Obrazy na stronie
PDF
ePub

Domini, id est iusiurandum quod praestatur sub nomine Dei. Germanice den eyd zu Gott vel by Gott. Hic clarum fit iuramentum intervenisse, de quo supra attigimus.

Quod non miserit manum suam in rem proximi sui, et acceperit super se, und er nimmt es uff sich, non reddet. Quod si furto ablatum fuerit, restituetur hero suo. Supra quum de re inanimata agebatur, contrarium ponitur, qua re puto id Deum voluisse: quandoquidem populus ille mire cupidus fuit pecorum, hic talionem et redhibitionem praecipit, ne quis temere alterius pecora furetur; in pecuniis vero et aliis rebus aliud est. Hoc ergo ultimum membrum de deposito vivo intelligendum est; et pecora viva si abacta fuerint, facile deprehendi potest; in vasis et pecunia non item. Negligentia ergo hic et oscitantia punitur.

Si laniando laniatum fuerit, adducat testem, quod laniatum est non restituet. Hebraica hic dubia sunt. Adducat testem, hoc est in testimonium quo laniatum est; sed huic sensui videtur obstare athnach. Aut adducet testem, id est adducat possessorem in rem praesentem, ne suspicioni aut fallaciae sit locus.

Sed quid opus talibus in eo populo, quem deus peculiarem sibi ex omnibus elegit? Quid necesse huic praecipere ne rem depositam furentur? Hic discimus cognoscere miseriam nostram: quanti quanti sumus, vix bona fide divitias et temporalia tractamus, maxime alienas res.

Si commodato petierit quis a proximo suo, et contritum aut mortuum fuerit, dominusque eius non fuerit praesens (vel) cum eo, reddendo reddet. Domino praesente non potest facile contra eius voluntatem quid committi; secus est, si abest dominus.

Si dominus cum eo, non reddet, si mercede conductum, venit in mercede sua. Hoc est: si pro mercede ei locatum est, ultra mercedem nihil dabit.

Si quis seduxerit virginem, necdum desponsatam. Tantum abesse debet ab omni viri consortio, ab omni suspicione, ut ne desponsata quidem esse debeat.

,כמהר בתולת est

Si pater virginis renuerit eam ei dare, numerabit iuxta dotem virginum. Videtur hic significare, quod Germanice vocamus die morgengaab. Quae Latini iurisperiti Paraphernalia vocant, a Graecis mutuo accepto nomine. Nam est 2, kemahar bethuloth. Iuxta dotem virginum. Si in singulari dixisset iuxta dotem virginis intelligeret aliquis eum significare, tantum quantum pater dat filiae in dotem. Sed hic quibusque suas leges intactas relinquimus.

Tametsi semper et contumax et durae cervicis fuit Iudaeorum populus, scortatione tamen non adeo legitur commaculatus fuisse: quod nimirum huic legi acceptum ferimus: nam ubi haec lex servatur, pudicitia non facile periclitatur.

Veneficium aut maleficium, non patieris vivere. Res pro persona ponitur.

Sacrificans diis, praeter Dominum, eradicetur. Tametsi haec lex perpetua est, tamen hic inter iudicialia ponitur, quae superius lata

erat capite XX, eo quod poena non erat addita, si quis deos alienos coluisset. Hic ergo occidi eos ac omnino perdi iubet, qui praeter Dominum alios deos colunt.

Advenam non adfliges, nec opprimes eum, quoniam et vos advenae fuistis in terra Aegypti. Hanc legem omnes philautia obcaecati negligimus: omnes enim exteros et advenas contemnimus. Adponit autem Deus quod vim magnam habet adfectus movendi. Et vos, inquit, aliquando advenae fuistis, oppressi et adflicti in terra Aegypti; hoc nunquam debet vobis excidere. Quasi diceret: Haec est causa quod tanto tempore permisi vos adfligi in Aegypto, ut disceretis. oppressis et adflictis commiserari, et ne vos aliquem adfligeretis ac opprimeretis.

