Obrazy na stronie
PDF
ePub

circumloquitur loci amoenitatem. Sic Germanice dicimus: Sölte Gott selber da wonen, so wer es doch hüpsch gnug: ein Gottsgarten. Et sicut Aegyptus, hoc est, regio illa et planities circa Iordanem erat Aegypto similis, quae fertilissima est. Sed ubi est planities tam fertilis? prope Zoar. Non ergo refertur (prope Zoar) ad Aegyptum, sed ad Iordanis regionem, quam Lot elegit. Germanice reddam, ut sensus fiat clarior. Do hub Lot sine ougen uf, und besach die ganze äbne am lordan, das es ein mastig land was: dann ee der Herr Sodom und Gomorrha verdarbt, was es umb Zoar harumb, wie ein lustgarten des Herren, und wie Egypten land.

Elegit sibi Lot omnem planiciem Iordanis. Et profectus est Lot ab Oriente. Haec praepositio Hebraeis non semper (de) significat, sed aliquando ad, ut hic: profectus est Lot a Bethel Sodomam versus Orientem. Tantum ergo potest mikkedem, quantum si diceres Profectus est ad eam regionem, quae illi, unde solvebat, orientalis est.

Et separati sunt alter ab altero. Abram habitavit in terra Chanaan et Lot in oppidis quae sunt circa regionem Iordanis. Quid opus erat dicere Abram habitavit in terra Chanaan, quum et ipse Lot quoque habitaret in terra Chanaan? Sed Hebraica hic clara sunt: utitur enim Moses duabus dictiónibus, aeretz et kikar. Abramus habitavit in aeretz, id est in montanis Chanaan; Lot vero in kikar Iordanis, id est in fundis circa Iordanem. Antithesis ergo est aeretz et kikar: per aeretz montana intelligit (nam Bethel in montanis Iudaeae sita est, quae quidem montana aspera non fuerunt sed fertilia, iam vero deserto quam terrae fertili similiora. Completum enim est, quod Dominus in numeris vaticinatur: Qui occiderit sanguinem, contaminat terram, et terra evomet habitatores homicidas. Morte enim innocentis Christi terram contaminarunt); per kikar vero planitiem circa Iordanem.

Et homines Sodomitae pessimi erant,, et peccatores coram Domino. Coram Domino est Hebraice la Adonay, quod sonat ipsi Domino, vel ut pro adversus et contra ponatur, ut saepe in Bibliis; alias: in conspectu Domini. Quemadmodum supra de Nimrod dictum est, quod esset tyrannus et ferox coram Domino, vel in conspectu Domini; id est non verebatur Deum, et vidente Domino ausus est exerceré tyrannidem sie hic quoque intellige! Sic David: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.

Aggravat autem his verbis culpam ipsius Loti, simul indicans Sodomitarum mores pessimos. Quasi diceret Moses: Tametsi videret gentem esse impiam in hac regione, nihilominus eam eligit, loci scilicet amoenitate captus. Vide quo nos adfectus carnis ducant! Caro semper quaerit quae sibi dulcia, iucunda et grata sunt. Levis animi autem argumentum est evidens eligere pessimorum consuetudinem. Qui enim amat periculum, peribit in illo. Lot igitur, consilio humano et carnis adfectu ductus, fertilem regionem eligit. Sed quid fit? Cogitur cohabitare pessimis et facinorosis hominibus; incidit in maxima pericula, in graves angustias: quibus certe pereundum erat, ni Deus eum gratia sua eripuisset. Coactus nihilo minus hanc, quae sibi amoenissima fuit

visa, terram deserere, quamque tantopere desideraverat. Sic quod nobis optimum videtur, consilio Domini aliter disponitur; sic studium Loti punitur. Nonne ad Abramum patrem suum dicere debuit: Ecce tu maior me es, tu pater meus. Elige ergo tu, tu cape meliorem! Sed caro quaerit quae sua sunt.

Sodomorum mentionem ideo facit hic Moses, ut ad futuram historiam viam paret.

