Obrazy na stronie
PDF
ePub

vastationem eorum. Germanice significantius: Sy hand nüt dann fräfel vor ihnen so hab ich vor mir nüt dann verderbung, ut digna talione eis rependam. Sic Hebraeas voces " lepanai, et ' mipnehäm, Germanice significanter reddimus, vor mir, vor ihnen, quod Latinus interpres exprimit per coram, ante, et a facie.

Ostium autem arcae pones in latere deorsum, coenacula et tristega facies in ea. Sic habet vetus translatio Latina; sed halucinatum esse interpretem, ratio ipsa docet. Quomodo enim ostium potuit esse in arca deorsum, ut aquae non introeant? Deinde verba sic sonant, quasi tantum duo habitacula fuissent in arca. Ostendemus ergo quis sit sensus apud Hebraeos, qui sic legunt:

Et ostium arcae in latere eius pones. Iam est athnach, id est punctum; deinde sequitur: Inferiora, secunda et tertia facies eam. Hoc est: sic aedificabis arcam, ut infra seu subtus sit solum. Deinde fac secunda, id est media, tabulatum scilicet seu lacunar; demum tertia, suprema coenacula, ut arca ipsa in tres mansiones sit divisa. Sic etiam intellexerunt Septuaginta, qui dicunt, zatáɣaia, Siwpopa zai Tougoga noons avròv, hoc est solum, tabulatum secundum, et tabulatum tertium, Underhuss, ynwonung, und ein soler. 1

Ponamque foedus meum tecum. Hebraeus dicit: Erigam pactum meum tecum, faciam surgere, statuam, firmabo. Est autem magna consolatio, qua dominus ipsum Noachum erigit, quum esset omnem carnem deleturus: invenit enim gratiam in oculis eius.

Observabit hic pius lector, quemadmodum tum in arca servati sunt homines pii, sic nunc servari fideles in Christo: ita enim Petrus exponit. Per arcam nempe misericordia dei significatur, qui in iustitia sua misericordiam non continet, et tamen impunitos non sinit impios et sceleratos. Interim servantur reliquiae, quibus miseretur Deus. Haec nobis est consolatio. Semper enim deus servat eos, qui in via eius ambulant, vel in media internicie. Est insuper cataclysmus futuri iudicii figura, nec solum futuri, sed et iustitiae divinae, quae impunita scelera non sinit, etiam si diu aliquando differat. Ventura est omnino in impios divina vindicta, tarditatemque supplicii poenae gravitate repensura. Haec docent timorem dei atque modestiam.

CAPUT VII.

De omni animanti mundo accipe tibi septem septem. Sic legit Hebraeus pura animalia, quae sacrificiis et oblationibus apta erant; de quibus vide Levit. cap. 11. Intelligo autem non septem paria fuisse, sed tria tantum, et unum animal quod sacrificabatur post diluvium, ut septem referatur ad animalia pura, non ad paria. Sensus est: De animalibus puris, de quolibet genere, accipe septem! Idem intellige de volucribus. En tibi idiotismus Hebraicus, Germanis etiam communis: Nimm dir!

Et Noe natus erat sexcentos annos, et diluvium aquarum fuit super terram. Hebraeis hic mos loquendi fere est perpetuus,

1) Solarium, Söller.

erat filius sexcentorum annorum, sicut Germanice dicimus: Er was ein gsell oder ein knab von so vil oder so vil iaren, so alt. Hoc ipsi exprimunt per dictionem 7 Ben, quae filium significat aut natum; Latini dicunt: Natus est annos tot. Et natus Latinis quoque filium significat, quemadmodum Hebraeis suum 72. Deinde per alloeosin Hebraicum 1, quod frequenter pro et exponunt, hic pro dum ponitur. Et diluvium venit, id est: dum venit, quando venit. Noachus erat natus annos sexcentos tum, quum inundare inciperent aquae. Hic nota, Noachum fuisse quingentorum annorum, tum quum primum locutus est cum eo Deus, ut ex fine capitis quinti claret. Quum vero diluvium venit, sexcentorum erat annorum. Dicet quis Ubi iam sunt viginti anni? nam centum et viginti annos dedit Deus poenitentiae, ut patet ex sexto capite. Verisimile est Noachum nondum ad plenum complesse quingentos annos, dum loqueretur Deus. Sic Germanice dicimus: Es loufft sich in die fünf hundert iar. Latine: Iam seculum quintum vivebat, dum quadringentos annos excessit. Hieronymus intelligit Deum viginti annos decurtasse, atque ad hoc malitia hominum poenam accelerante provo

catum.

