Obrazy na stronie
PDF
ePub

Cumque venissent in terram Chanaan, pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem ad quercum altam. Hic habetur altera dictio quae terram significat, qua utitur dum solum de terra Chanaan loquitur: prius, quum de toto orbe loqueretur, ad quem benedictio esset perventura, usus, est adama. Latinus pro quercu convallem legit, sed Hebraice est 7 elon, quod quercum aut quercetum, et morä, quod conspicuum significat, illustrem transtulit Hieronymus. Graeci dovv vynaǹv, hoc est quercum altam habent. Et Chananaeus habitabat in terra. Chanaanem filium fuisse impudentis illius Hami, qui a patre Noacho maledicitur, superius auditum est. Ex quo Chananaei deinde dicti sunt gentes illae, quarum terram, ipsis expulsis, Deus filiis Israelis promisit ac dedit. Haec igitur inserit Moses, quasi diceret: Chananaei (est enim genus pro numero), gentes illae pessimae, iam terram istam obtinuerant.

Facta est fames in terra. Vide, quam multis, quam variis tribulationibus probat pios Deus et in gravissimas calamitates ac tentationes quandoque suos inducit. Eduxerat eum de patria sua, iam in terra aliena sinit eum fame torqueri, cogiturque pius vir et hanc terram relinquere ac in Aegypto peregrinus degere.

Descendit Abram in Aegyptum. Propositio est: nam mox sequitur in textu: Quumque prope esset ut ingrederetur in Aegyptum. Quomodo ergo in Aegyptum eum iam descendisse Moses dixit? Sed sic solent Hebraei primum summam rei totius proponere, deinde singula digerere.

Et dixit ad Sarai uxorem suam: Ecce amabo, novi quod mulier venusta et pulchra forma tu es, et fiet quum viderint te Aegyptii, et dicent: Uxor eius haec est, et interficient me, te autem vivificabunt. Hic quaedam sunt annotanda de Vof coniunctione Hebraica, cuius significatum subinde variant Hebraei; cuius exemplum in hac ipsa oratione praescripta clare habemus. Et dixit ad Sarai. Sensus est: Quumque iam prope esset, ut Aegyptum ingressurus esset: et dixit, id est: tunc dixit (et pro tunc.) Dixit, id est: hoc consilium iniit cum uxore. Mox sequitur: Et fiet. Sic enim habent Hebraica ad verbum. Iam et pro igitur vel ergo ponitur; ac si dicat: Novi te esse venustam. Fiet igitur quum Aegyptii te viderint etc. Deinde mox: Et dicent, iterum et pro tunc. Tunc dicent, forma scilicet tua visa. Et me interficient, hic copulat et. Postremo loco observa verbo vivificandi Hebraeos saepe uti pro servandi et liberandi. Servabunt tę, me vero interficient. Tu salva evades, ego morti tradar. Prius enim vivebat Sarai antequam veniret in Aegyptum; quomodo ergo ab Aegyptiis vivificari potuit? nisi vivificare pro servare accipias, ut dictum est.

Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui. Sensui nihil deest. Hebraica sic habent: Dic quaeso: soror mea tu.

Considera hic quam callidum consilium excogitarit Abramus, ut simul et vitae suae et uxoris pudicitiae consuleret. Cogitabat vir pius intra se: Descensurus es in Aegyptum, ad gentem impiam et ferocem, ad homines impudentes, qui ob copiam vini et frumenti libidini pessimae

