Obrazy na stronie
PDF
ePub

ac conflatile meum mandavit ea. Considera et vide haec omnia, num vos praedixeritis! Ego vero et olim praedixi tibi quaedam nova atque abstrusa quae ignorabas. Et nunc recens creavi quaedam, quae neque olim neque ante diem creationis audivistis, quo minus diceretis: Ecce praescivi. Deinde quaedam nec audivisti nec praescivisti, neque olim revelata sunt auribus tuis. Sciebam enim quod transgressurus esses: ab utero Praevaricatori tibi nomen datum est; quamvis propter nomen meum distulerim iram meam, et propter gloriam meam defenderim te, quo minus perires. Ecce enim repurgavi te, at non pro pecunia; sed in camino paupertatis elegi te. Propter me, inquam, feci (nam gloriam meam alteri non do), ut me nulla ratione profanares. Audi me Iacobe, et Israel quem vocavi! Ego sum ille qui est. Ego sum primus; ego novissimus quoque sum. Manus vero mea fundavit terram et dextera mea coelos firmavit; Ego quum ea vocarem protinus constiterunt. Congregemini ergo vos omnes, et audite: Quis de istis nunciavit haec, quae Dominus per Babylonium quem amat, per Chaldaeum quo delectatur quoque vice brachii sui utitur, facturus est? Ego solus praedixi; ego solus quoque vocabo et adducam eum, prosperamque faciam profectionem eius. Accedite, inquam, ad me et audite istud! Num ab exordio rerum obscure locutus sum? qui in ipso articulo dum quodque fit adsum? Ob hanc igitur causam Dominus deus misit me et spiritus eius. Et sic loquitur Dominus redemtor tuus, sanctus Israelis: Ego sum Dominus deus tuus, docens te quae profutura sunt, dirigens te in viam qua tibi eundum est. Quod si praecepta mea observaveris, redundabit instar fluminis pax tua, et iustitia tua sicut fluctus maris ; semen tuum aequabitur arenae et germen uteri tui calculis eius. Non excindetur neque exterminabitur nomen tuum e conspectu meo. Egrediemini ex Babylone, elabemini a Chaldaeis cum voce exultationis : quod et narrabitur, nunciabitur et praedicabitur usque ad fines terrae, ac dicetur: Redemit Dominus servum suum Iacobum, ut non sitiverint quum per aridam proficiscerentur. Aquam enim eis de petra promanavit; saxum scidit ut latices effluerent. Impiis, ait Dominus, est pax.

MESSIAS.

CAPUT XLIX.

non

Audite me insulae, et populi longinqui attendite! Dominus vocavit me de ventre, et de utero matris meae nomen meum prodidit. Os meum fecit gladio acuto simile. Umbra manus suae protexit me, et tanquam sagittam eximiam abscondit me in pharetra sua. Dixit etiam mihi: Servus meus es tu Israel in quo glorificabor. Ego autem dixi: Frustra laborabo, inutiliter ac temere vires meas insumam. Attamen causam meam Domino et opus meum deo meo offeram. Quapropter locutus est Dominus, qui me ab utero servum suum finxit, ad reducendum ad se Iacobum, etiamsi futurum sit, ut nolit ad eum colligi; in cuius oculis magnus sum, quique est deus meus et fortitudo mea. Et dixit: Parum sit hoc quod servus meus sis ad erigendum tribus Iacobi et ad restituendum vastitatem Israelis; nisi te lucem Gentium

fecero, ut veniat salus mea ad fines terrae. Sic locutus est Dominus vindex Israelis, et sanctus eius, super contemto et neglecto a gentibus, super servo omnium qui dominantur: Reges et principes videbunt et consurgent, ad adorandum, propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Iraelis qui te elegit.

