Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XLIII.

Porro sic locutus est Dominus, qui te creavit o lacobe, et te finxit o Israel: Noli timere! ego enim redimam te. Adoptavi enim te mihi simul cum nomine tuo, ut meus esses; quum transires aquas, tecum ego essem: quum vero flumina, non obruerent te; quum incederes in igne, non te adureret neque flamma te incenderet. Ego enim sum Dominus deus tuus, et sanctus Israelis servator tuus. Aegypto redimebam te; Aethiopes et Sabaeos pro te dabam, eo quod tanti esses in oculis meis, quodque tanti te facerem et amarem. Imo quodvis hominum genus pro te expendebam et populum quemlibet pro salute tua; quo minus timeres, eo quod tecum essem. Ab Oriente adducam semen tuum, et ab Occidente colligam te. Dicam Aquiloni: Da! et Austro: Ne prohibeas; sed adduc filios meos de longinquo, et filias meas de finibus orbis! omnem videlicet qui censetur nomine meo. Eum enim creavi, finxi et feci ad gloriam meam. Adduc populum, oculis tam captum quam praeditum, aeque surdum atque audientem. Omnes gentes et populi congregentur, et colligantur in unum! Quis deorum istorum nunciet ista, et ventura significet nobis? Producant testes suos et absolventur: qui enim audient, dicent firmum ac verum esse. Quum et ego ipse, ait Dominus, vos testes adpellem, servum, inquam, meum quem elegi; propterea quod conscii estis, et veritatem mihi tribuere res ipsa cogit, atque intelligitis, quod Ego ille sum, qui neque ipse secundus sum, neque secundum habeo; quod Ego solus Dominus sum quodque praeter me non est salvator. Ego moneo, ego servo, ego doceo, quo minus alienum recipiatis. Et vos ipsos testes meos adpello, ait Dominus, quod ego sum deus, quodque a temporum exordio ille sum; nec est qui quid de manu mea eripiat, aut quod facio infectum reddat. Sic ergo locutus est Dominus redemtor vester, Sanctus Israelis: Propter vos mittam Babylonem et arcessam omne robur eorum, nempe Chaldaeorum, belligerandi peritia gloriantium. Ego, inquam, Dominus sanctus vester, conditor et rex Israelis.

Sic itidem locutus est Dominus, qui viam per mare praebet, et iter per aquas vehementes; qui educit currus et equites, exercitum et robur, ut simul consopiantur neque resurgant; ut extinguantur, quomodo lucernae stuppa extinguitur. Veterum quum sitis male memores, et priorum nullum habeatis intellectum : en ergo rem novam faciam, quae iamiam efflorescet. Vultis eam scire? Dixi eam prius, et iterum dicam. Dabo in deserto viam et in solitudine flumina. Honorabunt me agrestes beluae, dracones et struthionum filiae. Dabo in deserto aquas et in solitudine flumina, ut potem electum populum meum, populum istum quem mihi formavi, ut laudem meam enarret. Tu enim Iacobe noluisti me invocare; sed fastidisti me, o Israel. Non enim obtulisti mihi pecudem in holocaustum, et victimis tuis non honorasti me. tuo non emisti mihi calamum, et adipe hostiarum tuarum non imbuisti me; quamvis non exigerem a te sacrificia neque suffitu onerarem te. Tu vero oppressisti me peccatis tuis, et impietatibus tuis obruisti me; quum ego ille solus deleam transgressiones tuas propter me, et pecca'torum tuorum obliviscar. Memora mihi contendemus enim simul,

atque narra id, cuius causa absolutionem speres! Pater tuus iste primus primo peccavit; deinde et praefecti tui praevaricati sunt in me. Quapropter et magistratus sacrosanctos interfeci: Iacobum consecravi, et Israelem profanis tradidi.

CAPUT XLIV.

