Obrazy na stronie
PDF
ePub

diceret : Ne pigeat vos toties ire Hierosolyma mihique festivitatem celebrare! nunquam frustra venietis ; semper aliquid gratiae reportabitis. Ego quum in praesentiam meam veneritis (nam haec per vultum intelli. gitur), non diinittam vos vacuos. Non quaeretis me sine fructu. Nemo me invocans repulsam patietur.

Solennitatem quoque messis primitivorum operum tuorum. Opus hic capitur pro re operata : loquitur enim de frugibus et anni proventu. Sic opus capitur a Paulo 1. Cor. III. Dies domini declarabit, et quale cuiusque opus sit ignis probabit. Si cuius opus manserit etc. Ubi opus pro his accipitur, qui apostoli opera ad fidem venerant.

Ter in anno videbuntur, aut adparebunt omnes mares ante faciem domini dei, Ante faciem domini venire, est schemate Hebraico coetum convenire, ut supra : Fac adpropinquare populuin coram domino, id est convoca coetum, congrega ecclesiam.

Non sacrificabis cum fermento sanguinem sacrificii mei. In sacrificiis simul etiam liba offerebant et placentas. Praecepit ergo, ne fermentum ullo modo placentis commisceant, quas sint cum sacrificiis oblaturi, sed azymos tantum offerant. Alii aliter intelligunt, nempe, ut non immoletur pascha, donec omne fermentum ex doinibus expurgatum sit. Sacrificium nostrum sincerum et infermentatum esse debet, ut supra de azymis declaravimus.

Non remanebit adeps solennitatis meae, usque in crastinum. Non simus pigri et negligentes in divinis rebus, ne differamus, ne procrastinemus bona. Mora enim omnis periculosa est.

Non coques hoedum in lacte seu adipe matris suae. Quandoquidem hoc in usu non fuit, ut hợedus in lacte matris coqueretur , puto plane aenigmaticum esse hunc sermonem, et rem supra modum obscoenam et abominabilem vetare. In inysterio potest significare , Christum non a Iudaeis , sed a Gentibus esse occisum. Augustinus.

Ecce ego mitto angelum ante te, ut custodiat te in via, et ut introducat te ad locum quem praeparavi. Quod angelo hic tribuit, solius ipsius est; quasi diceret: Sancti sitis, et innocenter coram me ambuletis ! nam ego ipse adero, et praecedam vos, custodiamque vos, donec introducam vos in eain terrain, quam pollicitus sum.

Nomen meum in medio eius. Hoc est: pomea meum est in eo , nomine meo adest.

Quod si audieris vocem eius, et feceris omnia quae loquar. Angelus loquitur, deus autem author est: vertit enim personam, et dicit: Et feceris quae ego loquor. Haec quod ad literam attinet. Nemini vero piorum dubium est, hic ingens latere mysterium. Angelus enim a mittendo nomen habet; significat ergo angelus dei missionem. Missio vero proprie ad filium dei Christum pertinet, qui et alibi a propheta angelus testamenti adpellatur. Hic eos ubique comitabatur. ut Paulus exponit 1. Cor. X. In quo nomen, id est virtus et potentia dei est, imo ipse est virtus et poientia dei. Nihilo tamen minus ludaei intelligebant angelum, et saepe per angelum eis apparuit deus, loquens cum eis, ut et ipsi aliquid sensibile et visibile haberent, eorum infirmitati in hoc condescendens et cum eis quasi balbutiens, ut quemadmodum ceterae Gentes oracula sua habebaut, ita et ipsi haberent aliquid quod viderent et sentirent. Et tamen angelus ille nihil aliud erat nisi filius dei, nisi verbum dei, potentia dei, imio ipse deus.

Ero inimicus inimicis tuis, adfligentes te adfligam. Omni consolatione plenum est hoc verbum. Quem enim metnere potest, qui dcum habeat protectorem? Hinc Christus : Qui vos spernit me spernit. Constantes ergo simus, nec unquam labascamus nec coucidamus! a nobis stat qui conteret hostes nostros, quantumvis saeviant.

