis rerum omnium perfectione constitisse, ut quid liquido esset in quavis re, quidque res quaeque esset, absolute intelligeret. Quae me reputatio huc impulit, ut multa cum gratulatione amplecterer, quicquid in medium proferretur : publicum semper ac necessarium ratus quod daretur. Publicum, quod non ambigerem divina providentia prolatum quod dabatur : quae si noluisset publicum esse, diutius celasset. Necessarium autem , quod eius rei quae dabalur scientia mortalibus deesset: esset autem profutura si prodiisset. Platonis facultas, splendor, et amplitudo, non tanta unquam fuit apud me, ut Aristotelis acumen, lucem , et eruditionem fastidirem : Quin potius Dune istum aliqua in re illi, et contra illuin in alia isti praetuli. Non alia quam dixi causa , quod et nemo upus omnia novit: et quod omnes norunt, publico omnium bono norunt. Versatus itaque annos aliquot in literis recte Sacris adpellatis, magistros multos habui, Hebraeos, Graecos, et Latinos. Hic ergo malignus omoino futurus eram, si cui ingratus fuissein, qui me ad veritatis adyta contendentem iuvisset, quoque autore profecissein : praecipue quum impossibile sit unum, praeter unum Deum, omnia nosse. Multis ergo omnino opus erat magistris, ad expediendum literam divinae legis. Inveniebam enim apud Septuaginta quae Hieronymus ignoravisse videbatur : et contra apud Hieronymum multa, quae isti ignoraverunt. Quum igitur apud utrosque proficerem, et apud utrosque nonnulla desiderarem, non potui alteros repudiare, propterea quod quaedam ignorarent quae alteri scirent : neque in alteroruin verba iurare, quum quiddam non scirent quod alteri non ignorabant. Isaiam ergo prophetarum omnium principem, ab annis aliquot, vel ob hoc ipsum, quod Paulum apostolum olfecissem nullo magistro magis profecisse, quum pro virili tracto, invenio Septuaginta pluribus ferme locis ab Hieronyino dissentire quam convenire. Dum tamen interim deprehendo istos , interim bunc ad lucem penetravisse : quid porro hic facerem ? An Hieron. contemnerem, sine quo ad prophctae sensum multis locis nunquam pervenissem ? An Septuaginta spernerem, citra quorum indicium nonnunquam cum Hieronymo halucinatus essem? Sed deo gloria, qui me adduxit ut utrisque gratiam ita habuerim : ut si qui alteris propter ignorata quaedam impensius maledicerent, ingratus audirem. Dedit nobis post istos Isaiam et Oecolampadius, vir uodique absolutior quam pro multitudinis opinione, adeo Commentariis illustratum, ut quod ad sensum attinet et sacrarum literarum collationem, nullum unquam opus exierit a quoquam, quod aequius possit nepas dualgrías, cornu copiae adpellari. Ipsum autem prophetae sermonem, et Hebraicae linguae dictionem , aliis in Latina lingua complanandum reliquit, sive quod hoc tempus, propterea quod sacrae linguae candidati etiamnum teneriores essent sic postularet : sive quod nonnullorum superstitio indignius stomachari audet , quum non verbum verbo respondeat, etiam si sensui nihil defiat. Post illos igitur magistros, Septuaginta, Hieronymum, et Oecolampadium , nos quoque aliquid molimur. Non Hercle tam grande quam fuit quod Septuaginta praestiterunt, qui primi in peregrinam linguam sanctissimum prophetam transtulerunt: Quorum opera Hieronymus ita videtur adiutus esse, ut citra ipsam nullatenus esset legis interpres factus. Neque tam grande quam Hieronymus et Oecolampadius praebuerunt: Quorum ille Septuaginta interpretum errata multa corrigere fuit ausus, quo prophetam Latinis purius redderet ex Hebraeorum fontibus, quam lacunis Graecorum : Iste vero utrorumque industriam velut conciliaret, ut quicquid apud eos invenisset recte dictuin adprobaret, ac obscurius vel dicta vel intellecta commentariis illustraret. Quis hic rem indignam ab aliquibus istorum factam clamnet? Quis adcuset Septuaginta quod vertendo nonnumquam lapsi sint, quum nemo inter mortales non labatur? Quis damnet Hieronymum et Oecolampadium, sanctissimos homines Dei, quod id agere aggressi sunt quod Septuaginta ? Non ut actum agerent: sed ut anibo, post istos spicilegium faciendo, nos iuvarent, quo commodius ad divini propbetae mentem perveniremus. Gratiae Deo, qui nobis hos magistros dedit, quorum labore et excitati et adiuti suinus : ut quae isti religione prohibiti noluerunt planius dicere, familiarius ac vulgarius interpretati simus, publico omnium bono. Non ut ab illis dissentiremus, sed popularius loqueremur. Admodum enim pauca sunt a nobis prodita , quae ipsi aut non viderint, aut dissimulaverint. At indubie nonnulla sunt, quae et nos aliis, ceu lampada (quod dicitur) praebentes, explicanda relinquimus. Quin etiam quaedam adnotamus, quae in secunda (si Dominus vitam superstitem fecerit) editione aliter sumus daturi. Quod si