Obrazy na stronie
PDF
ePub

pius homo bis, attamen innocue, falsus est. Non enim aderat tempus peque is erat qui promittebatur, sed eius tantunimodo typus, ut Petrus testatur. Promissio ergo Dei primis mortalibus facta observata ab eis fuit, etiamsi brevibus verbis hoc expeditum sit; et ea spes aut fiducia , quam in semen hoc habebant, eos non est frustrata. Tametsi enim in persona et tempore nonnunquam, in re tamen nunquam errarunt sanctissimi viri. Neo fides eorum falsa fuit, tametsi Noah non ille erat, Semper enim in upum aliquem speraverunt, nempe in semen illud benea dictum quod erat Christus, Est ergo vaticiuatio haec et figura Christi futuri liberatoris , qui aliquando requiem esset praestiturus humano generi ab operibus, Opera epiin non salvare possunt. Terra nostri corporis maledicta est, aliud nihil quam spinas et tribulos profert , quamdiu hic vivimus; quantumvis colatur, semper spiritui repugnat et adversatur. Cupimus ergo dissolvi et esse cum Christo; is vere requiem praestat, is vere consolatur, is verus est Noah, pater futuri seculi.

De senio illorum hominum nemo mirabitur, qui gentiles historias aliquando legit. Nestorem trisaeclisenem scribunt poëtae. Plinius quoque iis non absimilia scribit. Quod autem hodie ad tantam aetatem non veniunt homines, partii in causa est seculi senium (babet enim et tempus suam aetatem), partim vitae nostrae iminodestia atque intempe. rantia.

CAPUT VI: Quumque coepissent homines multiplicari super terram. A creatione aut exordio mundi ad diluvium usque anni fluxere ferme MDLVI. Tanto ergo tempore multiplicati sunt homines super terram. Porro, multiplicatis hominibus, simul scelera et flagitia multiplicantur.

Videntes filii dei filias hominum quod essent speciosae. Filios dei hic nominat eos, qui deum metuebant, deum reverebantur atque amabant; qui a parentibus suis in religione ac cultu unius ac veri illius dei educati erant; qui deum pro suo deo habebant; qui ex linea illa erant ac gente , ex qua futurum erat semen illud promissum et benedictum. Contra filios hominuin eos dicit, qui de parricida Caino erant geniti.

Acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. Hoc est, libidinabantur cum filiabus hominum, neque tam castum ac impollutuin habebant coniugium. Quasi diceret : Ad tantam ventum est impudentiam, ut etiam filii dei, qui pietate, verecundia, et innocentia ceteros antecellere debuerant, tantum sibi licentiae sumerent, ut iura matrimonii violarent, turpitudinem ac promiscuam libidinem cum filiabus hominum patrarent. Nam si quisque unam duntaxat sibi in matrimoniun copulasset : fecissent nimirum juxta legem dei et naturae; neque hoc deus tam atroci poena punivisset. Non ergo loquitur Moses quod sibi acceperint uxores, quatenus per legem licebat (legem appello pietatis dictamen et frequens dei alloquium), sed exaggerat culpam eorum qui pro libidine rapiebant uxores et filias. Reddit eniin causam cur tot. flagitia super terram inuodaverint, nempe quod pii etiam adfectibus caruis occupati sunt. Nam haec est vis, hoc ingenium carnis, ut ctiam

pii et filii dei libidinibus vincantur. Sic ergo exorbitabant filii dei, ut potius adfectibus carnis ducerentur, quam dei timore; plus spectarent quid flagitaret cupiditas , quam quid peteret honestas.

Non perinanebit spiritus meus in homine in aeternum. Hebraeus sic legit: Non disceptabit spiritus meus, cum hominc perpetuo, in eo quod et ipse caro est. Quasi diceret deus : Non digladiabor. perpetuo cum homine spiritu meo: est enim caro. Nihil moror hominem : video enim eum esse inemendabilemn, contumacem. Ich wil nit vil mit ihm zancken. Ad hunc modum loquimur de iis, qui pervicaciter nobis contradicunt, qui responsant, qui contendunt, qui monitis nostris non obtemperant.