Titulus huius impiae gentis terrere nos debet, ne patrum nostrorum pessimis factis nostra scelera praetexamus. Sunt enim qui dicant: Et patres nostri talia fecerunt. Cur nobis cadem non liceant? Nam tametsi impietas nostra nonnunquam nobis viventibus supprimitur: olores tamen in morte canent; hoc est: nobis mortuis erunt qui talia commemorabunt. Neque vero ideo minor crit culpa, si vestigiis pessimorum patrum incedimus, in pessimos mores eorum degenerando. Romani, Athenienses, Crotoniatae, ceteri, laudatissima habent nomina in historiis, sed simul et pessima. Nam eo usque tandem malorum venerunt, ut ex optimis. in pessimos degenerarent. Ut, si hodie quis Romam nominaverit, intelligit quisque prudens sentinam et omnium malorum lernam, factumque est nomen illud invisum et abominabile piis auribus. Sic fiet aliquando nobis, ut de nobis dicatur: Haec gens pessima fuit. Quod autem quidam dicunt: Quid ad me, quid quisque post mortem de me vel scribat vel loquatur? sed ii profecto turpissimi sunt, qui talia vel cogitare audent. Quum enim etiam pessimi quique gloriae studeant et gloriae causa nihil non faciant ac patiantur, quam illi spernunt: quid aliud eos dices esse quam bestias? Imo peiores sunt bestiis: nam et bestiae gloriam quaerunt, et equi et leones et boves gloriosi ac superbi sunt. Actum ergo de illis est, quos nec virtutis amor nec poenarum metus nec gloriae sitis a flagitiis avocat: bestiae sunt, indigni qui homines vocentur.

Et dixit Dominus ad Abram, postquam recesserat ab eo Lot: Leva oculos tuos etc. Hoc verbo consolatur Dominus servum suum Abramum. Quasi diceret: Ne doleas quod Lot potiorem et meliorem terram elegit. Omnem terram quam vides dabo tibi et semini tuo. Nihil ergo poeniteat nos, si mali nonnunquam a nobis avelluntur, si corum consuetudine privamur. Retinemus saepenumero quae maxime obsunt; inviti plerunque deserimus quae paulopost inviti reciperemus.

Dabo eam tibi et semini tuo usque in sempiternum. Hebraica vox, ad olam, non semper perpetuitatem, sed longum tempus significat, tempus indeterminatum et indefinitum; ut patet ex cap. 31. Exod. et 15. Deut. Item 1. Reg. 2 et 3. Reg. 2. Tam diu scilicet dabit hanc terram semini Abrami, quam diu pactum cum patre initum servarint. Interim tamen perpetuo quoque significat.

Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae. Hyperbole est. Atque magis de universis gentibus (quae per Christum Abrahami semen benedictae sunt) intelligi videtur, quam de solis Iudaeis. Nam Iudaei non tanti, nec tot fuerunt quin numerari possent, saepeque numerati sunt. Sed qui fidem Abrahami imitantur, filii et semen Abrahami sunt; et illorum non est numerus. Quasi diceret Deus: Ecce, Abrame! fides

illa quam in me habes, praedicabitur olim in universo orbe, in omnibus gentibus; neque tu solus es qui mihi fidis, sed ad exemplum tuum tot fideles erunt, quot pulveres terrae.

Surge ergo et perambula terram. Sic agit Deus cum iis, quos maxime amat: variis exponit eos periculis, saepe loca mutare compellit et quae cara sunt relinquere. Aut enim Deus suis temporalia non dat; aut si dat fel admiscet, ne rebus caducis fidant aut nimium oblectentur. Sic Christus in Evangelio se temporalia daturum pollicetur, at cum persecutionibus, ne nimium dulcescant; sed ut semper ad futura anhelemus, ad coelestia, ad nunquam interitura; ut simus hoc mundo tanquam non utentes, omnia habentes et quasi nihil possidentes. Sic amaricat Deus suis, quibus maxime gaudent, ut corda eorum ad se trahat, ne sordidis huius mundi curis nimis, involvantur. At quum suos variis tentationibus vexat atque exagitat: fidem eorum probat atque explorat; et quum maxime adfligit, maxime suis adest Deus.

Movit ergo tabernaculum suum. Verbum Hebraicum non solum tabernacula figere aut tendere significat, sed etiam tentoriis sublatis alio proficisci. Ambo significata in hoc ipso capite ponuntur.