Non coles deos eorum, nec servies eis, nec facias iuxta opera eorum. Habebant et Gentes deos suos, idola, ritus, sacra, a quibus suos omnino abstinere vult deus, ne ullo pacto se eorum sacris misceant, ne opera corum, id est cultus quos idolis fecerant, sequantur. Et hoc vehementer cavet Paulus 1. Cor. VIII. et X, ne Gentium sacris aut epulis intersint, qui Cbristi corpus iam sunt facti.

Excidendo excindes. Hoc ad deos, idola, cultusque pertinet et ad omnem abominationem Gentium.

Ai vos domino deo vestro servietis. Qui vere pii sunt, in spiritu et veritate deo serviunt.

Et benedicet panem tuum et aquas tuas. Per panem omnem cibum, per aquam omnem potum intellige! Benedicere est ditare, multiplicare, locupletare. Sic etiam temporalia promittit suis cultoribus deus.

Et auferam infirmitatem de medio tui. Sic superius: Non adfligam te languoribus Aegypti. Et haec promissio temporalis est. Hic vides quam non destituat suos deus cibo et sanitate corporis, quae duo in corporalibus bonis fere maxima sunt. Quum igitur ipopia aut morbus incidit : fit hoc, ut vel fides tentetur qui nusquam expeditior est et securior, quam dum omnibus huius vitae bonis destituti sumus et virtus in infirmitate perficitur; aut in poenam nostrorum peccatorum. Plerumque eniin animi infirmitas corporis aegrotationem comitem poenam habet. lnfirmitas ergo corporis ut a peccato causatur, ita et poena est peccati.

Non erit sterilis et infoecunda in terra tua. Latinus in neutro proferret : Non erit sterile et infoecundum, quae Hebraei in foeminino. Ponuntur autem adiectiva pro substantivis; ut sit sensus : Non erit sterilitas aut infoecunditas. Primum ad vivipera, secundum ad arbores et ad alia referri potest. Benedictionem , hoc est donuin dei, esse prolis multiplicationein, superius in Genesi cap. 1. auditum est.

Numerum dierum tuorum implebo. Hoc est: Ad senectutem bonam deducam te, prolongabo dies tuos, vitam tuam.

Terrorem meum praemittam ante te, et terrebo seu conturbabo omnem populum, ad quos tu es venturus. Ubi Latinus dicit interficiam Hebraeus legit nan, hamotbi, conturbabo; nisi Hiphil a nin dicas. Graeci dicunt ?x5ńow. Sensus est: Rumore tantum et fama vestri, antequam ad eos veniatis, terrebo et attonitos eos reddam.

Et crabrones aut vespas mittam ante te. Hyperbolen esse puto ; quasi diceret: Ita attonitos eos reddain, ita stupidos, ut etiain

vespae sint eis superiores. Solis vespis (si velim) expugnabo eos. Nam non per vespas eiecti sunt Chavanaei, qui adhuc in terra fuerunt, advenientibus Hebraeis.

Non eiiciam eos ante te uno anno, ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae, paulatim expellam eos. Et hic habes eos non esse eiectos, donec advenerit populus ludaicus ; et ne tum quidem semel, sed paulatim. Aliud hic loquitur deus, aliud in recessu praetendit, aliud item significat. Nam non ideo non eiecit eos, ne terra deserta fieret, tametsi hoc praetexat: nam ob id non erat terra futura deserta , quum incolentes filii Israelis feras eadem ratione qua Chananaei prohibere potuerint. Sed hoc vult, ut populus perpetuo habeat, cum quibus pugnet, quibus exerceatur, ne otio et ignavia torpescat. Atque hanc causam a deo per Mosen dictam in sequentibus audiemus. Sed cur non iam dixit? Nimirum inter initia adhuc eos lacte nutrit, et celat quod acturus erat. Nam si illis hoc antequam intrassent ab initio dixisset, impatientia victi dicere potuissent: Quid? iam tot laboribus pressos etiain in terra (ubi nos requiem inventuros speraba-. mus) nos adfliget hostibus? Ideo ne resilirent, hoc tacet. Significat autem, nobis perpetuum bellum gerendum esse cum vitiis, neque unquam nobis cum eis conveniendum. Dicis : Deus iubet ne cum eis conveniant, et tamen sinit ut eis cohabitent. Cur non omnino eos extirpat? Vult deus ut cum eis habitent, sed ne foedus aut societatem cum eis ineant. Sic nobis semper (ita divina ordinante providentia) aderunt et vitia et vitiosi, imo inter medios inalos nobis habitandum erit, sed perpetuo pugnandum cum eis, nec unquam redeundum cum eis in gratiam. Hoc est quod Ioannes dicit : Si dixerimus, peccatum nos non habere : nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est. Et rursus : Qui ex deo patus est, non peccat. Reliquiae quidem peccatorum in piis etiam semper manent, ut sint stimuli et exercitamenta virtutis et custodia humilitatis. Hostibus ergo sụos deus carere non sinit, ne otio torpescant et luxu diffluant. A deserto usque ad fluvium. Id est ab Antilibano ad Euphratem.