dediti sunt. In huiusmodi homines incides aliquando, apud quos pudicitia uxoris non potest non periclitari. Omnino sic necesse est. Melius ergo est ut dicas, eam sororem tuam esse quam uxorem. Nam si uxorem dicas, rapient eam, et quisque pro libidine ea abutetur; te autem interficient. Eligendum ergo minus periculum, ut et tu in vita maneas, et ipsa uni alicui in uxorem adsumatur honestoque coniugio copuletur. Id fiet, si dices eam sororem tuam esse. Nam qui eam sibi petent, benefacient tibi in gratiam eius: iungentur enim amicitia tibi et ditabunt te etc. Eligit ergo Abram hoc quod, si incolumitatem corporis spectes, minus habet periculi; si fidem, si caritatem, si constantiam, maximum est periculum. Neque eum fefellit opinio electa est in uxorem regis. Videmus ergo hoc consilium fuisse a Domino. Quare mentitus non est Abram: nam sororem etiam fratris filiam appellant Iudaei. Exemplum ergo est diligentibus deum omnia in bonum cooperari. Quod si haec sententia minus probatur, nihil obstamus. Sunt enim qui volunt Abramum graviter esse lapsum, eo quod animus eius ad re、 arduam et periculosam, ne dicam inhonestam propendit. Quum enim vir bonus virtutis amore mortem oppetit: cur Abramus vitam suam pluris facit, quam uxoris pudicitiam? Quis non praeeligeret mori, quam hanc in uxore iniuriam pati? Ut ergo illorum sententiae accinamus, damus hoc eis, Abramum hoc consilio peccasse quidem, idque graviter; sed hoc divina providentia factum esse volumus. Qui enim Davidem tam audax tamque perfidum facinus patrare permisit, qui Petrum discipulum carissimum tam graviter labi passus est: is Abrahami carissimi amici conscientiam tam gravi ariete quatit ac pulsat, ne familiaritate et consuetudine dei efferatur. Sic Paulo stimulum carnis datum esse legimus, sed ad humiliationem, ne magnitudo revelationum eum extolleret. Hoc ergo remedio utitur deus contra qilavtiav, communem humanae pravitatis morbum. Abutitur enim deus nostra sive stultitia sive malitia ad suam gloriam et ad nostrum profectum. Ostendit ergo Abrahamo deus quam nihil profuerit eius consilium, nisi ipse periculum praevenisset. Et ipsi Abrahamo suo bono hic infixus est aculeus: Uxoris pudicitiam servandae brevis vitae gratia prodidisti, quo ambitiosos conatus per omnem vitam temperaret. Et hoc ex hac historia discendum est, Abrahamo nullibi plus sibi metuisse quam in Pharaonis regno, ubi minus metus et periculi esse debuit. Nam regis est cavere, ne cuiquam fiat iniuria, ne quis laedatur. Sed vide quae sit forma rerum, qualis commutatio! a quo defendendus erat vir bonus, ab illo sibi metuendum est maxime; ubique tutus est, praeterquam in regno ubi vigere debuit publica iustitia.

Et laudaverunt eam principes apud Pharaonem. Observa hic ingenium aulicorum, qui nihil aliud apud principes faciunt quam adulari et lenones esse. Amat enim sui similes rex, et ex vita et moribus ministrorum facile manifestum fit, qualis sit princeps. Si adulter est, lenones fovet et adulteros; si aleo, omnes aulici ludunt: si scortator, scortantur omnes: si potator, bibulos rigat: sic ergo officio suo satisfaciunt pessimi principis pessimi ministri, deferunt optimos quosque apud dominum.

Et rapta est mulier in domum Pharaonis. Ecce quam gravem et inenarrabilem tentationem permittit deus cadere in cor Abrahami, ut videre cogatur dilectissimam et castissimam coniugem suam ab impiis rapi. Sed interim hoc malo bene usus est Deus, ut servaretur maritus et uxoris pudicitia; deinde Abramus exul et peregrinus ditaretur.: nam sequitur: Et Abrae benefecit propter eam. Vel: Abrahamo prospere cessit propter eam: habuit enim oves et boves et asinos, servos et familiam etc. Non solum in fame eum servat et pascit Deus, sed et locupletem facit.

Et flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis magnis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. Percussit eum, plagis affecit, multavit. Septuaginta hic sic legunt: xai ταoev ó DEÒS TÒV φαραῶ ἐτασμοῖς μεγάλοις, et excussit Deus Pharaonem tormentis magnis. Significat enim raw seu erάw, scrutari, perquirere, examinare; qua voce eleganter usi sunt hie Septuaginta. Metaphora sumta ab iis qui per tormenta examinantur. Significat autem ἐτασμὸς, ἐξετασμὸς, examen seu discussionem, quae fit per tormenta, per poenas. Gott ersichts am Pharao, hoc est pleetebat Pharaonem. Sic pater dicit filio peccanti: Ich wil dich ersuchen, id est: corrigam te. Tempore ergo Septuaginta έtaoμòs pro VI, nägaa, Hebraica voce (quae multam, poenam et plagam significat) usi sunt Graeci. Vel forte de eo examine loquitur, quo Pharao a sacerdotibus edoctus fuit hanc esse causam plagae, quod virò huic peregrino uxorem rapuisset. Nam et Gentes sacerdotes suos habebant, quos in rebus arduis et dubiis consulerent.