Nunc ergo audi Iacobe, serve meus, et Israel electe mi! Sic enim locutus est Dominus, qui fecit et finxit te quique ab utero auxilio tibi fuit: Ne te male habeat serve meus Iacobe, et eximie ni quem elegi! Quoniam effundam aquam super siticulosam, et flumina super aridam. Effundam, inquam, spiritum meum super semen tuum, et bonitatem meam super germina tua, et mixtim florebunt sicut herbae, et sicut salices ad rivos aquarum. Alius dicet: Ego Domini sum: alius nomine Jacobum invocabit. Alius autem manu sua scribendo nomen dabit Domino, et nomine Israelis censebitur. Sic inquam, locutus est Dominus rex Israelis et redemtor tuus Dominus exercituum: Ego sum primus et ego sum novissimus; et praeter me nullus est deus. Quis mihi similis unquam fuit, ex quo ab aeterno sum? Nominetur et exponatur, quanam re mihi comparetur! Nuntient huiusmodi et quae evenerunt et quae ventura sunt: id autem citra metum et cunctationem! Nonne enim ego ab aeterno expono et nuntio vobis? Cuius vos testes meos produco. Num est deus praeter me? num est formator quem ignorem? Vani sunt igitur universi plastae idolorum et studia eorum inutilia. Ipsi, enim testimonium sibi praebent quod, dum neque vident neque sentiunt, iure pudefiant. Quis ergo fingat deum, aut fusile ad nihilum utile conflet? quum omnis sodalitas eius pudefiat. Colligantur enim mihi ex hominibus et adsint omnes fabri! efficiam ut simul omnes pudefiant et attoniti reddantur. Faber ferrum corripit, prunis macerat et malleo illud format: idque advocatis omnibus lacertorum viribus, imo nonnunquam ita esuriens ut vires eum deficiant; potus adeo abstinens, ut lassus concidat. Iam et materiarius regulam supra lignum tendit et creta delineat illud, diametris aequat et circinis tornat; quodque exit opus viro simile est ac formoso homini, ut in aede sedeat. Accingit se inquam ad incidendum cedros, ad advehendum ilicem, quercum et reliqua ligna saltus, aut quam domi plantavit quamque imber auxit pinum: quibus homo utitur ad incendendum ignem. Accipit enim de his et calefit, ac rursus incenso furno panem coquit. Deinde et deum ex his facit et adorat; sculptile facit, et procumbit ante ipsum. Partem eius incendit igni, parte carnem torret ut assam edat et saturctur, parte calefit ut dicat: Euge caleo, ad ignem fui. Reliquuin autem eius in deum et simulacrum sibi facit; ante illud procumbit, illud adorat, huic supplicat et dicit: Libera me! deus enim meus es tu. Nihil neque sentiunt neque intelligunt; quoniam capti sunt et oculis ne videant, et corde ne intelligant. Nullus ad se ipsum redit (neque enim sensu pollent aut intellectu), ut sic secum reputet: Partem eius igni combussi; super carbones eius et panem coxi et carnes cremavi ac comedi. quum vero eius cur abominabile simulacrum faciam et ante putridum lignum procumbam? Vanum otium et cor stultum huc eos devolverunt,

Reli

ut nullus mentem suam adserat, aut sic cogitet: Nonne fieri potest ut erres? Haec memineris lacobe et Israel: tu enim servus meus es, quem in hoc finxi ut servus meus esses tu o Israel, neque venires mihi in oblivionem. Ego transgressiones tuas ut nubem deleo, et sicut nebulam peccata tua. Revertere igitur ad me! nam liberabo te. Exultate coeli quos Dominus fecit! iubilate fundamenta terrae, plaudite montes, laetemini silvae et omnes arbores earum! quia redimet Dominus Iacobum, et in Israele gloriam suam amplificabit. Sic enim locutus est Dominus defensor tuus, qui te ab utero formavit: Ego sum Dominus qui solus omnia facio, qui coelos solus extendi, solus terram firmavi; dissipo signa divinorum et ariolos irrito, averto sapientes retrorsum et scientiam eorum stultam reddo. Erigo propositum servi mei et consilium nuntiorum meorum perficio. Qui dico Hierosolymae: redi in pristinum statum! et civitatibus Iudae: aedificemini! quique deserta eius restituo. Qui mando abysso: Aresce! et flumina eius exicco. Qui dico Cyro: pastor meus est et omnia pro mea voluntate perficiet. Qui dico Hierosolymae aedificare! et templo: fundare!

CAPUT XLV.

