Obrazy na stronie
PDF
ePub

neque tamen inulta aut impunita scelera sinit, sed aliis atque aliis subinde poenis in peccantes animadvertit: iam mittit famem, iam pestem, mox gladium etc.

Cunctis diebus terrae sementis et messis etc. Hoc est: Tempora certis vicibus posthac current, quemadmodum fuit ab initio.

Docet ipsa historia ut a flagitiis temperemus. Omnia enim in figura contingebaut illis; scripta autem ad nostri admonitionem, in quos seculorum fines devenerunt, ut iuste ac innocenter vivamus, ut simus Dei metuentes et reverentes. Quem si audierimus, servabimur cum Noacho; sin minus, cum impiis perdemur. Quare nemo se ipsum fallat, fretus aut viribus corporis aut sapientia aut opibus ac praesidio huius mundi, ut dicat: Integra et salva sunt omnia, securi sumus, fecimus pactum cum morte, flagellum inundans praeteribit nos. Nemo periculosius opprimitur, quam qui, quum tuta omnia esse putat, non vigilat. Proinde Christus Matth. 24. vigilare iubet: nemini enim neque diem illam neque horam cognitam esse; atque ut negligentes terreat, exemplum Noachi proponit. Neque enim eodem loci de extremo iudicio aut de excidio Hierosolymae et Iudaicae gentis duntaxat loquitur Christus, sed de omnium malorum poena atque vindicta est enim Deus semper sui similis. Quemadmodum ergo tum eos, qui innocentis viri Noachi admonitioni, imo divino oraculo non obtemperarant, subito aquis diluvii perdidit: ita perditurus est omnes, qui verbo Dei admoniti a peccando non

cessant.

Deinde observabimus quaedam in typum futurorum esse facta. Noachus enim, qui (ut supra quoque audivimus) typum gerit Christi, aquas iam exsiccatas esse super terram atque divinam iram cessasse, per columbam certus factus est. Ita Christus per spiritum sanctum, qui per columbam significatur, certos nos salutis facit, ut nihil piis posthac sit metuendum, neque mors neque inferi; sed qui credunt in filium dei, vitam habent aeternam. Possumus et per arcam Christum intelligere, in qua omnes credentes salvantur: nam nulla damnatio iis, qui sunt in Christo Iesu; etiam si omnia extra arcam perdantur. Nam Deus considerata nostra fragilitate parcit nobis per Christum. Hic sese pro nobis Deo patri sacrificium gratissimum obtulit, quo placatus pater iram remittit.

Porro quemadmodum Noachus fenestram in arca aperuit, ita Christus factus est nobis via et ostium ad vitam.

CAPUT IX.

Benedixit Deus Noacho et filiis eius et dixit ad cos: Crescite et multiplicamini et replete terram. Benedicere hic, ut supra primo capite, pro locupletare capitur. Er hat sy fruchtbar gemacht, fecundos reddidit. Erat enim Noachus seminarium futuri et novi seculi. Gratiam ergo fecunditatis inserit summus ille mundi parens, ut propagetur et reparetur quod per diluvium absorptum erat. Discimus autem hic omnem fecunditatem ac humani generis propagationem Deo acceptam referre: divinae enim gratiae benedictionem, id est, munus esse cernimus.

Observandum deinde, diluvium argumentum certissimum ac eviden

tissimum fuisse ipsi Noacho, ut totum hominis studium huc tendat, ut iuste et pie in hoc seculo coram Deo illo vivat, huic uni placere studeat, hunc unum vitae innocentia ac simplicitate colat, hunc unum agnoscat, metuat, revereatur, qui tam severiter in peccantes animadvertat. Neque dubium est Noachum hac de re his verbis praeceptum accepisse a Domino, ut, quandoquidem pater erat novus, eos qui a se essent geniti in agnitione, metu et amore illius iustissimi Dei educaret erudiretque. Facit enim impunitas sceleris (nam promiserat Deus posthac non fore, ut omnis caro pereat) homines securos ac stertentes, moxque hac Dei bonitate freti incipiunt iterum feroces ac impii esse. Opus est ergo admonitore, qui cessantibus calcar, contumacibus metum incutiat.