Hic primum videmus alia esse dei consilia, quam hominis. Alia enim via servat deus uxoris pudicitiam, quam Abram coniecerat, atque Abrami consilium alio dirigit. Percussit autem dominus Pharaonem antequam tangeret uxorem Abrami. Neque enim credendum est deum permisisse, ut Sarae pudicitia laederetur, aút ut tanta nota castissimae feminae inureretur, ob quam apud maritum contemta et ingrata esse posset. Haec omnia ex 20. et 26. capitibus huius libri clariora erunt. Sic novit Deus suos e tribulationibus eripere et servare in se sperantes.

Quam ob causam dixisti esse sororem tuam? Secus habent Hebraei: nam ii verbum ad personam referunt ad quam loquuntur, et hoc est eis peculiare. Legunt ergo sic: Cur dixisti soror mea est, vel soror mea ipsa, scilicet est?

Sic excusant se etiam impii, ignorantiam praetexunt; quasi diceret: Si indicasses mihi eam uxorem tuam esse, non rapuissem. Sed mentitur: etiam si scivisset, nihilo minus rapuisset. Sed sic excusat, ne malus fuisse videatur.

Accipe eam et vade. Hoc poena et castigatione didicit; et beatus qui eruditione Dei fit melior. At reperies plerosque, qui nec castigati resipiscunt, obstinati et excaecati malitia et impietate. Hos aeterna poena manet.

CAPUT XIII.

Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor eius et omnia quae habebat, et Lot cum eo ad australem plagam. Sic Hebraci Zuinglii univ. opera. Vol. V.

4

habent: ad austrum sive meridiem versus, ubi Septuaginta habent: ad desertum. Quod hac ratione factum esse puto, quod eremus seu desertum erat terrae Chananaicae, et huic loco, ubi Abram prius fixerat tabernaculum, ad meridiem. Unde fit ut meridie hic pro deserto sit usus Moses xar' dhoiwow, quemadmodum deserto utuntur pro meridie. Non enim potuit Abram meridiem versus ex Aegypto proficisci; sed vult dicere: Ea via rediit qua venerat. Venerat autem meridiem versus seu desertum versus. Quare immerito videtur mihi Hieronymus Septuaginta taxasse:,, Aegyptus meridionalis est; quo modo ergo ad meridiem. vadit, ex Aegypto ascendens?" Den weg zoch er wider hinus, den er hinyn zogen was. Hac via rediit per quam venerat.

Erat autem dives valde, in possessione auri et argenti. Qui rebus parandis student, mox arripiunt Abramum in exemplum, ac cupiditatibus suis praetexunt, parum considerantes quam sit res plena periculi divitiis inhiare, ut etiam Christus facilius camelum per foramen acus transire asserat, quam divitem in regnum Dei. Raro fit ut non insolescant, qui divitias possident. Animant enim et spiritum addunt, sed malum: Sy blasend uf. Et beatus Paulus radicem omnium malorum ait esse pecuniae studium, monetque ne quis dives fieri studeat hisce enim curis homines multis et variis tentationibus involvi et laqueum diaboli incidere; deinde in desideria inutilia et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem, imo defectionem a fide, a deo; et idololatriam nominat avaritiam. Porro qua via dives sit factus Abram non vident. Erat a rege Aegypti donatus honorificis muneribus. Ubi iterum ansam prehendunt, qui largitiones a principibus capiunt, non considerantes quam sit ratio longe diversissima. Isti sunt patriae, libertatis, iustitiae, veritatis proditores ac corruptores. Non sic Abram. Postremo non cogitant Abramum et Lotum non divitias corrasisse, sed his quae adfluxerant bene ůsos esse, dispensatores rerum fuisse, non dominos.

Inter Bethel et Hai. Hoc nomen huic loco datum est, tum quum Iacob iret in Mesopotamiam, ut infra videbitur capite 28; quare hic per anticipationem Bethel dicitur.