Iterum sic locutus est Dominus: In tempore constituto adero, et in articulo salutis adiuvabo te atque servabo; et dabo te in foedus populi, ut instaures terram et vendices hereditates dissipatas, ut dicas vinctis: Exite! et his qui in tenebris sunt: Revelamini! ut ad vias pascant et in omnibus locis pascuis suis fruantur. Non esurient neque sitient, non feriet eos aestus aut sol; quoniam dux eorum benigniter curabit eos et ad venas aquarum potabit. Omnes montes meos reddam pervios et semitae meae conspicuae erunt. Ecce enim alii de longinquo venient, alii ab Aquilone et mari, alii vero ab Austro. Laetamini coeli, exulta terra, plaudite montes prae gaudio; quia consolabitur Dominus populum suum et pauperum suorum miserebitur. Hic dicet Zion: Dereliquit me Dominus, et herus oblitus est mei. Num oblivioni tradit mulier infantem uteri sui, natum de ventre suo? Quod si ista per oblivionem accidant: at ego tui non obliviscar. Ecce enim in manus istas inscripsi te; muri tui nunquam excidunt mihi. Properabunt ad instaurandum te qui te disiecerant, et qui te vastarunt in te versabuntur. Attolle et circumfer oculos tuos et vide! Omnes isti congregabuntur et venient ad te. Vivo ego, ait Dominus, quoniam eis omnibus amicieris tanquam ornamento, et sicut sponsa mundo suo induitur. Terra enim tua, quae desolata, vastata et perdita iacet, iamiam angustior erit, quam ut habitatores capere possit; et qui te devorent longe aberunt. Tunc in aures tuas dicent filii, qui tibi sterili nati erunt: Angustus est locus; concedatur mihi ut sedere possim! Sic ergo tecum reputabis: Quis genuit mihi istos, quum ego sim sterilis et orba, relegata et repudiata? istos quis educavit? En ego derelicta et sola sum; isti vero undenam sunt? Sic ergo loquitur Dominus deus: Ecce extendam ad gentes manum meam et ad populos levabo signum meum. Et adferent tibi filios in sinu, et filias in humeris adportabunt tibi. Et erunt reges nutritii tui, et reginae uxores eorum nutrices tuae. Vultu ad terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quod ego sum Dominus, in quem qui sperant non confunduntur. Quis eripiat heroi praedam, aut captivos robusto quis auferat? Propterea Dominus sic est locutus: Et captivitas heroi eripietur, et auferetur violento praeda. Causam enim tuam ego contra adversarium tuum defendam et liberos tuos ego salvabo. Hostes tuos cibabo suis carnibus et sanguine suo ceu musto inebriabuntur. Quo videbit omnis caro, quod ego Dominus salvator, et fortis redemtor tuus sum, o Iacobe !

CAPUT L.

Sic locutus est Dominus: Ubi est libellus iste repudii matris vestrae quem ei miserim? Aut quis est foenerator cui vendiderim vos? Ecce propter iniquitates vestras venumdati estis, et propter praevaricationes

vestras dimissa est mater vestra. Cur quum ipse venirem nemo erat qui reciperet; quum vocarem nemo responderet? Num sic praecisa erat manus mea ut liberando non esset? aut virtus mihi deerat ad redimendum? qui solo iussu pelagus exicco; qui flumina in aridam converto, ut pisces eorum aut aquae penuria putrescant aut siti pereant. Coelos tristi caligine vestio et sacco operio eos. Dedit mihi Dominus deus linguam eruditam, ut sciam tempestive cum adflicto loqui. Summo diluculo vellicavit et expergefecit aurem meam, quomodo praeceptores assolent, ut auscultem. Dominus deus aperuit mihi aurem; ego vero quomodo non parerem? aut quomodo deprecarer? Tergum igitur meum praebeo percutientibus et genas meas vellentibus; faciem meam non averto a contumeliis et sputo: Dominus enim deus auxilium mihi fert; idcirco non confundar, idcirco faciem meam instar silicis obduro. Scio enim me non pudefactum iri. Nam patronus mihi adest qui efficiet ut absolvar. Quis ergo mecum litiget? Adeamus simul! Si quis volet iudicio mecum contendere, huc accedat! Ecce Dominus deus causam meam suscepit! quis porro me damnabit? Ecce omnes isti sicut vestimentum veterascent, tinea corrodet eos. Quisquis ergo inter vos est qui timeat Dominum, audiat vocem servi eius; et quicunque in tenebris ambulat et luce caret, fidat nomine Domini et nitatur deo suo! Ecce vos omnes ignem incendistis, et flammis cincti inceditis in fulgore et flamma ignis vestri quem incendistis. At a manu mea factum est hoc vobis, ut in doloribus obdormiatis.

CAPUT LI.