Aedificavit altare Domino. Futurum erat, ut aliquando Christus Dei filius in cruce pro nobis sacrificaretur; quam rem se credere testabantur veteres fideles pecorum sacrificiis, Ara crucem figurat, pecus Christum,

CAPUT XIV.

Ab initio huius capitis bellum regum magnifice describitur, ut in posterioribus maxima virtus Dei intelligatur, qui parvis magna demoJitur: quum unus Abram tot potentissimos reges percusserit atque in fugam verterit.

Duodecim annis servierunt Kedorlaomer, decimo tertio autem anno defecerunt. Et haec causa fuit suscepti belli contra quinque reges. Fuerunt enim quinque civitates sub potentissimo rege Elami Kedorlaomero duodecim annis tributariae. Defectione autem facta decimo tertio anno indixit eis rex bellum, vocatis sociis in auxilium tribus aliis regibus; idque factum est decimo quarto anno.

Omnes hi convenerunt in vallem sylvestrem, quae nunc est mare salis. Hebraeus dicit 17 PAY 8, el emek hasidim, ad ́ vallem planam, campestrem, ins breyttal, quae est Mare Salis; id est, ubi nunc est mare salsum. Hoc ex loco clarum fit, mare salsum et mortuum mare idem esse; quod et 10 suph aliquando vocatur. Nam est caricosum seu carectosum, quod ad intelligentiam Numerorum et Deuteronomii facit. Non enim hic loquitur de Erythraeo mari, quod et ipsum suph, hoc est arundinosum est.

Percusserunt Rephaim in Astaroth, et Carnaym et Susim cum eis, et Emim in Sabe Curiathaim, et Horeos in montibus Seir, usque ad campestria Paran. Hebraea hic paulo aliter habent: dicunt enim Astharoth Carnaym absque coniunctione. Qui sint Rephaim in capite Iosuae XIV. manifestum fit: hominum genus ferox et crudele, ex rapto et violentia vivens. Vox Latina et Germanica nonnihil ad

significationem et vocem Hebraicam, non ad radicem alludit: raptores, Raeuber oder raeuffer, streyffer; hoc est praedones ac latrones. Ut sunt apud nos quidam, qui nobilitatis titulo gloriantur, qui omnia vastant, omnia occupant, nihil sanctum, nihil intactum relinquentes. 1 Qui virtute et egregiis factis ingenui sunt, hos non fraudamus sua laude et gloria,

D. Et hi tales sunt, quales Rephaim, de quibus ab initio Deuteronomii habebimus.

Susim cum eis. Hieronymus aut est halucinatus, quum Hom dicit esse locum: aut sua tempestate in exemplaribus Hebraicis scriptum reperit. Nostra habent D., Beschave, Hieronymus loci nomen esse putat Schave. Ego vero existimo a radice, schive, hanc dictionem esse derivatam. Significat autem schive Hebraeis aequare. Schave ergo puto significare planitiem aut campum. Nos vallem aut campum vocamus, quidquid inter duos montes, etiam longissime dissitos, iacet.

Et reversi venerunt ad fontem iudicii, ipsa est Kades. Loca quaedam hic per anticipationem sic vocantur. De fonte iudicii in Kades Exodi XV et XVII. Numer. XX. Quae sit Kades et Kades Barne et Paran, vide Num. XII-XV. et sequentibus.

Grassati sunt reges illi (ut adparet) in ea Eremo, per quam filii Israelis postea profecti sunt: ut habetur in Numeris et Deuteronomio.

Et egressus rex Sodom et rex Amorraeorum etc. Hi quinque non fuerunt reges, sed domini et magistratus. Nisi quod quemvis principem ac summum Hebraei regem vocant; quod itidem Graecis et Latinis aliquando in usu fuisse perhibetur. Quatuor autem alios, de quibus ab initio capitis scribitur, constat fuisse reges magnos et potentissimos..

Direxerunt aciem contra eos in valle sylvestri. Elegantius, instruxerunt aciem : nam hoc Hebraica vox proprie significat. Acies autem variis modis instruuntur, ut norunt qui rei bellicae sunt gnari. De qua re et Gellius alicubi. In valle sylvestri iterum est Hebraice, in valle plana, ut supra.