Facta est pluvia super terram quadraginta dies et quadraginta noctes. Antequam scilicet arca posset moveri et elevari: nam 150 dies, de quibus in fine huius capitis dicetur, quibus aquae invaluerunt super terram, de toto tempore cataclysmi intelligendi sunt.

In articulo diei illius. Hebraeus dicit: in illo eodem die. Intellige primum diem pluviae, seu eum diem, quo Deus locutus est cum Noacho.

Vehementer inundaverunt aquae. Aquas invaluisse vehementer, saepe repetit Moses atque miris modis exaggerat, ut intelligamus metuin ac horrorem eorum, quibus aquae ad poenam inundant, qui ad vocem Noachi resipiscere noluerint. Tempus iam aderat divini iudicii; deus amplius parcere noluit contemtoribus; non fuit effugio locus etc. Nam hoc potest sermo Mosis. Quid enim putas conscientiis eorum accidisse, quum internecionem viderent praesentem? Certe aliud nihil quam: Ah! cogitabant, cur non credidimus admonitioni iusti Noachi? cur non obtemperavimus? cur non resipuimus? cur timere Deum noluimus? Sed nimis sera est haec poenitentia, potius ex desperatione ac praesentium malorum metu quam amore Dei profecta. Atque hic nota, impiis, ut foris internecionem et vastationem, ita intus longe graviorem imminere poenam, conscientiae scilicet terrorem ac desperationem, qua demum perduntur et obruuntur qui voci Dei non crediderunt. Ad hos descendit Christus (ut Petrus ait) ut vel tum viderent Noachum vera dixisse, agnoscerentque Dei iustitiam seque merito damnatos esse, dum Noachus cum ceteris a Christo liberatur. Nam quum ipsi interirent, scire certo non potuerunt, interierit Noachus an non. Non solum autem liberavit Deus Noachum ab universali omnium rerum vastatione, sed ei insuper fortitudinem animi dedit ac constantiam eam, quae nullis adfectibus, nullo metu vinci potuerit. Quis enim Noachum tam indolentem fuisse existimat, ut hominum et propinquorum suorum tam horrendo excidio Zuinglii univ. opera. Vol. V.

3

nihil moveretur? ingenti dolore non cruciaretur? Tacemus reliquarum rerum simul pereuntium miserandam faciem. Sed cor eius ita firmat Deus, ut tametsi adfectu misericordiae ac compassionis tangatur, nusquam tamen cedat, nusquam non voci Dei immotus adhaereat.

Haec exempla nobis proponamus (quandoquidem haec ad nostram doctrinam scripta esse constat), si vere pii et videri et esse volumus. Nam si boni, si innocentes, si Dei timentes fuerimus: aderit nobis deus, fovebit, salvabit vel in morte. Si perrexerimus impii esse, dei contemtores: exscindemur quemadmodum et illi excisi sunt. Orandus itaque nobis est Deus, ut et sua gratia a flagitiis nos servet immunes et virtute sua ita nos corroboret, ut non adfectibus aut carnis imbecillitate victi ab eo divellamur.

CAPUT VIII.

Recordatus autem Dominus Noah etc. In media tempestate apparet mitissimus pater reliquiis humani generis, atque misericordiae suae memor consolatur eos, quos ad propagandum genus humanum ab interitu servarat. Describuntur autem haec omnia ἀνθρωποπαθῶς: nunquam enim suorum obliviscitur Deus.