Terror vester et tremor sit super cuncta animalia terrae. Renovat foedus cum Adamo ictum. Nam et ille dominus omnium animantium fuit. At hoc praestabat Adami dominium, quod tum, quum innocens adhuc esset homo et incorruptus, animalia sic eius imperium metuerent, ut ad nutum eius cuncta promtissime, sine responsatione, sine cunctatione parerent. Iam vero hoc imperium ob peccatum sic imminutum est, ut non pro voto pareant ac obsequantur homini, sed reluctentur atque abhorreant.

Omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt, et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum: quasi olera virentia tradidi vobis omnia. Observandae sunt antitheses, quasi diceret: Ipsi Adamo proferebat humus sine semine, sine labore ac sudore omnia. Neque opus erat eam aratro proscindere, non semen ei committere; ideo carne ad cibum non egebat; per diluvium autem terra tantum vitiata est, ut iam nihil nisi magno labore extortum proferat, atque id infirmum et fragile. Do igitur vobis in cibum carnes bestiarum et volucrum, quemadmodum Adamo herbas terrae in cibum dedi.

Hic nota omnia absque discrimine permitti hominibus in cibum. Neque enim tum mundorum et immundorum animalium erat discrimen. Quod postea in lege factum est, non tam in praeceptum quam in figuram, esse quosdam mundos, Iudaeos scilicet, immundos quosdam, ut Gentes, quas postmodum Deus per fidem mundavit, illis in perfidiae immunditia pereuntibus. Noachus figuram gerit Christi; quare in Christo haec lex seu libertas renovata est, ut quibuslibet possit absque discrimine vesci homo fidelis. Matth. 15. Act. 10. Col. 2.

Excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Hebraeus sic habet: Veruntamen carnem cum anima eius sanguinis eius (hoc est: quae anima est sanguis eius) non comedetis. Ut sit inter animam beluarum et hominis, quae non est sanguis, sed vehitur sanguine, discrimen. Sanguine interdixit Iudaeis, ut hoc diligentius a sanguinis fusione et homicidio abstinerent. Quae quidem externa licet sint: admonent tamen ne unquam atrocitatem hanc committamus. Neque tamen figura carent: sanguinem enim vetat, qui per sanguinem filii sui redemturus erat mundum et omnes credentes sanguinem et corpus filii sui facturus, ut semper ante oculos hanc legem haberent, ne unquam sanguinem funderent. Nam si non licet ferae aut pecudis sanguinem comedere, multo minus licet vel fundere sanguinem humanum, vel aliorum

sanguine partis frui. Ita Deus externis hisce rebus longe sublimiora docet ac praescribit. Si enim humana mens videt Deum pecuino sanguini cavere, 'iam suo Marte intelligit longe periculosiorem esse humani sanguinis contemtum.

Etenim sanguinem animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis. Hebraeus legit I veach, Graecus xai rag, etenim vel nam. Causam subnectit latae legis requiram enim sanguinem vestrum etc. Hic sermo hyperbolicus est seu Suvatóv. Ein thüre, vil vergryfende, gemeine red. 1 Quasi diceret Tam mihi displicet sanguinis humani fusio, ut etiam a bestiis, si fuderint, eum requiram. Exprimitur autem his verbis quantum abominetur Deus homicidium. Potest et per feras, qui sanguinem effundunt, omnis impius, omnis infidelis intelligi, quasi diceret: Gentes quae ferae sunt, si sanguinem vestrum fuderint, ego vindicabo, ego ulciscar; ut sit consolatio oppressorum, ne frangantur animo, si quando persecutionem pati contigerit. Deus enim vindex est sanguinis innoxii ad se clamantis, supra cap. 4.

Quicunque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Hebraica sic habent ad verbum: Fundens sanguinem hominis, per hominem sanguis eius fundetur. Lex haec talionis est. Datur autem hic gladius in manum ministris Dei magistratibus, quem non frustra ferre debent, Rom. 13. Omnis enim qui percutit gladio, gladio perire

debet.

Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos. Observa pactum firmatum esse non solum cum patribus, sed et cum semine, id est, posteris. Si hoc tum factum est, quis negare audeat testamentum Christi, non solum nobiscum, sed et cum posteris nostris esse firmatum? quod quidam hodie solent. Pactum autem est, quod ultra non sit aquis diluvii terram perditurus.

Arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. Arcus ergo non natura fit, sed voluntate Dei. Est autem arcus tempestatis signum et pluviae, quo Deus iam in contrarium utitur. Ordinante ergo Deo factus est arcus, non natura. Pacti nos admonet, quod nobiscum pepigit, ut in mediis tempestatibus sciamus nobis salutem superesse.

Recordabor foederis mei vobiscum, quum apparuerit arcus in nubibus. Avdqwroлadws haec: nam non eget Deus hisce monumentis nec monitore opus habet, qui nostri perpetuam curam gerit neque unquam obliviscitur.

Hoc est signum foederis mei. Signa externa addit Deus promissionibus suis, idque nostri causa, ut et caro nostra habeat quo fulciatur. Pia enim mens solo verbo Dei freta requiescit tranquillaque efficitur. Signum ergo neque pactum est, neque pactum facit, sed pacti nos admonet. Quandoquidem autem in hanc de signis mentionem incidimus: notandum varia esse signorum genera. Sunt signa quae portenta dicimus, miracula scilicet supernaturalia et inusitata. Sunt deinde signa

1) Gravis, longe patens, universalis sententia.

usitata quidem, sed rara; ut iris, ceteraeque impressiones. Sunt postremo usitatissima, ut solis ortus et occasus; quae signa sunt, ut supra patuit. Signa ergo illa inusitata admonent ac carnem tranquillant. At sacramentalia quae vocamus, inter quae est baptismus et eucharistia, non certificant, sed uniunt et coniungunt.

Et dixit Deus ad Noah: hoc est signum testamenti etc. Haec per epilogum adiecit: nam iam ad alia transit.

Coepit Noah vir agricola exercere terram et plantavit vineas. Observat ac spectat Noachus (quod in primis diligentem agricolam decet) vim et ingenium terrae: animadvertit enim eam vehementer vitiatam esse.

Bibensque vinum inebriatus est. Haec vitio suo praetexunt ebrii, atque Noachum fidelem sibi proponunt, sed frustra. Aliud enin est inexpertum et imprudentem, vim vini non intelligentem, vino semel obrui; aliud sese dedita opera ingurgitare, et vino deditum esse. Nemo est, qui non semel imprudens vino sit obrutus et superatus, atque hoc non usque adeo cum vitio coniunctum est. Ille ebrius proprie dici 'potest, hic vero ebriosus; alter vino aliquando, gravatur, alter vitio ebrietatis obnoxius est ac adsuetus.

Quam foedum sit vitium ebrietas, quotque ex hac incommoda ac damna non tam corporis quam animi nascantur, ex duobus illis magnis ac sanctissimis viris pete, Basilio et Seneca, altero quidem theologo Christiano; ethnico altero, sed ferme magis theologo.

Et denudavit se in tabernaculo suo. Hoc inter cetera mala habet ebrietas, quod erubescentiam et verecundiam omnem tollit, quae vel impios tenet, quos Dei metus nequaquam a peccando cohibet. Quo velo sublato, quidquid in homine secretum est, palam fit: profluunt impudica verba, fiunt indecora et spurcissima quaeque efferuntur. Penetrat vinum, et quae abstrusissima sunt in homine promit. Considera autem quam turpiter denudatus iaceat tantus vir.

Maledictus puer Chanaan, servus servorum erit fratribus suis. Puer in Hebraeo non habetur. Quandoquidem tam illiberale et inhonestum erat ingenium ipsius Chami, ut verenda patris sui non solum non tegerit, sed insuper fratribus suis deridenda exposuerit, merito a patre maledicitur et iugo servitutis subiicitur. Servitus ergo ex scelere est.

Benedictus Dominus Deus Schem, sit Chanaan servus eius. Quasi diceret: Gratia Deo, qui Semum, ut a tanta turpitudine sibi temperaret, sua gratia praeservavit. Ab isto ergo Semo semen promissum venit: nam in generationibus diligenter spectanda atque observanda est seminis illius benedicti linea.

