Obrazy na stronie
PDF
ePub

prudentissimi et optimi quique, ut non iniuria optimatum potestas vocetur. Secundo loco alleguntur minorum gentium patres, qui pro numero Diacosii aut Triacosii aut Tetracosii adpellantur. Tertio loco, ́aut utriusque ordinis Patres aut totus populus officium legit, cuius ductu et rogatu causae referantur, sciantur et cognoscantur, quem alii Consulem, alii Dictatorem vocant. Apud istos rerum summa sita est. Quam quis tam imperitus est, ut non optime constitutam esse videat? Primum enim officium habet et os; sed quod sibi non potest nimium permittere propter optimatum potentiam et auctoritatem: hi enim sunt potestas et imperium. Deinde caput et pectus habet Patres et Diacosios, ut res omnis non tantum sapienter, verum etiam fortiter geratur. Postremo habet plebem, officio et Patribus omni necessitudinis vinculo adiunctam. Ex his enim Patres, ex Patribus officium constat. Haec religiosa est, quum per se ipsam, quod augusta et honorata res est imperium, tum per hos, qui aut gerunt aut obtemperant. Monarcha nobis proponatur opulentus! iam harpyias istas aura velocius adesse videbimus, caeco adulari, ut se Deum credat esse; rem vero interim adeo avide distrahere, ut foedam maciem illarum cum opulentia sua brevi commutatam doleat. Rapiendi et furandi nullus invenitur nisi in fundo finis. Quem ubi senserint, iam augustum illum suum scilicet, implumem et nudum, populo offerunt amiciendum. Hic vectigal, tributum et exactio, aliae tres harpyiae, tanto peiores quanto miserius est omnes perire quam unum. Quae non modo caput, sed totum corpus foedant, stuprant et conspurcant. Tenebat miserum pudor, quanquam videret sese labi rebus, ne irreverentius populum degluberet. Quo pudore ad nocentiorem occasionem abutentes harpyiae, velut officiose, mutuo dabant, ut cum egestate luctantem crederentur beneficiis demereri, dum sua illi mutuo darent quae furtim rapuerant. Quumque ad exactiones tandem detruserunt miserum, iam quicquid exprimitur illorum

Omnia illis dat et omnia illis debet; et fit mancipium princeps, populus autem mancipii sordes. Utut enim sudet ad fovendum caput suum, omnia in dolium (quod dicitur) pertusum effunduntur. Veruntamen diceret aliquis: Tu proponis nobis hypotypósim stolidi principis ; at non sic usu venit quum Princeps sapit. Hoc ipsum volumus. Quotum enim vidimus Principem qui animo fuerit sapientia et constantia sic munito, ut huiuscemodi artibus aut non cesserit, aut non corruptus sit? Attamen, inquiet, quum nihil sit inter mortales integrum, de tolerabili loquere, qui (quantum homini datum est) constans pectus habeat. Is non tam misere praebebit se nebulonibus illudendum. De hoc igitur, quum ad huius comparationis epilogum perventum erit, planius disseremus. Hic solum discutimus, monarchiam non esse aristocratiae praeferendam, et hac in re veteres erravisse; aristocratiam igitur divitem ac florentem cum Monarcha opulento et augusto conferimus. Religiosiorem autem diximus esse quam monarchiam. De illa enim religio est quicquam subtraxisse, ut qui de publico sustulerint; in monarchia sustulisse gratulatio, ut qui tyranno subtraxerint. Fiunt res in ista pessimis publicae; in aristocratia respublica singulorum privata est. In ista suspectum est omnibus rerum incrementum; in nostra vero