Audite me qui sectamini iustitiam et quaeritis Dominum: Considerate petram de qua excisi estis, et lacum ex quo effossi et hausti estis! Considerate, inquam, Abrahamum patrem vestrum, et Saram matrem vestram, quomodo unum ac solum vocaverim eum, sed ditaverim quoque et multiplicaverim; quomodo consolatus sit Dominus Zionem, consolatus omnem tenuitatem eius! Desertum eius reddidit paradiso simile et aridam eius horto Domini. Gaudium et faetitia habitabunt in ea, gratiarum actio et vox collaudantium.

Ad me igitur respice gens mea, et popule meus aurem mihi praebeas! Quoniam lex a me egredietur, et iudicia mea ad illustrandas gentes transferam. Prope est ut iustitia mea et salus mea egrediatur, ut brachio meo populi iudicentur. Suspicient me insulae et brachio meo nitentur. Attollite oculos vestros in coelum et terram subtus inspicite! Nam coelum sicut fumus dissipabitur; terra vero sicut vestis deteretur, et qui in ea habitant ad eundem modum peribunt, Salus autem mea in aeternum durabit et iustitia mea inconcussa manebit. Audite me qui amatis iustitiam, praesertim tu o popule, qui legem meam in corde tuo tenes! Nolite pavere ab opprobriis hominum, et contumelias eorum ne formidetis; quoniam sicut vestem et lanam, tinea ipsos comedet. Iustitia vero mea in aeternum durabit et salus mea ad perpetuas generationes. Exeitare, excitare, ac robur indue brachium Domini! Excitare quemadmodum retro temporibus per singulas aetates! Nonne tu idem es, quod fastuosum luciferum concidisti? quod vulneribus.

draconem confecisti? Nonne tu id ipsum es, quod mare et immensam abyssum hausisti? Quod pelagi profunda complanasti, ut transitum praeberet liberatis? ut per Dominum liberati reverterentur ac redirent in Zionem cum exultatione, ut laetitia sempiterna fruerentur? ut iucunditas quidem et gaudium eis adessent; fugerent autem dolor et gemitus? Equidem, respondit Dominus, ego, inquam, is sum, qui vos per omnia consolor; tu vero quis es, ut hominem mortalem et sicut foenum interiturum reverearis? obliviscaris autem Domini qui te fecit, qui coelos extendit, qui terrain fundavit? Hinc est, ut omni tempore inetuas a furore contristantis, qui ad perdendum accinctus est. Attamen diceres: Eius furor ubinam est? Festinat et accelerat ut appareat. Non intercidet quo minus perdat, neque deficiet eum commeatus. Ego igitur Dominus deus tuus qui aequor interim complano, interim suis fluctibus tumultuari sino, cui nomen est Domino exercituum; ego ponam verba mea in os tuum, et obiectu manus meae protegam te, ut plantes coelum et fundes terram, et dicatur Zioni: Populus meus es tu.

Expergiscere, expergiscere, surge Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem furoris eius, quae bibisti et exuxisti vel cum fece calicem soporiferum, neque est qui prehensa manu tua te ducat ex omnibus filiis tuis quos educasti! Haec duo usu venerunt tibi; sed quisnam propterea contristatus est? Ista quoque, vastitas, pestis, fames et gladius. Sed quis te consolatus est? Filii tui conculcati iacent in capitibus omnium platearum, sicut oryx funibus implexus, saturati furore Domini et indignatione dei tui. Idcirco audi hoc obsecro misera et ebria, etiamsi non a vino! Sic loquitur herus, Dominus ac Deus tuus, vindex populi sui: Ecce auferam de manu tua calicem soporiferum cum fece calicis furoris mei, ut postmodum non bibas eum ultra, et tradam eum in manum adfligentium te, qui dixerunt animae tuae: Sternere ut transitum nobis praebeas, et aequa terrae corpus tuum ut sis vice plateae praetereuntibus!

CAPUT LII.

