Obrazy na stronie
PDF
ePub

et clavis tuis firma; quia tam ad dexteram quam ad laevam erumpes. Semeņ tuum gentes possidebit et urbes desertas babitabit. Ne, metuas! non opim pude fies. Ne verearis! non enim confunderis. Nam et pudoris adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis ultra. Herus eniin et maritus tuus erit qui te fecit, is videlicet cui nomen est Domino exercituum ; cognatus autem et vindex tuus vocabitur Sanctus Israelis et deus universae terrae. Dominus enim vocabit te veluti foeminam dimissam et adflictam spiritu; veluti uxorem adolescentem quae fidem fregerat, ait deus tuus. Pusillo momento dereliqui te, sed misericordia multa colligam te. Per momentum quo irascebar abscondi vultum meum a te, sed misericordia sempiterna complectar te, ait Dominus redemtor tuus. Nam istud erit mihi, sicut aquae Noachi. Ut enim iuravi, me aquas Noachi non ultra super terram adducturum: sic iuravi, ne irascar tibi aut obiurgem te. Citius enim et montes locuin deserent et colles putabunt, quam vel bonitas mea te deserat vel foedus pacis meae nutet, ait Dominus miserator tuus. En o paupercula , adflicta et desolata! ego .constituam e carbunculo muros tuos et fundamenta tua iaciam e sapphiris. Fenestras tuas e cristallo faciam, portas tuas perspicuo lapide inflammabo, et omnes fines tuos nobilibus gemmis consternam. Porro universi filii tui docti erunt a Domino et pace multa donabo eos. Iustitia constabis, longe aberis a vi, unde neque timebis; et a plaga: non enim adpropinquabit ad te. Ecce advena qui alienus erat a ine incolet, et qui peregrinus tibi erat ad te concedet. Ecce ego condo fabrum istum, qui flatu primum carbones incendit, deinde arma pro ratione artis suae producit. Ego quoque vastatorem ad perpetuum°creo; sed omnia arma contra te facta non prosperabuntur, et omnem linguam, quae contra te surget in iudicio, superabis ac damnabis. Talis erit hereditas servorum Domini, et haec eis a me iustitia donabitur, dicit Dominus.

CAPUT LV. O vos omnes igitur qui sititis pergite ad aquas! etiam quibus deest argentum ite, comparate ut comedatis! Ite, comparate sine pecunia, et sine pretio vinnm et lac! Cur enim expenditis pecuniam pro eo quod non cibat, et laborem vestrum pro eo quod non satiat? Quin potius inibi auscultate, ut opimis vesci et in pinguedine delectari possit anima vestra! praebete aurem vestram et concedite ad me! Auscultate et reficietur anima vestra! Feriain enim vobiscuin foedus sempiternum, indubitatas misericordias Davidi promissas ! Ecce dabo eum testem populis, principem ac ducem gentibus. Ecce gentem ignotam vocabis, et gens cui tu quoque ignotus es ad te properabit. Id autem propter Dominum deum tuuin et sanctum Israelis, qui te honorificum reddit.

Quaerite Dominum dum invenitur! invocate eum, dum prope est! Derelinquat impius viam suam, et omnis iniquus consilia sua ac redeat ad Dominum! et miserebitur eius ; atque ad deum nostrum, quoniam propensus est ad ignoscendum. Sic enim ait Dominus : Consilia mea non sunt sicut consilia vestra, et viae vestrae non sunt sicut viae meae. Sed quemadınodum coeli terra sublimiores sunt: ita excedunt viae meae

vias vestras et cogitationes meae cogitationes vestras. Nam perinde atque imber aut nix de coelo descendit et illo non redit, sed irrigat terram et parere atque germinare eam facit, ut det serenti frumentum et panem ad edendum : ita et verbum meum, quod de ore meo exit, non redibit ad me vacuum ; sed faciet quaecunque volo, et prosperabitur in his, ad quae misi ipsum. Cum laetitia enim vivetis et in pace versabimini. Montes et colles exultabunt vobiscum prae gaudio, et omnia ligna agri manibus plaudent. Pro rubo surget abies et pro spina myrrhus. Id erit Domino in nomen et signum sempiternum, quod non exscindetur.