Caro est, id est malus, perversus, adfectibus deditus. Hoc enįm per carnem intelligit. Per spiritum rursus eum intelligit, qui Deo fidit, qui iussis dei obtemperat. Est enim caro noooanóSools est, cur non sit ultra cui homine disceptaturus. Generalis autem est sententia, quasi diceret: Vidi ab initio hominem aliud nihil esse quam carnem. Delebo ergo eum, perdam eum: patienter ac diu tuli eum, sed nequidquam, Omnia autem haec évfpwronatās dicta sunt.

Eruntque dies illius centum et viginti anni. Pro poenitentia scilicet et resipiscentia tantum temporis datum est peccantibus, qui admoniti per Noachum resipiscere noluerunt, quemadmodun divus quoque Petrus intellexit. Non ergo ad vitam hominis referendum est: plurimi enim plures post diluvium vixerunt annos.

Gigantes autem erant super terram in diebus illis. Postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a seculo viri famosi. Reddit sceleris causam , explicans interim qui sint 07122 Gibburim et O' Nephilim, quasi diceret : Erant viri violentia et viribus corporis freti , qui ceteros opprimebant, rapiebant, grassabantur, libidinabantur. Huius rei causa fuit congressus filiorum Dei cum filiabus hominum : qua commixtione et ipsi filii Dei sanguinarii facti sunt, sanguinariorum scilicet consortio commaculati. Quos famosos Latinus, Hebraeus vocat viros noininis, hoc est nominatos, qui sibi turpibus factis nomen magnum paraverunt. Habucrunt et Gentes suos Nephilim, qui violentia sua omnia turbabant, Iasones, Parides ac Aegisthos. Discimus hic quanti referat quibus cum vivas , quibuscum verseris , quam pestilens sit contagio pessimorum consuetudo.

A seculo, quasi diceret : Istud audax hominum genus a primaeva illa aetate ad hoc praesens seculum usque perdurat. De Gigantibus plura in libro Iosuae et Numerorum.

Videns autem quod multa malitia hominum esset in terra. Et omnis cogitatio consiliorum cordis humani vana est, et mala omni tempore. Sic fere habent Hebraica. Nam 7, Rak, inane significat, vanum, falsum, mendax, etiam significat duntaxat, et tunc sensus esset: Cogitatio humani cordis duntaxat mala est: non potest non esse mala. Generalis iterum sententia est, qua humani cordis malitia graphice describitur. Ex hoc loco desumserunt prophetae, quae in corruptionem humanae naturae ubique magno cum spiritu ac consona

voce intonant. Ierem. 17. Pravum est cor hominis et inscrutabile. Item David, et post eum Paulus: Omnes peccaverunt. Non est qui faciat bonum, ne unus quidem; omnes deflexerunt; omnes inutiles sunt facti. Declarat haec sententia quid sit hominem esse carnem. Nam supra dixit Deus, spiritum suum non disceptaturum esse cum homine , eo quod esset caro. Quum igitur caro simus : aliter fieri non potest, quam ut perpetuo quae carnis sunt sapiamus ac cogitemus. Quod si bomo totus caro est nihilque cogitat, quam quae carnis sunt: quid aliud agit quam hostem Dei? Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim sibi mutuo adversantur. Homo ergo, quatenus homo est, et quatenus pro ingenio suo vel cogitat vel agit, nihil nisi quod carnis est, quod inimicorum Dei, quod adversariorum spiritus, cogitat et agit. Habemus aperte universam simul humapam cogitationem non modo propensaın ad malum, sed totam malam esse. Nam omnia quae dicta sunt de carne, malitia ipsa sunt, ex qua pessimi deinde fructus prodeunt, quemadmodum docuit Paulus Gal. 5. Mala igitur mens malusque est animus hominis ab. ineunte aetate; quia caro est, quae sui amans est, gloriae, voluptatis reique cupida , utcunque dissimulet, quaecunque praetexat, idque non per intervalla tantum (quemadmodum qui furunt aut febriunt, certis spatiis remissius habent) sed omni tempore, si eam sibi relinquas. Nec est cur úrxoßoliv causemur. Quod autem ex carne nascitur, caro est, ut testatur Christus. Omnes ergo in hac misera et calamitosa servitute, in hac ingenita malitia nascimur. Hinc fit ut in carne nostra non habitet bonum, ut Paulus dicit Rom, 7. Loquitur autem illic Paulus non de ea carne, quam cum brutis habemus communem: alioqui quid praeclari dixisset tantus Apostolus, in carne nostra cadaverosa nihil boni esse ? quod caecis etiam pateat. Sed de toto homine, qui ut ex anima corporeque rebus natura diversis compactus est, caro tamen appellatur, quod pro ingenio suo nibil quam carnale mortiferumque cogitet. Quare si quid boni vel cogitat vel agit homo, hoc ex Deo est, non ex homine. Quum ergo Deus vidisset hominem totum carnem factum omninoque malum, de eo delendo apud se statuit. Atque his verbis Moses hominis malitiam ac. perversitatem sic exaggerat, quasi Deus coactus fuisset hominein perdere. Quasi diceret : Prospexit Deus de coelo (dicta sunt enim haec åvipwronatūs) viditque, hoc est consideravit, perspexit ac intellexit, hominem nihil esse quam carnem. Quod si scintillam aliquain probitatis et innocentiae in eo invenisset : non delevisset; sed sic vastata erant omnia, sic perversa , sic conclamatae atque desperatae res humanae, ut Deus de internecione deliberaret. Pepercerat semel atque iterum Adamo et Caino praevaricantibus; nunc nihil spei superesse videns deploratos tollere constituit.

Poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Quae hic dicuntur de poenitentia Dei et dolore cordis eius, avf ownoratūs intelligenda sunt: loquimur enim de Deo humano quodain more, atque iis vocibus quibus sumus assueti. Quorum nos poenitet, haec mutata , saepe etiam corrupta volumus ac perdita ; aut quae mutata volumus,

horum poenitere dicimur. Poenituit ergo Deum humani generis, hoc est : mutare, delere voluit.

Desuper facie terra. Hebraismus est. Latinus dicit de terra, aut de superficie terrae,

Noe vero invenit gratiam coram Domino. Idiotismus Hebraicus, frequens in scripturis. Germanus diceret: Gott was ihm günstig, Gott was ihin gnädig. Sic Lucae primo angelus ait ad Mariam : Invenisti gratiam apud deum, id est nacta es gratiam. Invenire gratiam pro in gratia esse. Dicimus: Der hat vil gnad by dem, Noe hat einen gnädigen Gott. Neque intelligendum est, Noachum meritis suis apud Deuin gratiam hanc iniisse, nisi et merita xatazensizās accipias. Diceret eniin aliquis: Quum antea dictum sit omnem hominem carnemesse, carnem vero hostem esse Dei: quomodo Noachus potuit invenire gratiam coram Deo, quum et ipse caro esset ? Huic ex iam dictis respondebimus, Noachum electuin fuisse a Deo, ut esset semen futuri seculi, per quem Deus vellet servare reliquias humani generis. Tametsi enim et Noachus caro erat, non tamen pessimis illis flagitiis vitiatus erat, quibus Nephilim. Dicimus inter caecos monoculum regem esse. Sic Noachus inter ceteros mortales, qui ea tempestate vivebant, iustior erat; idque ex Dei gratia et conservatione. Quare si quis ceteros probitate antecellit, ne glorietur! ex Deo enim est.

Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua. Hebraei hic duas habent voces 773 Zadik 'et On vel Dinn Thom vel Thamim. Zadik significat iustum, qui in sese quidein iustus est, at publicis non fungitur officiis. Thom vero (quem Latinus ubique perfectum reddit) significat eum, qui corrumpi nequaquam potest, qui ubique suo officio satisfacit, vir integer, ein ufrecht, trüw, styff, redlich mann, unzerbrochen, qui nusquam cedit. In generatione sua , hoc est suo seculo; sua tempestate, ut tum erant homines, inter quos vivebat, integer fuit et iustus, als da zemal lüt warend; aut quantum mortali licet esse iusto. Observanda enim est antithesis: coram Deo enim nemo iustus aut innocens esse potest; tanto autem quisque iustior est, quanto quisque Deo magis fidit, magis obsequitur. Sic fecit Noachus: credidit verbo Dei, et facit quae praecipit.