Omnes viduas et pupillos ne adfligetis: si adfligendo adflligetis eos, et si clamando clamaverint ad me, audiendo audiam clamorem eorum. Mira elegantia et vehementia sermonis Hebraici. Quasi diceret: Cavete ne unquam adfligatis aut contristetis viduas aut orphanos! nam si adfligendo adfligetis (est autem magna vis in anadiplosi Hebraica) et ipsi clamando ad me clamaverint, vosque eos non audieritis ego exaudiendo exaudiam clamorem eorum. Nam mihi curae sunt viduae et orphani, neque ego clamorem eorum negligam.

Si argentum mutuaveris populo meo, id est, alicui ex populo meo, pauperi seu adflicto tecum, non sis ei velut exactor aut foenerator. Qui ad foenus aut lucrum pecunias suas mutuant, inclementer a debitoribus credita exigunt. Vetat ergo Dominus, ne quis hanc iniquitatem ac crudelitatem in populo suo exerceat.

Si impignorando impignoraveris vestem proximi tui, ante Solis occasum reddes el. Iam forte epicherema subiicit, quo ad commiserationem duros foeneratores moveat.

Haec enim opperimentum eius solum est, haec vestis eius cuti suae, seu nuditati suae (, or, utrumque significat), in qua dormit. Hoc vestimento se et contra improbitatem frigoris et tempestatis defendit, et nocte pro tegumento utitur. Quibus verbis magnam pauperiem indicat.

Si clamaverit ad me, ego exaudiam, quoniam misericors ego, scilicet sum. Non dicit: Si clamaverit ad me, ego exaudiam eum, et te puniam: nam hoc pulcherrime per aposiopesin reticet, sed tantum adiicit: Nam ego misericors sum. Quasi diceret: Si tu omnino tam immitis et immisericors in eum fueris, ut et frigore et penuria proximum perire sinas: ego tamen misericors ero, ego commiserabor eum, hoc est vindicabo eum et crudelitatem tuam puniam; sed hoc tacet. Hinc nimirum Christus parabolam de duobus debitoribus sumsit, Matthaei XVIII. quasi diceret: Ego talis sum Deus, qui misericordiam impendo rogantibus. Quod si vos hoc non feceritis: nec ego clamorem vestrum exaudiam, sed oppressorum vociferationem.

Diis non detrahes aut maledices, et principi populi tui ne maledices. Iterum elohim pro iudicibus et magistratibus ponit. Magni ergo sunt et merito suspiciendi; quos deus nomine suo dignatur. Et Paulus vocat eos ministros Dei cunctosque eorum imperio subdit.

Nec est quod ii, qui praesunt, cristas hinc erigant; sed hoc potius agant, quandoquidem audiunt se in hunc locum dei providentia evectos, ut nihil admittant quod eos dedeceat. Qui loco Dei sedent, ne usquam Dei nomen quo eos Deus dignatus est commaculent! Hoc quoque notandum, eum hic loqui de piis et bonis magistratibus: nam impii et mali, qui officio suo non satis faciunt, culpandi sunt; sed ab his quorum interest. Vetat ergo ne quis temere pro adfectuum fervore maledicentiae frena in magistratus solvat.

[ocr errors]

Plenitudinem tuam, et lachrymam tuam, non tardabis seu differes. Latinus sensum probe reddidit, sed elegantiam sermonis Hebraici amisit. Per plenitudinem omnia arida et fructus, per lacrimam liquida omnia intelligit, ut est vinum et oleum etc. sive modio sive

mensura mensurentur.

Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. Primogenita ideo iubet sibi dari, quod eorum primogenita, interfectis Aegyptiorum primogenitis, servarat, supra cap. XII.

Sic facies bovi tuo et ovi tuae. Pergit praecipere de primogenitis. Aut hic 1, schor, pro vitulo ponitur: nam septem dierum bos esse non potest. Aut generaliter pro armento 11, et 7 zon pro grege intelligit.