CAPUT XXIV. Ascende ad dominum tu et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta seniores ex Israel. Hic quasi per epilogum refricat, quae supra cap. XIX. coeperat. Nota autem tres ordines! Populus omnino non audebat accedere ad montem; seniores et ceteri cum Mose aliquousque montem copscenderunt; solus vero Moses dominum adire et cum eo familiariter colloqui permittitur. Quod Hebraeus bis verbis exprimit : onwill, venigasch Mosche, et adpropinquabat solus Moses ad dominum, et ipsi non adpropinquarunt. Quo verbo morem accedendi et cum domino loquendi, non actionem significant: nam sic utuntur verbis daggessatis Hebraei. Quasi diceret : Solus Moses in more habebat accedere dominum. Moses hic typum Christi gerit, qui appetente passionis tempore discipulos secum adsumsit, deinde tres ex eis propius adduxit, porro etiam illos relinquens solus oraturus deum adiit,

Venit ergo Moses, et narravit plebi omnia verba domini atque

iudicia. Hoc per anticipationem scribitur: nam non station descendit de monte, sed tum tandem quum et decem praecepta et iudicia et ceremonias, de quibus in posterioribus dicetur, a domino accepisset, sermoneinque omnem cum domino consummasset.' Hic autem scribitur, quia hucusque eas leges atque praecepta recensuit, quae interiorem hominem maxime respiciunt; quaedam denique iudicialia, quibus transgressores punirentur, quorum maximus usus est ad tranquillam vitam, Ceremonias autem, quia umbrae tantummodo fuerunt, in sequentibus recenset, quod earum non esset tanta vis : nam in superioribus ceremoniarum parum meminit, nisi trium solemniuni. Hunc esse sensum sequentia declarabunt, ubi completo sermone descendisse Mosen et populum convocasse legimus cap. XXXV.

Et scripsit Moses omnia verba domini, et surrexit mane et aedificavit aram. Et haec postea sunt facta, quum de monte descendisset.

Et duodecim statuas, iuxta duodecim tribus Israel, Statuae proprie sunt, quae aut excisae aut sculptae sunt, erigunturque in titulos aut monimenta. Hic autem rudes et impolitos lapides, quos temere attulerunt (nam superius ne ferro exciderentur lapides arae vetuerat dominus ) statuas vocat, ut sit statua quidquid erigitur et stat. LXX lapides transtulerunt, erudite quidem illi: accipitur enim hic statua per metalepsin pro immani saxo.

Emisit adolescentes ex filiis Israel, ut adducerent holo. causta , et mactarunt sacrificia et pacifica. Adolescentes eliguntur ad sacrificia, quod functio sacerdotalis adhuc ex Levitica tribu ordinata non esset, et quod hi ob simplicitatem et vitae innocentiam ad hanc rem essent maxime idonei. Adduxerunt holocausta hysteron proteron est : hoc est adduxerunt animalia, quibus ad sacrificandum utebantur. Pacifica Hebraeis 'n sw, schlamim, vocantur, quae rebus integris et salvis offerre soliti erant; hoc est quae in pace, dum omnia essent integra et salva, aut si favente domino victoria potiti essent in bello, aut post accepta a domino beneficia, pro gratiarum actione et gratulatione obtulerunt, Danckopffer.