quis mihi dicat: Quur ergo novum non premis in annum, ne non absolutum exeat opus ? Ille profecto coget nos ingenue fateri quod res est, sive zeluin quis vocet, sive pikavtiav. Postquam coepimus Hebraica non tantum agnoscere, verum etiam expendere, visa est nobis lingua sacra supra omnium existimationein esse docta, lepida, et gravis : non propter stridorem aut halitum quibus perstrepit : non propter voculationem illam rusticam, aut ronchos, quibus eam Rabbini non iam barbaram, sed ferme mutam reddiderunt: negatur enim quibusdam linguis Hebraicae (ut ab istis effertur) prolatio : Sed propter frugalitalem. Angusta eniin quum sit, si vocum abundantiam recenseas, pibil toinen patitur sibi deesse: tam varie utitur sua suppellectile : id autem honeste, diligenter, ac erudite. Quin hoc dicere audeo : sive gravitatem sive iucunditatem consideres, nulla lingua paucioribus et potentioribus tum verbis tum sententiis tantum perficit, nulla crebrioribus et civilioribus tum loquutionibus tum tropis pollet. Nulla enim oratio sic humanam mentem iuvat ac refcit, ut quae figurarum ac troporum flosculis variegata est. De qua re et ante annos aliquot in praefatione Pindari, et hic paulo post seorsim disseremus. Quum ergo eruditionem tantam cum summa gravitate (quomodo enim non essent gravia, sancta , inviolabilia, quae coelo demissa sunt oracula ?) coniunctam esse deprehenderem, ad hanc (fateor) opinionem deveni, ut crediderim tum Iudaeos ipsos tum nos, non adeo omnes penetrare ad eius aetatis, qua et vixerunt et scripserunt divini vates, proprietatem : Etiamsi ompes strenue certemus nihil non ediscere. Hoc autem non aliunde usuvenire, quam quod persuasi sumus, nil nisi rusticum, indoctum, et infans in illa lingua reperiri. Hinc factum est ut interpretes Hebraeorum locutiones nobis propinaverint, ut tropos qui in linguam peregrinam non transponuntur non reduxerint, ut figuras illorum in alia lingua pon transformaverint. Hinc numeratae verboruin translationes, sententiarum autem vel negligentia vel ambiguitas. Hinc tenebrae, inscitia , et quid sequaris, incertitudo. Haec sequuta sunt, dissidium, audax in rebus incompertis definitio, et impudens in adversarios convitiatio, nocentiora mala. Verbis enim utcunque iuxta elementorum rationem intellectis, non etiam sententiis, iam aniles allegorias coëgit asciscere ac fingere cum pudor, ne quid ignorare videremur, tum amor nostri, quo nobis plus quam par est, credimus, et maiora quam vires nostrae possint, tribuimus. Quum interim uni antiquitati studenduin erat, ut cuiusvis saeculi, in quo qui scripsissent, ingenium ac consuetudo perspecta fuisset. lam deprehendissemus, orationis quidem artificium quod Graeci et Latini observarunt, in constituendis partibus , nondunquain 'desiderari apud istos, quamvis orationes multas deprehendamus quibus iusti quoque artificii nihil desit: verborum autem ac sententiarum lucem et splendorem incomparabilem. lam in sententiaruin et dictionis figurarum cognitionem, in troporum et locutionum facultatem irrupisseinus, ex quibus divina eloquia ita constant, ut nulla plane sit periodus per universa Biblia quam possis aliis quam hisce clavibus reserare. Iam luculenter videre potuissemus divinorum hominum sententiam , neque intulissemus nostra tam audacter figmenta. Iam dudum esset omnis sublata ambiguitas: pon quod nos, quasi haec commoda habeamus, triumphemus, ut qui acu tetigerimus omnia : sed quod deprehenderimus antecessores nostros interpretes, nusquam planius, incunctantius, et certius transtulisse , quam ubi istorum instrumentorum nihil defuit. Quuin ergo viderem hoc erudito quidem, sed non perinde felici saeculo, tot esse qui sacrorum eloquiorum commentationes et enarrationes tentare audent, et ipse existimem quibusdam nostrum discendum potius esse quam commentandum, ut scilicet oracula divina suis in fontibus ac linguis intelligantur, et non hauriantur ex omnium commentariorum lacunis, facturum putavi operae precium, si eum quem certum et indubitatum, Isaiae prophetiarum sensum esse autumo, planum et obvium, divinarum literarum candidatis redderem. Rationem autem seorsim adsignavimus cuiusque complanationis, in hunc praecipue usum, ut si pii homines nostrum institutum probaverint, iam quasi adsuescant ad troporum , figurarum, et locutionum leges ac lora. Ut postmodum dilucidiora et playiora nostris istis in lucem ipsi edant, donec ad eam doctrinae mensuram perveniamus, ut ipsa eloquia divina possimus citra hominum commentationes pervadere. Hacc, inquain, causa est cur maturaverimus stromata nostra, ut si quibus fastidiosi incipiant esse commentarii, mox velut index adsit labor noster, qui manuducat ad ea instrumenta quibus

« PoprzedniaDalej »