Cum Deo ambulavit Noah. Iterum ut supra de Hanocho dictum est : studuit verae pietati atque innocentiae : nam sic homo recte coram Deo aut cum Deo ambulat.

Corrupta est autem terra coram Deo. Corruptam esse terram coram Deo vel in facie Dei, emphasim habet. Adeo corrupta erat terra (id est homines habitantes in terra ovvexdox.xūs), adeo perverse vivebant homines, ut nec Deum vererentur, ut non puderet vel coram Dèo peccare. Ut enim coram Deo ambulare xat idiwtiquòv Hebraicum significat illius sese voluntati adtemperare , sic corruptum esse coram Deo illius monitis repugnare.

Et repleta est iniquitate. Hebraeus legit rapina, violentia; Graeci àdixias habent, quae vox generaliter omnem iniustitiam, omnem malitiam et omne vitium significat: Zerbrochne aller frommkeit, aller

eerbarkeit, alles rechts, alles waaren. Significat autem his verbis omnia flagitia inundasse super terram.

Quumque vidisset Deus terram esse corruptam (nam omnis caro corruperat viam suam super terram) dicit ad Noe. Hebraeus sic legit: Et vidit Deus terram, et ecce corrupta. Iam subdit causam : Corruperat enim omnis caro viam suam super terram. Deinde est Pasuk, post quod sequitur: Et dixit Deus ad Noachum. Sensui nihil deest apud Latinos. LXX secuti sunt Hebraeos. Repetitio verborum vehementer exaggerat mortalium culpam (res eniin magna est) ostenditque Deum non absque causa mundum aquis expiasse. . Quandoquidem omnia plena erant rapina et violentia , omnia flagitiis et sceleribus inundabant: iustitia Dei hoc exegit, ut poenam flagitiis similem in terram mitteret, aquarum scilicet inundationem; ut quemadmodum malitia et impietate omnia diffluxerant et collapsa erant, sic omnia aquis quoque perirent ac vastarentur. Hic observa Mosen his vocibus, terra, caro indiscriminatim hoc loco usum esse: nam quod modo terram, mox carnem vocat. Quid caro sit, satis supra auditum est. Capitur enim terra pro homine terram incolentc, et caro itidem pro homines synecdochicos. Via hominis erat secundum Deum ambulare, ad cuius imaginem conditus erat, ut de Hanocho et Noacho dictum est. Hanc viam omnis caro corruperat. De hoc Iesaias et Salomon: Contritio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum. Proinde dicit David viam iustorum Deo probari, impiorum vero perituram esse.

Corruperat enim omnis caro viarm suam προςαπόδοσις est cur terra sit corrupta. Videmus hic terram quoque hominum malitia vitiari et corrumpi. Primum autem corrupta est terra Dei maledictione ob Adami praevaricationem; mox innocentis sanguinis effusione: ut est capite 4. (nam polluitur terra ipnoxio sanguine, Num. 25); postremo malorum inundatione atque undarum profusione: nam terra post diluvium longe deterrima facta est. Non solum ergo homines, sed et terra cum hominibus perdita est, de qua re iam sequitur.

Et dixit Deus ad Noah: Finis universae carnis venit coram me. Hebraei hic vocem habent p ketz, cuius radix (ut ipsi vocant) est 737 katzatz, quae significat'truncare, mutilare, abscindere, amputare.' y ergo amputationem, detruncationem, et per hoc finem significat, ut fit in messe et frugum maturitate. Huc puto Septuaginta respexisse , qui dixerunt xalpos; ut quum Germanice dicimus : Das stündly ist hie, significantes finem ac mortem adesse...

Coram me venit. Id est decretum , statutuin apud me est. Germanice: Ich hab mirs schon fürgenommen, ich habs vor mir, " > lepanai ; atque ita statutum, ut revocari non possit. Mox causam subnectit:

Quoniam repleta est terra Hamas. Hoc est : iniquitate et violentia coram ipsis; quod Latinus dicit, a facie ipsorum. Est autem pulchra ávideols: quasi diceret: Quandoquidem ipsi sibi nihil aliud proposuerunt, quam rapinam et violentiam, nihil quam scelus, et flagitium ; ego quoque mihi aliud nihil proposui , quam deletionem et

« PoprzedniaDalej »