CAPUT LVI. Sic locutus est Dominus: Servate aequitatem et facite iustitiain, quia properat ad veniendum salus mea, et iustitia mea ut reveletur! Beatus homo qui hoc fecerit, et filius hominis qui hoc adprehenderit, qui custodit sabbatum ne ipsum profanet: nempe, qui custodit manum suam, ne faciat quicquain mali. Hic ne dicat filius alienigenae, qui Domino adhaesurus erat, hoc modo: Separat me proh dolor a populo suo Dominus. Neque dicat eunuchus: En ego lignum aridum! Sic enim promittit Dominus primum eunuchis: Dummodo custodient sabbata mea, hoc est, summa putant quae ipse decerno, et firmiter tenent foedus meum , dabo eis in domo mea et intra muros meos et partem et nomen mclius, quam filiorum et filiarum : nomen, inquam, sempiternum dabo huiusmodi, quod nunquam abolebitur. Deinde filiis alienigenarum qui Domino cupiunt adhaererc promittit, quod ministraturi sint ei et amplexuri nomen Domini, et futuri servi eius: omnes scilicet, qui observant quo minus polluant nomen meum, hoc est, qui firmiter tenent foedus meum. Adducam enim eos ad montein meum sanctum , et exhilarabo eos in aede mea oratoria; holocausta et victimae eorum gratae erunt super arain meam. Aedes enim mea aedes orationis erit cunctis gentibus. Nam sic loquitur Dominus deus, qui profugos Israelis colligit: Ultra congregabo ad eum qui ad coetum eius pertineant, omnes bestias agri et omnes bestias nemorum eius, quae venient ad devorandum eum. Episcopi enim eius omnes caeci sunt, omnes ignari sunt, omnes capes muti sunt, latrare non possunt. Dormitant, torpent ac somno indulgent. Canes impudentissimi sunt et modum nesciunt. Pastores quoque nibil norunt intelligere. Quisque consilia sua, quisque avaritiam suam sequitur pro omni virili sua. Quin et venite! aiunt, vinum adferam, ut perpotemus ad ebrietatem; atque adeo sicut hodie ita et cras, imno longe amplius.

CAPUT LVII. Interim damnatur innocens quisque, et nemo reputat hoc in corde suo; optimi quique ducuntur, et nemo considerat , ut dicat : Ecce iustum tollit sceleratus, ut pace fruatur, ut securus sit in cubili suo et aibulet pro sua libidine. Vos ergo huc accedite, filii veneficae, nati ex adultero'et meretrice! Quid vos delectat? Super quem dilatastis ora et linguas exeruistis ? Nonne filii estis ex adulterio concepti, et degener posteritas? libidinantes ad quercus et sub omni ligno frondoso? jugulantes liberos in vallibus et petrarum latebris? In partibus torrentis pars tua est. Torrentes ergo sors tua erunt. Tu eniin et libamen eis fudisti et munus obtulisti. Num ista aequanimiter ferrem? In montibus editis et sublimibus posuisti lectisternia tua, eodemque ascendisti ad offerendum victimas. Post ianuam et postes reliquisti inonimentum tuum, quum alii quam mihi te ipsam repudasti. Abiisti et ampliasti lectum tuum; quum scilicet ex deorum gente quosdam tibi excidisti. Amplexa es lectos eorum ubicunque videres. Recta quoque unguento et variis pigmentis delibuta ad reges abiisti, quum in longinquum legationes tuas amandasti, qua tu re ad inferos decidisti. Laboras copia viarum tuarun neque unquam cogitas: sufficit. Tuopte Marte vitam te invenisse credis, quo fit ut languere te non credas. Quem enim timeres aut formidares, posteaquam fidem fregisti? quae mei rationem nullam habes neque in cor tuum revocas. Num me, quod hactenus feci, perpetuo taciturum speras, ut me pihil metuas? Quin potius iustitiam tuam, et opera tua prodam; quamvis tibi non sit profuturum. Liberent te in necessitate hi, qui ex foedere tibi iuncti sunt! Sed universos istos tollet ventus, rapiet vanitas. Qui autem in me sperant possidebunt terrain, et montem meum sanctum haereditabunt. Propterea sic dicit: Munite viam et iter concedite! Tollite offendicula de via qua itur ad populum meum! Quia sic locutus est qui in excelso et sublimi in perpetuum habitat, cuius nomen sanctum est : Ego simul excelsum et sanctum inhabito, et cum contrilo qui est humiliato spiritu, ut reficiam spiritum deiectorum et cor contritorum sanem. Non enim in perpetuum aut iurgor aut irascor, sed abest a me stomachus, qui tamen halitum creo. Ego pro scelere cupiditati dediti, quum abit et consilia cordis sui sequitur, irascor, percutio, aversor et indignor; at rursum vias eius contemplatus sano ipsum, reduco in viam; et quibus solatium adfert quique desiderabant eum restituo. Creo cominercium et colloquium, pacem et securitatem quum his qui longe, tum his qui prope sunt, ait Dominus et sanator eius. Impii autem, Euripi instar, qui nescit quiescere, quum aquae eius limo et luto turbantur, sic nou habent pacem, ait deus meus.