cum incremento rerum publica salus creditur augescere. Quanto monarcha fit opulentior, tanto magis hauriuntur populi res; in aristocratia tanto magis surgunt privatae res, quanto publica fuerit beatior. Et ut summation de opibus dicamus: monarcha ut sit locupletissimus et populum amantissime foveat, quod revera nequit recipi; sed demus interim tale monstrum, quod et amet populum, et in summo tamen rei consulat : semper tamen res ad privatos post mortem principis redeunt, et nunquam fiunt sub monarcha publicae; in aristocratia nunquam fiunt privatae. Sapientia denique ac prudentia, summa inter mortales bona, longe magis sunt in aristocratia tum vulgares tum familiares, quam in monarchia; dum omnes admittuntur ad regnandi et imperandi arcanas artes; dum invenire, iudicare ac deliberare omnibus incumbat. Ex quibus fit, ut et aequior sit aristocratia. Ut enim est primum principis munus, ut populi causas recte teneat: ita primae Senatoruin partes sunt, iureconsultis quoque adstipulantibus, populi causas probe cognoscere. Quantó igitur plures sunt, qui omnium causas ex amussi cognoscunt: tanto aequius prodire iudicium, tanto tolerabiliorem conversationem nasci tantoque vulgariores humanitatis artes fieri necesse est. Sit enim monarcha vir constans, integer et candidus, (haec enim ad incorruptum iudicem requiruntur): iam unum pectus adulatorum artibus huc imprudens etiam flecti potest, ut his dotibus abutatur. Erit enim alius qui integritatis specie ad saevitiam trahat, quum scilicet ea quae cum candore interpretanda fuerant, vetat alio iudice quam rigore pronuntiari oportere. Alius autem nocentissimam aliquam pestem, puta luxum aut ambitionem (quibus nulla non regna sunt excisa), candore ad quem videt propendere monarcham tuetur. Alius quum principis contumaciam usui sibi fore animadvertit, constantiae nomine vestit. Quod ut factum est, iam tyrannus exit qui pater fuerat. Ipsa vero aristocratiae multitudo huic cladi non potest esse tam obnoxia. Ut enim unus et alter aut halucinetur aut corrumpatur: supererunt tamen qui rectum cursum et teneant et perficiant. Quibus rebus, aequitate scilicet ac religione, factum est, ut semper diuturniores fuerint aristocratiae quam monarchiae. Sed iam satis diu, o Christiani cives, contendimus, atque (ut opinor) demonstravimus, monarchiam non praestare aristocratia; sed contra hanc potius antecellere. Id autem ista maxime causa fecimus, ut quae vobis a Domino data est libertas cum gratiarum actione foveatis ac manu teneatis, nihil interim detractum esse cupientes iis monarchis ac regibus, quorum cor in manu Domini est, quique in virtute Domini gloriantur, non in suis opibus et exercituum copiis; quibus unum hoc in votis est, ut pie ac religiose religioso ac innocenti populo praesint. Hoc ostendisse contenti, quomodo non licuerit omnia perpendere iis, qui monarchiam aristocratiae praetulerunt. Sequitur enim monarchia corruptam ac in oligarchiam degenerantem aristocratiam. Nam quum optimates potentia quam iustitia magis niti coeperunt, ut iam vi et adfectibus cuncta ferantur: oligarchia ex aristocratia, hoc est, paucorum potentia ex optimorum imperio fit. Oligarchi autem ut vi et impetu omnia agunt: ita omnes ad regnum et monarchiam animum adiiciunt. Hinc studia et factiones; hinc Pompeii et Iulii, Syllae et Marii, Hannones

et Hannibales, qui tantopere et se et sua committunt, donec alter miserum esse nolentibus imperare, alter vero, plerisque mortalium utilius esse morem gerere quam regere, condiscant. Tunc ergo tandem regna surgunt, quum respublicae ita sunt collapsae, ut per oligarchiae violentiam non liceat ad publicam libertatem redire, ut vis et iniuria uni saltem permittantur, quum multis permittere sit intolerabile. Ac rursum, ubicunque regna et monarchiae ferocia sua omnem patientiam superant, e regnis Aristocratiae fiunt. Quae omnia pro nostra sententia faciunt, aristocratiam praestare monarchia, quum ad regna veniatur ex corrupta aristocratia, perinde ac dum quis e naufragio tabulam nactus in peregrinam terram enatat; ac rursus ad aristocratiam postliminio redeatur, quum tyrannis periclitata est: perinde ut quum Ulysses post longos errores Ithacam rediit.