Exurge exurge, et indue robur tuum Zion! indue vestes honorificentiae tuae, Hierusalem, civitas sancti! Non enim ultra veniet in te incircumcisus et pollutus. Excute te a pulvere, surge sede Hierusalem, explica te de vinculis colli tui, o captiva filia Zionis! Sic enim loquitur Dominus: Gratis venumdati estis, unde et absque argento redimemini. Quia sic loquitur Dominus deus: Olim descendit populus meus in Aegyptum ut inquilinus esset isthic; Assyrius autem temere vim fecit ei. Porro, quis mihi isthinc usus est, ait Dominus, quum populus meus gratis abducitur? quum Domini eius ad eiulatum adigunt, et nomen meum iugiter omni tempore blasphematur? Quapropter? ut sciat populus meus nomen meum. Ideo in illa die ego ipse loquar: Ecce adsum. Ut nitidi erunt pedes de monte Evangelizantis et adnuntiantis pacem! evangelizantis bonum, annuntiantis salutem, et dicentis Zioni: Regnet et vivat deus tuus! vocem quum tollent speculatores tui, voce cum simul demonstrabunt. Oculis enim suis clare videbunt quum Dominus redibit Zionem. Sed o deserta Ierusalem, exultate et plaudite simul! quoniam

consolabitur Dominus populum suum, et Hierosolymam redimet. Renudabit ac proferet Dominus brachium suum sanctum in oculis omnium gentium, et videbunt omnes fines terrae salutare dei nostri. Recedetis omnino et egrediemini isthinc, pollutum non tangetis! Exibitis de medio eius. Mundi igitur estote qui fertis vasa Domini! Sed neque tumultuose exibitis neque fugitivorum instar properabitis. Dominus enim ante vos incedet, et agmen vestrum colliget deus Israel. Ecce prudenter geret rem servus meus, unde et exaltabitur, evehetur et honorabitur vehementer. Quemadmodum enim super eo admiratura multitudo est, quod adspectus eius deformior quam viri futurus est, et species quam hominis: sic gentium quoque multitudo ipsum deprecabitur, et reges ora sua continebuut. Visuri sunt enim quibus nihil memoratum est de eo, et intellecturi qui nihil audierunt.

CAPUT LIII.

Sed quis credit nostrae praedicationi? aut brachium Domini cui perspectum est? Crescet autem coram Domino tanquam virgultum et sicut radix in humo siticulosa. Non erit ei species aut decor. Quum intuebimur eum nulla erit forma, neque desiderabimus eum. Despectus et contemtissimus erit omnium, qui tamen dolorum et aegritudinum peritus est. Sic inquam despectum et nibili eum reputabimus, ut vultus ab eo simus absconsuri; quum tamen languores nostros vere ipse ferat et dolores nostros baiulet. Nos autem existimabimus eum plaga a deo percussum et humiliatum; etiamsi ille a transgressionibus nostris vulneretur et propter iniquitates nostras conteratur. Mulcta enim correctionis nostrae ipsi imponetur, et livore eius sanabimur. Nos omnes tanquam ovis erravimus; quisque viam suam sectatur. Dominus autem imponit ei omnes iniquitates nostras ad propitiandum. Ipse angustiabitur et adfligetur; sed non aperiet os suum. Sicut ovis ad immolandum ducetur, et mutus erit sicut agnus coram tonsore suo nec vero aperiet os suum. Indicta causa citraque iudicium tolletur; cuius tamen sobolem quis recenseat, etiam quum e vivis extirpatus esse crederetur? Quae ei plaga propter transgressionem populi sui usu veniet. Quin et sepulcrum illi dabitur inter impios ct exaltatio inter praedones; quamvis injuriam nullam fecerit, et dolus non fuerit in ore eius. Dominus tamen decrevit eum infirmitate conterere, ut ipse pro peccatis oblatus videat longaevam posteritatem. Et decretum hoc Domini in manu illius prospere cedet: periculo animae suae inveniet opes, et arte sua justificabit multitudinem iustus servus meus: nam scelera eorum ipse asportabit. Idcirco ei et multitudinis et fortium praedam partiar; eo quod ad mortem animam suam effundet et inter praevaricatores reputabitur. Qui tamen multitudinis peccatum auferet et pro transgressoribus intercedet.

CAPUT LIV.

Exulta igitur sterilis quae non paris! plaude, cane, gestí quae non parturis! quia plures erunt filii desolatae quam conjugatae, dicit Dominus. Dilata locum castrorum tuorum, et cortinae tabernaculorum tuorum protendantur! Cave cesses! didue quam longissime funes tuos

« PoprzedniaDalej »