CAPUT LVIII. Tu ergo quisquis es, verus propheta, ex omni gutture clama! cave cesses! Exalta instar tubae vocem tuam et adnuncia populo meo praevaricationem suam, et domui Iacobi peccata sua! Me enim quotidie quaerunt et scire vias ineas volunt, velut gens quae iustitiam operetur et iudicia dei sui non derelinquat. Rogant me iudicia iustitiae, et contendere cum deo satagunt. Quare ieiunamus, aiunt, quum tu non aspicias ? adfligimus animas nostras quum tu ignores? Ecce quum ieiunatis manent studia vestra: nam omnes debitores vestros nihilominus urgetis. Ecce ieiunatis, ut litibus ac iurgiis vacetis et damnatum immaniter tractetis. Non ieiunatis hodie ut in sublimi exaudiatur vox vestra. Num huiusmodi ieiunium amo, ut die aliquo adfligat homo se, et retorqueat caput suum tanquam hamum? saccum et pulverem sternat!

Num istud ieiunium, et diem domino gratum adpellabis ? Nonne vero contra hoc ieiunium potius amo, ut aperias nervum tibi addicti; ut solvas nexus violentorum contractuum; ut mittas liberos aere alieno oppressos et omne iugum dirumpas? nonne ut dividas esurieuti panem tuum, et egenos et extorres domuin ducas ? quum nuduin videas vestias et carnem tuam ne averseris? Tunc erumpet velut aurora lux tua, et salus tua protinus herbescet. Iustitia tua coram te incedet, et maiestas Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: En me tibi! si modo onera tua ponas, digituin demittas et impiam loquacitatem ; si offeras esurienti apimam tuam et animam adflictam reficias. Iam orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. Dominus quoque semper diriget te, desideria animi tui satiabit et ossa tua sagioabit; erisque sicut hortus irriguus et sicut rivus aquarum, cuius venae perennes sunt. Colentur a te sempiternae solitudines, et fundamenta posteris generationibus excitabis. Vocaberis etiam rupturae munitor et refector viae sabbathi. Si referas pedem tuum a sabbatho quo minus facias, quod tibi placet in die meo sancto : iam vocaberis ad sabbathum Domini iucundum, sanctum, et honorificum ; si inquam ipsum honoraveris ita, ut neque vias tuas feceris neque voluntatem tuam quaesieris, neque verbis tuis loquaris. Iam delectaberis in Domino, qui te vehet super excelsa terrae et nutriet hereditate Iacobi patris tui : sic enim os Domini promittit.

CAPUT LIX. Ecce non est amputata manus Domini quo minus salvare possit, neque obtusa est auris cius ut non exaudiat; sed iniquitates vestrae discriminant inter vos et deum vestrum, et peccata vestra abscondunt vultum eius a vobis pe exaudiat. Manus eniin vestrae pollutae sunt sanguine et digiti vestri scelere. Labia vestra loquuntur mendacia et liugua vestra malitiam concinnat. Nullus advocat iustitiam in consilium; ex fide iudicat nullus. Quisque spem ad frivola adiicit, vana cogitat, concipit molestiam et parit flagitia. Ova Basilisci incubant, et araneae telam texunt. Qui de ovis eorum ederit morietur, quod si conculcaverit excludetur vipera. E tela ipsorum non confit vestis, ut operibus suis sese operire queant? opera enim eorum scelesta sunt opera: nam opus rapinae in manibus eorum invenies. Pedes autem ipsoruin ad malum currunt, et ad effundendum innocentem sanguinein properant. Consilia eorum sunt nefaria. Vastitatem et perniciem quoquo versum secum trahunt; at pacis iter non agnoscunt. Non est aequitas in profectione eorum. Semitas suas ita depravant, ut omnis qui per eas transit nesciat pacem. Idcirco longe exulat a nobis aequitas et iustitia pon adpropinquat nobis. Expectamus lucem et ecce tenebrae; auroram, sed in media caligine ambulamus. Palpamus sicut caeci ad parietem ; palpamus ut exoculati. Impingimus in meridie tanquam in crepusculo, ad tumulos velut semimortui senes. Grupnimus omnes instar ursorum, et sicut coluinbae incessanter gemimus. Expectamus aequitatem, sed nusquam comparet; salutem, sed longissime abest a nobis. Veruntamen ideo quia multiplicatae sunt praevaricationes nostrae coram' te, et