Et adduxit Deus ventum super terram. Potuit deus totam terram aquis implere solo verbo, sed aperuit venas terrae, fontes et abyssos desubter; pluvias autem misit desuper terram, donec tantum invalescerent aquae ut omnia delerent. Sic rursus potuit uno verbo aquas revocare, sed ventum ad hoc excitavit, ut videamus, quod et antea saepe dictum est, deum, tametsi virtute sua soloque nutu et verbo omnia possit, uti instrumentis tamen, quae ad hoc creavit. Nihilominus pii agnoscunt omnia fieri a deo, omnia deo accepta referunt; contra impii stellis, fortunae, casui; nec Deum agnoscunt ut vitiis suis praetexant.

ἀπεκαλύφθησαν,

Et clausi sunt fontes. Graeci legunt anexahuq✈noav, quod ad verbum sonat, rctecti sunt, sed puto praepositionem àñò in compositione in eo usu fuisse, quo re apud Latinos est. Retegere cnim non solum significat aperire, sed tegere et occludere. Sensus est, obturati, obstructi, clausi sunt fontes. Forte olim in Graecis exemplaribus fuit ἐπεκαλύφθησαν.

Et prohibitae sunt aquae. Hebraeus legit: et reversae sunt. Graecus xai ivedids, remiserunt aut terga verterunt aquae. Metaphora tracta ab his, qui in pugna remittunt ac 'cedunt. Das wasser hat abgelassen, ist geflohen. Eundo et redeundo dicit Hebraeus, hoc est: paulatim decurrendo.

Mense septimo requievit arca. Septimo mense anni, uon diluvii. Super montes Armeniae. In fine scilicet terrae Chananaicae. In septimo mense anni resedit arca in verticibus montium Armeniae in decimo vero mense eiusdem anni tum primum coeperunt adparere cacumina reliquorum montium.

;

Emisit Noah corvum, qui egressus revertebatur, donec siccarentur aquae super terram. Sic habent fere Hebraica. In Latinis exemplaribus quibusdam legunt : non revertebatur, sed mendose et

perperam. In antiquis codicibus Latinis illud nan non scriptum reperitur; quapropter sciolus aliquis nesciens quo referret donec, adscripsit non, falsus nimirum ethologia. Fingitur enim hic corvus hoc modo ratiocinari: Hic habitare nequaquam potes; redibis ergo ad arcam, donec aquae exiccentur. Sic finge corvum in arcam non rediisse, ut textus mendosus habet: quomodo potuit genus corvorum servari et propagari? nam interire corvum oportuit si reversus non est. Iuxta Hebraica ergo sic legitur: Exivit exeundo, et revertebatur donec siccarentur aquae.

Aquae enim erant super universam terram. Reddit rationem cur columba redierit, quod non inveniret locum quo pedem sisteret. Aquas enim adhuc fuisse super universam terram, quae oratio synecdochica est: totum enim pro parte intelligit. De planitie enim et fundo loquitur: nam e montibus aquae iam defluxerant, ut etiam vertices eminerent.

At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Sensui nihil deest, tametsi ad verbum secus habent Hebraei. Adparet tempus vernum tum fuisse aut saltem adpetivisse. Ut facile patebit, si quis tempora exacte supputet. Decimus iam erat mensis; vicesima autem die secundi mensis, Aprilis scilicet, egressus est Noachus ex arca; erat autem secundus mensis anni secundi. Item aqua invaluit centum quinquaginta dies; rursus totidem dies defluxerunt aquae. Habes iam dies trecentos; adhuc desunt sexaginta ad anni completionem, in quibus terra, absorptis aquis et exiccatis undique lacunis, rursus adparere coepit et habitabilis esse. Arefacta igitur terra iussus est egredi Noachus.

Igitur sexcentesimo primo anno vitae Noah, primo mense prima die mensis imminutae sunt aquae super terram. Sensum reddidit Latinus interpres, non verba: nam (vitae Noachi) non habetur apud Hebraeos, anni tamen ad vitam Noachi referuntur; appositum est ergo exponendi gratia. Quidam enim annos ab initio mundi computant; quidam incipiunt novam computationem a Noacho: nam tum novum coepit seculum. Deinde primo mense apud Hebraeos non est, sed tantum in primo quod Latinus intellexit mense. Alii exponunt in primo, hoc est: in principio, ab initio, primi scilicet anni. Postremo observa synecdochen, quum dixit: prima die primi mensis aquas super terram imminutas (Hebraice exiccatas) esse. Nam mox sequitur: mense secundo 27. die mensis tandem arefactam esse terram.

Cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne. Omnis caro pro omni vivente accipitur, quod fuit in arca.

Crescite et multiplicamini. Noachus pater est futuri et novi seculi; quare repetit deus quae ad patrem humani generis primum locutus erat. Praecipit ergo tam ipsi Noacho quam ceteris, qui cum ipso erant, ut operam dent posteritatis propagationi.

Aedificavit Noah aram Domino, et obtulit holocausta super Per holocaustum magnificam oblationem intellige, quam rebus integris ac salvis offert Noachus pro gratiarum actione. Sic Deus ab initio praelusit sacrificiis et oblationibus corporalibus et pecuinis, etiam

1

ante legem (ut supra de Abelo et Caino auditum est) non ut huiusmodi gauderet, sed ut assuescerent et facilius crederent, dei filium futurum esse sacrificium pro totius mundi expiatione.

Et odoratus est Dominus odorem suavitatis. Anthropopath@s id Deo tribuit. Quum autem talia de Deo in sacris literis legimus: quid miramur si Gentilium poëtae deos suos nidore sacrificiorum scribant oblectari? Figurata autem locutio est. Quemadmodum enim nos epularum nidore ac suaveolentia delectamur ac reficimur: ita cordis pietate ac devotione gaudet Deus. Quasi diceret: Animi gratitudo et alacritas fidei ipsius Noachi vehementer placuit Deo.

Et dixit Dominus in corde suo: Ultra non maledicam terrae propter hominem. Et haec de Deo avowлoлadus dicuntur. Quemadmodum, qui vehementi ira et furore percitus magnum aliquod ac poenitendum facinus designat, tandem facti pertaesus intra sese cogitare solet: Quid fecisti? Nunquam tale quid posthac committes: sic fingit deum, quasi eum huius crudelissimi facti poenituerit.

Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. Ilpooaлódoois est: subiungit enim Deus causam cur non sit ultra omnem carnem perditurus, considerata scilicet natura et ingenio hominis, quod totus aliud nihil sit quam malum, quam peccatum. Nam si pro malitia hominis puniendo pergere velit Deus, cogeretur perpetuo omnem hominem perdere, quum tota eius cogitatio seu potius meditatio non sit nisi mala. Haec quod ad continuationem contextus attinet, dicta sunt; iam verba et sensum paulo altius repetamus. Neque enim sine periculo halucinatus est hic interpres Latinus, ut in aliis locis saepe. Quare iuxta Hebraicam veritatem hanc pericopen interpretabimur. Habet autem sic Cogitatio vel consilium humani cordis malum est a pueritia sua. Nec longe aliter habent LXX: Quoniam imminet humana mens ad mala a iuventute. Quod autem Latinus dicit: prona est, quum Hebraeus dicit: prava est, vel notariorum vitio aut incuria fieri potuit, aut quod magis credo ex qilavria. Sumus enim omnes nostri amantes paucique mortalium ad hanc mensuram contemtus sui ipsorum veniunt, ut sibi boni nihil tribuant, ac cupiditatum interna consilia palam confiteantur. Unde fit, ut induci nolimus ad concedendum, totam mentem nostram malam esse. Quod ubi pertinaciter infitiamur, iam, ut est audacia, dei quoque verbum ad nostram sententiam immutare vel potius depravare pergimus. Quemadmodum hic quoque factum est, ubi Hebraica veritas tam dilucide habet mala est, ausus fuit aliquis dicere prona est ad malum; ne ipse quoque in suspicionem veniret, quod malus natura esset. Quanquam satis incircumspicienter hoc factum sit. Quid enim levabat causam humanae malitiae, hic temperavisse sententiam, quum paulo ante dictum sit nos carnem esse et universam cogitationem nostram omni tempore intentam ad malum? imo nil nisi malum? Docet igitur hic locus hominem aliud nihil esse quam carnem, id est ipsam malitiam. Qui, nisi per Christum e supernis aut denuo regeneretur, boni nihil neque cogitare neque agere valeat. Quo considerato statuit Deus, ne posthac totum genus humanum delere velit ;

« PoprzedniaDalej »