Et fugerunt et ceciderunt illic. Ceciderunt, id est, percussi sunt, prostrati sunt. Nam cadere pro occisum iacere usurpant. Dicit autem reges esse percussos, quum solum populus et exercitus regis Sodomorum et Amorrhaeorum esset percussus nimiruin quod regi tribuitur, si exercitus eius superatur. Sic Germanice dicimus: Der küng ist geschlagen, quum exercitus eius duntaxat fusus est. Nam reges superfuisse ex sequentibus clarum fit, quum audiemus eos auxiliares Abrami fuisse.

Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorraeorum. Hic pro substantia legunt Hebraei 5, rekusch; generaliter autem omnem rem ac supellectilemn significat et pecorum et iumentorum. Germanice dici posset Tross. Graeci intellexerunt per iлnоv, quaecunque equis vel iumentis veherentur. Mox infra transferunt Graeci eandem dictionem άñoσxɛvýv, omnem bellicum adparatum intelligentes.

1) Haec verba petunt mercenariorum militum duces.

Et unus ex his, qui evaserant, nuntiavit Abram Hebraeo. y significat Hebraeis transire, traiicere, transmittere: a quo nomen habet Abram, transitor, quod Euphrate transmisso in terram Chanaan peregrinus venerat. Atque ab eo deinde omnes Iudaei nay,

'id est Hebraei, sunt vocitati. Ifri, der änethar 1 ist, der harüber kummen ist.

Et ipse habitabat in quercetis Mamre Amorraei fratris Escol et Aner, et ipsi viri foederis Abram. Mamre nomen viri esse, ex hoc loco liquet. Sy warend bundsmänner Abrams, quos nos confoederatos, Latini amicos adpellaverunt. Sic amici pópuli Romani, qui eis foederibus iuncti erant; sic amici erant Escol et Aner ipsi Abramo, quod nimirum, dum primum cum eis habitare coepisset, foedus cum eis inierit.

Et audivit Abram quod captus ésset Lot frater eius. Fratris filius erat Lot, non frater; sed fratris vocabulo quemlibet cognatum, imo quemlibet proximum intelligunt Hebraei; quod literatores quidam nescientes, nescio quid, movent de fratribus Iesu.

Persecutus est eos usque Dan, et irruit super eos noctu. Verbum Latinum irruit vehementius, est quam, pro significatione verbi HePP

,autem significat lenivit חלק ויחלק braici. Hebraeus enim legit

mollificavit, dolo suasit. Seusus ergo est: clam et leniter, leni et molli gressu ad eos venit Abramus cum copiis suis, eos obruturus. Ostendit autem reges fuisse securos ob partam victoriam, et sic industria Abrami

oppressos.

Percussitque eos et persequutus est eos usque Hoba, quae est ad levam Damasci. Et reduxit omnem substantiam (seu supellectilem) et etiam Lot fratrem suum cum substantia sua reduxit, et etiam mulieres et populum. Recuperat et reducit Abram aversam praedam. Liberat et defendit fratrem suum, infidelitatis et insinceritatis Loti nequaquam memor.

Egressus est rex Sodomorum in occursum eius, quum a caede reverteretur. Hic mos est Hebraeorum, sunmam tantum subindicare, ubi ad alia properant: cetera enim tacet, quae in occursum facta sunt aut fieri solent. Quae prudens quisque satis intelligit, qua scilicet pompa huiusmodi occursationes fieri soleant.

Et Melchizedek rex Schalem protulit, extulit panem et vinum. Erat autem sacerdos Dei altissimi. Qui in pane corpus, in vino sanguinem Christi esse fingunt, atque ex missa sacrificium faciunt, hoc loco impudenter sunt abusi, urgentes dictionem obtulit, quum tamen Hebraice sit protulit, extulit, depromsit. Sic enim solemus extra civitates atque frequenter in portis excipere et reficere eos, qui militiam abeunt, aut e militia revertuntur. Xenia fuerunt, quibus Melchizedek Abramum excepit. Quomodo Melchizedek typum gerat Christi, satis eleganter et copiose tractatum est a Paulo ad Hebraeos, capite VI et VII.

Et benedixit ci. Hic benediccre laudare significat et gratulari.

1) Ab ulteriore ripa.

« PoprzedniaDalej »