la nostra ficere post taitari in

peccata nostra respondent nobis. Nam transgressiones nostras non inficiamur, et peccata nostra agnoscimus : videlicet praevaricari et mentiri adversus Dominum, deficere post tergum a deo postro, cogitare calumniam et defectionem, concipere et meditari in corde falsos sermones et res. Unde a nobis defecit aequitas, et iustitia eminus cunctatur. Veritas enim in plateis concidit, et integritas nequit prodire. Quin potius veritas vim patitur, et qui a malo recedit diripitur. Haec quum videret Dominus: male ipsum habuit, quod nulla esset aequitas. Vidit quoque quod neino esset qui intercederet, et pertaesum est eum. At consolatus est se brachio suo, et iustitia sua nixus est. Ac protinus iustitiam tanquam loricam induit, et salutem pro galea capiti suo imposuit; ultionem induit tanquam vestem, et zelo amictus est vice pallii.. Ac omnino talis fervor erat qualis esse solet quuin res repetuntur, et iniuria data redditur hosti et inimico, ut vicissitudinem redderet feris hominibus. Timebunt ergo ab Occidente nomen Domini, et ab ortu solis maiestatem eius; quoniam veniet sicut flumen violentum, quod Dominus vento concitavit. Zioni autem , et eis qui de Iacobo resipiscunt a transgressione, teniet redemtor, dicit Dominus : ego enim, ait Dominus, hoc foedus cum eis pangam: spiritus meus quo te imbuam, et verba mea quae inseram ori tuo, non excident de ore tuo, neque de ore filiorum tuorum, neque de ore nepotum ac pronepotum tuoruin posthac usque in sempiternum , dicit Dominus.'

CAPUT LX. Surge igitur ac matura! venit enim lux tua, et maiestas Domini super te orietur. Ecce enim tenebris et caligine terram ac populos tegentibus tibi orietur Dominus, et maiestas eius apud te adparebit. Pergent ergo gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem tibi exorientem. Attolle oculos tuos per circuitum, et vide! Omnes isti congregantur et veniunt tibi; de longinquo venient tibi filii, et filiae ex omni parte adfluent. Videbis et effunderis; admirabitur et laetabitur cor tuum, tunc quum pelagi immensitas ad te convertetur et gentium copiae ad te venient. Abundantia camelorum obruet te, dromedarii, Madian et Epha. Omnes Sabaei venient, aurum et thus ferentes et laudem Domino adounciantes. Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nebaioth ministrabunt tibi. Offerentur ad aram meam quam elegi, et ad domum magnificentiae meae quam magnificavi. Porro, qui sunt isti qui advolant tanquam nubes, et tanquam columbae ad fenestras suas ? Sed et insulae mihi colligentur atque adeo marinae naves, ut de longinquo advebant tibi filios cum argento et auro ipsorum; ad honorem Domini dei tui, et sancti Israelis qui te inagnificabit. Et aedificabunt filii alieni muros tuos et reges corum ministrabunt tibi. Nam quum irascerer percussi te, et quum inihi visum erit miserebor tui. Portae tuae apertae erunt die ac nocte: in perpetuum non claudentur, ut perveniant ad te copiae gentium, et reges eorum adducantur. Nam gens, populus aut regnum, quae te non colent, peribunt et gladio occumbent. Ipsae Libani opes ad te venient; cyparissus, pinus er cedrus ex aequo illustrabunt locum sanctuarii mei: locum enim pedum

« PoprzedniaDalej »