Veruntamen ut inter mortales nihil solidum, firmum, ac immutabile reperitur, et ipsi agnovimus aristocratiae primam pestem esse oligarchiam: docendum haud dubie est, qua ratione munienda et servanda sit aristocratia, ne oligarchiae morbus eam invadat. Redimus ergo ad fontes ipsos, et religione ac aequitate putamus quum aristocratiam tum potestatem omnem servari oportere. Eis enim rebus, ut historicus monet, quidque servandum, quibus partum est. Malis autem artibus imperia aut non comparantur; aut si comparantur, non diutius durant quam praecoqua poma, quorum nulla habetur ratio. Bonis igitur artibus quaesita esse imperia, nemo dubitet, quaecunque antiqua et bene constituta sunt. Artes autem bonae, quae irreligiosae et iniquae sunt, esse non possunt. Religiosos itaque et aequi observantes fuisse constat, quicunque rempublicam aut imperium auxerunt. Religionem ergo et aequitatem in consilium et auxilium vocemus, si per maiorum manus traditam libertatem custodire satagimus! Quum et gentes videamus in adeundis rebus paulo magis arduis, et maxime ad imperium spectantibus, et Deos immortales consuluisse, et si quid parum pudice admissum esset expiavisse. Nobis autem, qui unum illum ac solum omnipotentem sapientem, prudentem, bonum, et misericordem Deum agnoscimus; qui non tantum omnia novit, sed omnia quoque moderatur; non tantum omnia potest, et omnium dives est, sed aeque tam bonus et mitis est, ut quae possit, velit etiam profundere (non enim de comportato acervo accipit, sed omnium quae sunt vena et fons est, qui hauriri cupit; acervus est, qui distrahi amat) nobis inquam longe aliis quum auguribus tum auspiciis religio captanda est, quam iis qui ad eam divinae cognitionis mensuram non venerunt, de qua nos gloriamur. Est nobis primum in nos ipsos descendendum ac perspiciendum, quam frivola sint humana; deinde protinus ad numinis contemplationem attollendus animus, ac perpendendum, quam solida et absoluta res sit, quam benigna, quam minime fastidiosa; ut quae constituat firma sint et rata, quae donet liberaliter profundat, nullius pretii respectu quam aemulationis; ut quomodo ipse in hoc beneficia sua dispensat, ut qui eis adficiuntur bene habeant sic et nos, fratrum non nostra causa, beneficium moliamur; ut quomodo ipse purus, sanctus, et integer est, nos quoque aliquid harum rerum tentemus! ut ille nunquam promendo ac iuvando brachia

remittit: sic nos quoque dum vivimus omni fastidio renunciemus, et bene tum consulendo tum operando nunquam lassemur! Sic inquam numinis nobis religio servanda est, non taedis aut ignibus, non hecatombis et lectisterniis, non cruoribus et aquis, quae non iam scelerati quique, sed stupidi quoque et pueri concinnare possunt; per quem tamen humana mens nihilo fit melior, sed stultior. Postea vero et aequitatem erga quoslibet ita servemus, ut eius testimonio cunctis adpareat nos vere Deum colere! Una enim opera, nempe aequitatis observantia, et numen et homines, et demeremur, et fidei nostrae periculum facimus. Nam frustra credemus nos religiosos erga numen esse, si erga aequales, qui et ipsi numen idem colunt, profani fuerimus; praesertim quum numen sese coli non credat, nisi pariter qui ei grati sunt amentur : nam et amicitiae lex est eadem amplecti. Postremo, qui sese religiosum putat, aequitatem vero in ultimis habet, numen. contumelia adficit; quasi et ipsum aequitatem inter postrema ducat. Religio proinde et aequitas nobis, o cives, ante omnia curandae sunt, ut sine quibus ne civitas quidem, nedum Christiana civitas, consistere possit. Porro quibusnam auguribus, aruspicibus aut sacerdotibus eac recte riteque curari possunt? Non hercle istis qui mitris, lituis, pedis, stolis, peplis, purpura, palliis, poculis, crepidis denique, sandaliis, soccis et cothurnis, numinis adflatum non tam expectant, quam ingruisse mentiuntur; sed quorum os et lingua prunae calculo, e coelesti ara delato, contacta et expiata sunt. Hi enim et numinis verum cultum et legitimam aequitatis custodiam docere rite poterunt. Quorum etsi per Dei bonitatem adfatim habeatis, absurdum tamen fore non existimavimus, si vobis Isaiam (quem nova quadam ratione complanatum, piorum precibus victi, edimus) dedicaremus; quum ut vestris auspiciis prophetarum omnium princeps, apud reges, urbes ac populos, tubam suam intenderet, ac Domino parare viam iuberet; tum ut vidèretis, non petulantiam aut procaciam, sed officium esse, dum prophetae nostri nostros mores, neglectam religionem, neglectam iustitiam, conculcatas leges, per calumniam vel facta vel iudicata, paulo acerbius ac festivius petunt. Quis enim ex omni prophetarum corona sic ad nulla connivet, sic tamen omnia fortiter et prudenter oppugnat vitia, atque hic noster? Auctor ergo et nomophylax prophetiae Isaias et nobis et nostris próphetis sit! sagax canis sit, qui dormitare aut dissimulare nescit, ne latendi spe quid audacius designemus; ut etiamsi prophetae nostri torperent, hunc tamen coram Domino in die iudicii proditurum esse scelera nostra sciamus, quum ad nos venientem non receperimus. O beatos principes, urbes ac populos, apud quos Dominus libere per servos suos prophetas loquitur! Sic enim religio crescere, innocentia redire, aequitas imperare poterunt, sine quibus latrocinia et violentia sunt, quae regna et imperia esse putamus; ac rursum ubi adolescunt bonorum omnium coetum secum trahunt. Dominus sic piis coeptis faveat, ut magis ac magis illius gloria cum innocentia nostra crescat! Amen.