[ocr errors]

Sic, inquam, locutus est Dominus Messiae suo Cyro, cutus, inquit, dextram prehendi, ut Gentes ante eum procumbant. Balteum regum solvam, ut sub adventum tuum portas reserent et fores non claudant. Ego ante te procedam, confragosa aequabo, portas aeneas conteram et vectes ferreos confringam. Dabo tibi thesauros in tenebris latentes et quae in occultum abstrusa sunt, ut cognoscas quod ego Dominus deus Israel nominatim vocaverim te, propter servum meum Iacobum, et Israelem electum meum. Vocavi enim te nomine tuo et exornavi, quum nondum haberes mei notitiam. Ego Dominus, praeter quem nullus est, praeter quem nemo est Deus. Accinxi te quum adhuc ignarus esses mei; ut cognoscerent ab oriente sole usque ad occidentem, quod praeter me omnia nihilum sunt, quod ego sum Dominus et nullus alius. Fingo lucem, creo tenebras, concilio pacem, produco miseriam. Ego Dominus, facio haec omnia. Rorabunt coeli desuper et nubes depluent iustitiam, aperietur terra et germinabit salutem; iustitia quoque simul germinabit: hoc itidem ego Dominus creabo.

Vae disceptanti cum auctore suo, testa cum figulo scilicet! Num enim lutum figulo suo dicit: Quid facis? aut: Operis tui nullus est usus. Vae qui dicit patri: Cur generabis? et matri: Cur parturies? Haec dicit Dominus sanctus Israelis, et auctor eius: Ventura interrogate me super filiis meis, et super opere manuum mearum requirite me! Ego terram condidi, et hominem super eam creavi; ego manibus meis coelos extendi et omni militiae eorum impero. Ego excitabo illum cum iustitia et omnes vias eius dirigam. Ipse civitatem meam aedificabit et captivitatem meam dimittet: id autem neque pretio neque muneribus adductus, ait Dominus exercituum.

Sic item locutus est Dominus: Negotiatores Aegypti et mercatores Aethiopum ac Sabaeorum tributarii facti ad te transibunt et tui erunt, te sequentur, in compedibus transibunt; ante te fleetentur et supplices

te precabuntur: profecto enim deus tecum, praeter quem nullus est deus. Quam profundus es tu o deus, deus et salvator Israelis! Erubescant, pudefiant et cum ignominia abeant simul omnes idolorum cultores. Porro Israel salvus erit in Domino salute sempiterna. Non erubescent, neque notabuntur ignominia per aeterna secula. Quoniam sic locutus est Dominus qui coelos creavit, deus ille qui terram finxit, fecit et paravit. Non frustra creavi eam, sed ut habitetur eam finxi. Ego Dominus praeter quem nullus est. Neque in occulto locutus sum, aut in obscuro terrae loco. Nec vero temere dixi semini lacobo: Quaerite me! Ego enim Dominus: quum loquor, quod iustum et rectum est adnuntio. Congregentur et veniant! accedant simul reliquae gentes, num intelligant qui ligneum simulacrum extollunt, et ad deum orant qui salvare nequit. Accedant, inquam, in unum concilientur et adnuntient, quisnam prodiderit ista olim, quis primo exposuerit. Nonne ego Dominus, praeter quem non est deus? ego deus iustus et salvatur praeter quem nemo? Convertimini igitur ad me et salvi eritis omnes fines terrae, quoniam ego sum deus et nullus alius. Per memet ipsum iuro iustitia egreditur de ore meo, et verbum meum non redditur irritum. Sed omne genu mihi curvabitur, et iurabit omnis lingua atque dicet: In Domino sita est mihi iustitia et fortitudo. Ad eum venient; sed confundentur omnes provocantes eum. Iustificabitur autem et collaudabitur in Domino omne semen Israelis.

CAPUT XLVI.

Concidet Bel, corruet Nebo, quorum idola bestiis ac iumentis oneri erunt, pondus et gravamen ad defatigationem. Corruent ac concident simul: non enim possunt onus ponere; unde et in captivitatem

abibunt.

Audite me familia Iacobi et omnes reliquiae domus Israelis! quos tuli ab utero, quos a partu portavi; imo usque ad senectam feram et usque ad decrepitam portabo. Ego enim quum fecerim, etiam feram, ego baiulabo et liberabo.