In loco Arae, quam fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini. Id est in eo loco, ubi prius invocaverat nomen Domini. Et pro ubi.

Sed et ipsi Loto fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula, nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Causam mox subnectit: Erat quippe substantia eorum multa. Iam iterum repetit quae superius dixerat. Et nequibant habitare simul. Macrologia est, non tavtokoyia. Proprium enim et peculiare est Hebraeis eadem saepe repetere, sed eleganter; neque supervacue neque absque causa, sed ideo ne alio referatur sententia.

Unde rixa facta est inter pastores gregum Abrami et Loti. Solent saepe servi nimis esse curiosi, ut ditent dominos suos, ut perire nihil sinant; quum tamen interim non sint adeo diligentes et strenui curatores. Unde saepe et inter dominos contentio et rixa oritur, saepe bella et homicidia, quum scilicet ipsorum "ervi avvрwлágeσxor potius

sint, hoc est adulatores, quam fidi laboratores. Statim dum divitiae crescunt atque augentur: actum est; statim oritur dissidium vel inter coniunctissimos; non fames, non peregrinatio, non ulla calamitas separare Abramum et Lotum poterant, at rerum copia alterum ab altero avellit. Ita miseri sumus omnes, quantumvis excusemus, quantumvis dissimu lemus; fortissimum pectus et constantissimum sit oportet, et quod Deus ipse inhabitet quodque totum possideat, quod prosperis in rebus non mollescat, quod nusquam cedat, quod divitiis a vero, a recto non abducatur.

Ne quaeso sit iurgium inter me et te. Vide quam mitis, quam liberalis, quam minime tenax sit divinus vir! Nam quum potuisset Lotum nepotem suum a se repellere (nam quae Lotus habebat, Abramo erant): non tamen hoc facit, sed ei optionem dat eligendi. Sed hoc caritas facit: non contendit, non est procax; benigna est, mansueta etc.

Ecce universa terra coram te est, recede a me obsecro. Sensum transtulit Latinus, non verba. Solent autem Hebraei plerumque, quae certo adfirmant, sub interrogatione proferre: vehementius enim movent ἐπιφωνήματα quam ἰσχνὸν πλάσμα, hoc est, simplex forma. Num non terra tota coram te est? Num non haec scripta sunt in libro dierum regum Iuda? Pro eo quod dicimus: Reliqua scripta sunt in libro gestorum regum Iuda. Consolatur iis verbis Abram ipsum Lotum, ne gravatim ab eo avellatur: Ecce mi Lot, ne graviter feras hanc a me divulsionem: terra enim tota ante nos est, coram nobis, id est: terra satis ampla est atque exposita, non deest locus ad habitandum.

Si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam. Hebraea vehementer sunt elegantia. Sic ad verbum: Si tu sinistrabis, ego dextrabo; si tu dextrabis, ego sinistrabo. His verbis manifesta fit dexteritas et candor ipsius Abrami, qui ipsi Loto optionem dat eligendi, quum tamen esset potentior et maior; sed quanto est potentior, tanto magis se humiliat, et minori cedit.

Elevatis itaque oculis Lotus, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut Paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor. Obscura satis sunt Latina, nec vim Hebraicae dictionis clare exprimunt. Nam mira brevitate et elegantia scribuntur haec a Mose. Et sublatis oculis suis Lot vidit omnem planitiem Iordanis, ut tota fertilis seu pinguis esset. Antequam enim subverteret Dominus Sodomam et Gomorrhamn, erat haec terra sicut paradisus seu hortus Domini, sicut terra Aegypti. Prope Zoar, hoc est circum vel ad Zoar, haec est Segor. Omnem circa regionem Iordanis dicit Latinus ex Hebraica voce 15 Kikar, quae vox hic planitiem, campestria, fundum significat; ut ex sequentibus magis clarescet. Quae quidem planities circa Iordanem fertilissima et pinguissima erat; Hebraice, quod tota seu undequaque, mascke. Nam verbum, schaka, irrigare, potare significat, inde maschke irrigua; Germanice, mastig, gnüchtig. 1 Et sicut paradisus seu hortus Dei. Hyperbola

1) Idem sensu vocabulum Nüchtland.

« PoprzedniaDalej »