Tiguri, quintodecimo die Iulii, anno a Christo nato millesimo, quingentesimo, vigesimo nono.

INCIPIT IESAIAS PROPHETA.

IUXTA COMPLANATIONEM HULDRICI ZUINGLII.

CAPUT I.

Haec est prophetia Isaiae filii Amoz, quam prophetavit ad Iudain et Hierusalem in diebus Oziae, Iotham, Ahaz, Ezechiae, regum luda.

Audite coeli, ausculta tellus, quia dominus loquitur: Filios educavi et evexi; ipsi vero coniuraverunt in me. Agnoscit bos dominum suum, et asinus praesepe heri sui. At Israel nihil sentit; populus meus nihil intelligit. Vae gentem scelestam, populum iniquitate insignem, prosapiam perversam, filios degeneres. Deseruerunt Dominum, sanctumn Israelis irritaverunt et a tergo defecerunt. Cur ergo vapularem vos ultra? quo citius iterum deficeretis scilicet. Omne caput vestrum languet et omne cor moeret. A planta pedis usque ad verticem nihil est integrum in toto corpore vestro. Omnia vulnus, livor, cicatrix ac tabes occupant. Non est cur obligetur aut devínciatur aut curetur unguentis. Regio vestra deserta est; civitates vestrae igne succensae sunt. Terram vestram vobis videntibus impii devorant; vastata est, quemadmodum in eversione hostili solet. Et relicta est filia Zionis sicut tabernaculum in vinea; sicut, tugurium custodum in rebus dubiis; sicut civitas obsessa. Nisi Dominus exercituum reliquas fecisset nobis reliquias oppido paucas, iam Sodomae et Gomorrhae similes essemus. Audite igitur verbum Domini Sodomae tyranni! ausculta et tu Gomorrhae plebs legem Dei nostri, sic dicentis: Cur mihi tot victimas caeditis? Holocausta arietum et adipem saginatorum fastidio; boum cruorem, agnorum et hircorum non amo. Quum venitis ad comparendum coram me: quis a vobis id postulat ut verratis atrium meun? Ne ultra, quaeso, in cassum offeratis munus! suffitum abominor. Neomenias, Sabbatum ac Panegyres non possum. Frustra quoque est ieiunium. Calendas vestras et ferias odi ex animo. Lassum reddunt me, ferendo laboro. Quum itaque expandetis inanus vestras, abscondam oculos meos a vobis; et quum orationem multiplicabitis, nullus exaudiam. Manus enim vestrae sanguine madent. Lavate, mundi estote! Auferte studia vestra mala a conspectu oculorum meorum; temperate a vi! Aequitati autem studete! iustitiam colite! Liberate oppressum! vindicate pupillum! causam viduae suscipite! Adeste, quaeso, disputemus, inquit dominus! Nonne quum peccata vestra cocco sint simillima, nive redduntur candidiora? Et quum rubent instar purpurae, sicut nativa lana fiunt? Noume si morigeri estis et obtemperatis, optimis terrae fruimini? Si vero contumaces ac perduelles, gladio devoramini? Sic enim dominus ore suo promisit. Quomodo igitur meretricum more fidem mutavit urbs quondam fidelis, acquitatis plena, in qua iustitia versabatur, nunc autem parricidae?

« PoprzedniaDalej »