Cui quaeso me adsimilabitis, aequiparabitis aut comparabitis, et cui similis sum? Num vani aurum vel argentum e marsupio ad stateram adpendetis, ac fusorem conducetis ut deum ex eo faciat, ante quem procumbatur? qui adoretur? qui tamen humeris imponatur, gestetur ac in locum suum sistatur, ut stet neque ex eo moveatur? deinde et clametur ad eum, qui tamen non respondeat neque de angustia liberet? Considerate istud, et animum resumite o praevaricatores, atque ad bonam mentem redite! Memineritis veterum a condito mundo quod ego sum deus, et non est alius deus neque quicquam mihi simile: Qui nuncio a principio postrema, et ab exordio ea quae nondum facta sunt; dicto consilium meum constat, et omne placitum meum perficio. Voco ab Oriente volucrem, et de terra longinqua quicquid constituero, simul atque iussi, adduco; protinus atque inveni, effectum do ipsum. Audite me elati quidem corde, at alieni a iustitia! Adducam iustitiam Zuinglii univ. opera. Vol. V.

34

meam, neque longe aberit; et salus mea non cunctabitur, daboquet Zioni salutem et Israeli decus meum.

CAPUT XLVII.

Descendes autem et consides in pulvere, o virgo filia Babel! sedebis in terra non in solio, filia Chaldaea! Desines enim vocari tenera et delicata; corripies molam et inoles farinam, fasciam pones, nudabis plantam et retecta sura flumen transibis. Revelabuntur pudenda tua et verenda tua videbuntur. Ultionem enim capiam, neque patiar ut quisquam intercedat. Haec locutus est redemtor noster, cui nomen est Domino exercituum, sancto Israelis. Sede tacita et in obscurum locum ingredere, filia Chaldaea desines enim vocari regnorum domina. Equidem ita iratus eram populo meo, ut hereditatem meam adfligerem et traderem eos in potestatem tuam. Tu vero nihil miserta es eorum, sed in senes eorum degravasti iugum tuum supra modum; sic cogitasti: In perpetuum ero domina. Verum tamen ista non tractavisti in corde tuo, neque quod venturum est perpendisti.

Nunc ergo audi haec o delicata, quae secura sedes quaeque sic tecum reputas: Ego sola et praeter me nulla est; nullatenus autem sedebo vidua neque orbitatem experiar. Attamen duo ista usu venient tibi repente in die uno, nempe orbitas et viduitas. Usu, inquam, venient tibi pro omni virili sua, quum in tanta multitudine incantatorum tuorum tum in robore tot auxiliariorum. Confisa enim in versutia tua dixisti Nemo videt me: sapientia et scientia tua seduxerunt te. Sic enim praesumsisti corde tuo: Ego sola et praeter me nulla. Veniet igitur super te malum cuius ortum ignorabis, et incidet in te calamitas quam non poteris expiare. Veniet repentina vastitas super te imprudentem etiam. Tum quaeso adeas auxiliares et incantatores tuos, quorum et adfatim tibi est, quosque ab incunabulis coluisti: an forte iuvari possis ab eis, an confortari. Laboravisti enim hactenus copia consíliorum. Prodeant oro atque te servent coelorum contemplatores, stellarum inspectores, et nuncient undenam super te ventura sint haec nova. En similes erunt stipulae, quam, ubi igni incensa est, nemo a vi flammae potest eripere, quaeque nec ad prunam qua incaleas, neque ad focum cui adsideas, prodest. Tales, inquam, erunt tibi quos coluisti, quibus cum negotiata es ab infantia tua. Quisque iuxta professionem suam seducet: at interim nemo est qui tibi salutem adferat.

CAPUT XLVIII.

Audite haec domus Iacobi, qui cognomento vocamini Israel, et ex eo fonte quo et Iuda profluxistis, quique iuratis per nomen Domini et per deum Israelis testamini, etiamsi non ex fide et iustitia; qui nomine civium urbis sanctae censemini, freti deo Israelis Domino exercituum! Nonne quae a primordio nuntiavi, quum de ore meo exirent, et vobis exponerem, protinus ea feci, usuque venerunt? Quamvis non ignorarem quod durus sis, quod nervo ferreo rigeat iugulum tuum, et quod tibi aenea frons sit? Attamen ab exordio priusquam fierent nuntiavi et exposui tibi. Ne, inquam, diceres: Idolum meum fecit haec aut sculptile

« PoprzedniaDalej »