Hic est sanguis foederis, quod pepigit dominus vobiscum. Foedus esse, ut ipse sit deus noster, nos populus eius recteque ambulemus coram ipso, supra in Gen. XVII. auditum est. .Sed cur vocatur sanguis testamenti ? ngohoyia est. Constituerat dominus iudiciarias quasdam leges, quibus homo in hominem capitali poena adverteret, si legem dei coram homine violasset. Puum ergo hic inos inter homines servetur, ut legis transgressores capite plectantur, nec absque sanguine fiat expiatio : utitur et hoc more hic deus aspergendo populum sanguine, ac si diceret : Si pactum illud meum non servaveritis: sine sanguine expiari nullo modo poteritis, ostendens nihil superesse praevaricantibus quam extremam poenam. In huius rei figuram in veteri testamento sanguinolenta sacrificia instituit deus, et nihil absque sanguine emundabatur, ut viderent absque sanguinis fusione peccata non posse dilui, utque hac sanguinis pecuini fusione assueti, postea veniente Christo et sanguinem fundente, facilius crederent, sanguinem eius emun

dationem peccatorum esse. Nam hircorum et taurorum sanguis ad iustificationem carnis tantum adhibebatur, hoc est tantum externa quaedam ceremonia erat, qua peccans reconciliatus corpore rursus in coelum populi dei admittebatur; conscientia tamen pecorum sanguine aut ablui aut sanctificari nullo modo potuit. Sanguis vero Christi agni immaculati, semel in cruce fusus, perfectos effecit eos in perpetuum qui sanctificantur. Nam si sanguis taurorum et hircorum, et cinis iuvencae, aspergens inquinatos, sanctificat ad carnis purificationem : quanto magis sanguis Christi, qui per spiritum aeternum se ipsuin obtulit immaculatum deo , purgabit conscientiam nostram a mortuariis operibus ad serviendum deo viventi? Haec magna religione tractantor in epistola ad Hebraeos cap. IX. et X. Quum autem dicit, sanctificari nos sanguine Christi, intelligit purificari et in usum dei dedicari: nam hoc significat Hebraeis 07p. Sic Christus Ioan. XVII. Quum iam instaret tempus quo futurus erat hostia pro peccatis nostris, dixit: Ego sanctifico me ipsum pro eis, ut sint et ipsi sanctificati per veritatem. Sanctifico me pro ipsis, id est offero me pro ipsis sanctum sacrificium, ut et ipsi sanctificentur, id est a peccatis mundentur, vere atque indubitate, hoc est in veritate.

Et ascenderunt Moses et Aaron, Nadab et Abihu, et septuaginta seniores Israel. Et hoc factum esse tum constat , quum dominus in montem descendisset, ut superius cap. XIX. descripsit Moses. Non ergo res eo ordine scribuntur, quo gestae sunt.

Et viderunt deum Israel. Semel locutus est deus: Non videbit me homo, dum vivit. Et Ioannes testatur deum neminem unquam vidisse. Oportet ergo eos locos, qui in scripturis dicunt, deum ab aliquibus visum esse, ad analogiam fidei cum supradictis conciliare. Dicunt ergo se deum sancti vidisse, quuin divinam eius praesentiam sunt experti, innotescente eis deo specie aut forma, qua et illi placuit, et illos decuit.

Sub pedibus eius quasi opus lateris saphiri , et quemadmodum coelum cum serenum aut purum est. Graeci quoque alivyov legunt, quod eis laterem significat. Per lapidem autem aut laterem, stratum lapidem intelligunt, et per hoc pavimentum quod lateribus sternitur. Vel hinc adparet visionein fuisse hanc: nam alioqui deus non habet pedes, nisi quos ei scriptura per ethologiam adfingit, ut: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum mcorum.

Et super separatos filiorum Israel non misit manum suam, sed viderunt et comederunt et biberunt. 15798, azile, electi sunt et separati, die aufsgenomnen, aussgeschofsnen, qui scilicet ex omni Israele electi erant, ut montem cum Mose ascenderent. Hos non terruit dominus potentia et maiestate sua , sed se illis videndum sic praebuit, ut etiam gaudium ex visione non parvum caperent. Quas spiritales delicias forte per edere et bibere circumloquitur, ut Christus : Ego vobis dispono ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, Quod si de corporali refectione intelligimus, factum est antequam montem conscenderent, seu postea quum descendissent. Nam interim quum ipsi essent cum domino in monte, adolescentes mactaverant, ut redeuntes convivarentur, ut fieri solet in solemnibus et sacrificiis,

Quod sispono ut edalie et bibere parvum ca

« PoprzedniaDalej »