De ingenuitatis et servitutis origine sic accipe! Chamo minimo inter fratres pater maledicit, quod verenda eius inverecunde fratribus ostendisset. Qua ex re discimus, iuventutem petulantem esse et lascivam, inverecundam, audacem et incogitantem: detrahit, offendit, turpitudinem, si quam in fratribus videt, propalat as traducit. Tales maledicti sunt, et pessimorum adfectuum ac vitioruin contumaces servi. Nam qui fratris turpitudinem revelat, non modo pessime facit, sed et inhumaniter: con

[ocr errors]

ditione enim omnes fratres sumus. Ceterum ingenui, quos nos corrupto vocabulo nobiles vocamus, ii sunt, qui integritatem, probitatem et constantiam maiorum suorum imitantur. Qui a generosis ac claris factis avorum suorum non degenerant, qui optimos patrum suorum mores egregiis factis referunt, ii liberas habent mentes, non deditas adfectibus fratribus, si quos viderint errantes ac peccantes, compatiuntur, dolent, levant, adiuvant, consolantur, hortantur, admonent, corripiunt, modo severiter, modo mansuete, utcunque res postulat. Ii vere liberi sunt, per fidem filii Dei liberi, ac turpissimorum adfectuum iam domini facti. Quare non est ut stemmatis glorieris, ab avis et proavis originem numeres; nisi et tu illorum (si boni fuerunt) claras virtutes et egregia gesta aemuleris. Non genus, sed virtus, et clara facta, ingenuos facit.

Dilatet Deus Iaphet, et habitet in tabernaculis Schem. Alludit haec benedictio ad nominis interpretationem:, pathah, enim Hebraeis dilatare significat. Dicis: Quae haec benedictio, quod Iaphetus in tabernaculis Semi habitaturus est? Nonne hoc potius est maledicere? Subest ergo hic arcanum quoddam, et mysterium non vulgare. A Semo Iudaei, a lapheta Gentes originem ducunt. Benedicti sunt Iudaei, populus peculiaris et selectus a Deo, cui semen benedictum promissum est. At Iaphetus, hoc est, Gentes habitant iam in tabernaculis Iudaeorum: est enim oleaster in oleam insitus, Gentibus ad hereditatem regni vocatis et adsumtis; Iudaeis exclusis et reiectis, Rom. 11. Matth. 9. Potest et hic esse sensus: Habitet Iaphetus in tabernaculis Semi, hoc est: cum eo, propter concordiam, quae summa inter eos futura est, habitet ac castra iungat. Quo etiam allegoria quadrat: summam enim concordiam in ecclesia ex Iudaeis ac Gentibus congregata videmus.

Sitque Chanaan servus eius. Chanaan maledicitur, id est, tota posteritas ipsius Chami, de qua in sequenti capite.

CAPUT X.

Novae generationis initium hoc capite describitur. Atque primum quidem generationem filiorum Noachi, Iapheti et Chami, ex quibus Gentes descenderunt, brevibus absolvit, ut de Semo, ex quo benedictum illud semen erat nasciturum, postremo loco disserat.

Nimrod coepit esse potens in terra, et erat robustus venator coram Domino. Hebraeus legit: Nimrod coepit esse, quae vox a violentia derivatur, ut non solum fortitudinem, ut Latinus habet, exprimere velit Moses, sed violentiam et tyrannidem. Gibborim enim (ut supra quoque audivimus) sunt, quos nos Gigantes vocamus, Helden, Risen, qui viribus corporis freti ceteris dominantur, ceteros opprimunt atque violentia sua omnia invadunt. Atque hoc idem per venatorem hic intelligi puto: audax scilicet hominum hoc genus et plane tyrannicum, quod rapto et latrociniis vivit. Talis Nimrodus fuisse describitur, idque coram Domino vel ante Dominum. Et hoc magnam habet emphasim; quasi diceret Moses: Nimrodus audax latro erat, et grassabatur ne Deum quidem veritus. Haec omnia ex cupiditate et ambitione nascuntur. Videmus autem homines paulatim in peius labascere atque

« PoprzedniaDalej »