Viri sancti eritis mihi. Hoc est integri, innocentes: Ir söllend fromme lüt sein. Quasi diceret: Non satis erit primogenita mihi obtulisse, sed quia populus meus peculiaris estis, operam date ut sitis sancti. Emphasis est in mihi.

Et carnem in agro laniatam non comedetis, cani proiicietis eam. Per carnem forte omnem feram intelligit; quasi diceret: Vos non comedetis hanc carnem, sed feris proiicietis. Per allegoriam significatur, eum, cuius probitas et integritas et innocentia nobis perspecta non est, nec in episcopum nec in magistratum adsumi debere. Hoc quoque ad finem huius capitis adnotabimus: nam superius excidit. Ab initio capitis XXII. permittit dominus, Hebraeum emi posse pro servo. Hoc capite praecipit, ut absque foenore mutuum dent. Si foenerari non licet, sed absque foenore pauperi succurrere iubet deus: nunquam licebit proximum emere in servum. Quaedam ergo (ut supra quoque attigimus) leges purissimam divinae voluntatis regulam respiciunt, ut est: Mutuum dantes, nihil inde sperantes; et: Diligito proximum tuum, ut te ipsum. Haec exprimere omni studio conetur omnis fidelis! Sunt deinde leges quaedam humanae, hoc est, quae humanam et miseram illam iustitiam respiciunt, quibus tanquam cancellis adfectus nostri effrenes cohibentur, quas etiamsi custodierimus, iusti et innocentes, quod ad deum attinet, minime sumus. In his ergo legibus sententia iudicis

standum est.

CAPUT XXIII.

Non suscipies vocem mendacii. In hoc capite quaedam sunt iudicialia, quaedam vero ceremonialia, quaedam deinde quae ad conscientiam et internum hominem pertinent. Nam Moses perpetuus populi

dux castrensi quodam stilo raptim omnia et sparsim veluti miscellanea annotavit.

Tametsi haec lex: Non susc. etc. generalis sit, in primis tamen ad iudices pertinet, ne temere cuivis rumori aut famae credant. De qua re et olim Solon praecepta dedit.

Nec pones manum tuam. Metaphora est a pueris ducta, qui facile abs quovis manu ducuntur. Sensus est: Ne foedus ineas cum impiis, ut propter societatem et consuetudinem falsum dicas testimonium.

Ne sequaris turbam ad faciendum malum, nec respondebis ad multitudinem ad declinandum. Ne multitudo moveat te ut eos sequaris, neque propter multitudinem flectas iudicium. Multitudo non te terreat, quo minus recte iudices, aut quo magis a recta sententia declines, Hoc iterum maxime iudices respicit, licet et his dictum sit qui causas agunt in iudicio. Nam qui multam turbam aut amicorum aut potentum secum adferunt, videntur vi velle extorquere pro se a iudice sententiam. Ne ergo terreatur iudex multitudine, neque respondeat illorum proposito.

Pauperem non decores in causa sua. Hoc est: non magnificabis eius causam, quum iniustus est; non iustificabis eum, quia pauper est. Licet multo favore ubique prosequatur pauperem deus, non tamen vult ut respectu paupertatis iudicium corrumpatur. Et hic synecdochen nota, qua una pars pauperum scilicet tantummodo exprimitur; altera vero, divitum scilicet, subintelligitur. Quasi diceret: Si propter pauperem, iudicium non debet violari: quanto minus propter divitem? Hanc sententiam inscribere pectoribus suis debent iudices, ut semper cogitent, quam iustum debeat esse iudicium, quod nec propter pauperem (qui tamen nobis ubique a deo commendatur) velit esse corruptum. Non debent pauperes ex misericordia respici, ut mitius eis pronuncietur. Hoc autem maxime intelligendum existimo ante sententiam.

Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reducendo reduces eum. Haec lex modum adfectibus et inimicitiis ponit: vehemens enim irae et odii adfectus est. Sub bove autem, hoc est sub persona, odium prohibet, rem scilicet, quod Hebraeis peculiare est. Et diliges proximum tuum sicut te ipsum. Proximum dicit, et omnem qui auxilio tuo et ope indigeat intelligit. Bovis quoque aut asini nomine quaecunque sunt hostis tui intellige!

Si videris asinum odientis te, iacentem sub onere. Si iumentum inimici exonerare iubet deus, quis non videt quantum ei displiceat, si amicos et eos quos tutari debemus iniquis oneribus oneramus? Tam abest, ut proximum oneremus, ut etiam inimici pecus exonerare iubeamur atque erigere.

Non flectes iudicium pauperis tui in causa eius. Prius praecepit, ne ob misericordiam pro eo iudicarent; hoc praecepto vetat, ne pauperem propter inopiam ullo modo premant, quo minus ius illi dicant. Pauperis tui emphasin habet; id est qui tecum versantur, quos tu alere debes. Praeceperat enim deus, ne pauperes in populo esse sinerent. Pauperes ergo qui in ecclesia nostra sunt nostri sunt. Quum potens Zuinglii univ. opera. Vol. V.

19

aliquis aut praedives cum pauperculo aliquo in iudicio contendit: frequenter fit ut dives dicat: Cur a mendico illo in ius vocor? cur ab illó impetor quem stipe alo? Volunt enim divites pauperibus, quemadmodum heri servis suis, ius actionis praecludere. Hoc cavet praecepto dominus, ne iudex huiusmodi sermonibus aut tenuitate pauperis a iusta sententia dimoveatur.

Longe sis a verbo mendacii. Hoc ante omnia iudices respicit : illi enim longissime a vanis et mendacibus sermonibus abesse debent. Hic autem omnem dolum malum intellige aut calumniam, quae fieri potest.

Innocentem et iustum ne trucides, quoniam non iustificabo impium. Hoc est: Non propitiabor, nisi sanguis illius etiam fundatur qui innocentem interfecit. Ut alibi dicit: Terra innocenti sanguine commaculata non ferre potest impios illos homicidas, evomet eos, nec reconciliari poterit donec et ipsorum sanguis fundatur. Non ergo iustificabo, non sinam inultum. Potest etiam exponi: Non iustificabo impietatem, id est: Ich wird ein gottlose sach nimmer für gerecht geben.

Munus non accipias, quoniam munus excaecat videntes, et pervertit verba iustorum. Quid muneribus cum oculis? Quomodo autem qui vident caeci sunt? Tropica ergo loquutio: Videntibus oculis caecutire, mit gesehenden augen blind sein. De oculo ergo mentis intelligit qui muneribus excaecatur, ut nihil rectum cernat, nihil agat rectum; deinde mentes et actiones eorum pervertit, qui non pridem antea iusti erant.

Peregrinum non adfliges, nam et vos peregrinorum animam nostis, quoniam et vos advenae fuistis in terra Aegypti. Mirus adfectus, dum eis adfectus pristinos refricat quos olim in Aegypto habuerunt, dum et ipsi advenae essent in terra aliena: plus enim movet quod ipsi experti sumus.

Sex annis seres terram tuam. Hoc cum sequenti praecepto plane ceremoniale est. Nam sabbatum semper magnum et celebre fuit propter figuram, de quo satis supra dictum putamus.

Et nomen aliorum deorum non memineris, non audietur ex ore tuo. Tantum abest, ut deos alienos colatis, ut ne mentio quidem illorum apud vos fieri debeat. Sic Paulus Ephes. V. Scortatio et omnis immunditia aut avaritia ne nominetur quidem inter vos, sicut décet sanctos.

,רגלים

Tribus vicibus festum ages mihi in anno. Pro vicibus Hebraei , regalim, babeat, quod pedes significat, hic vices, quod pes pedem per vices lèvet. De quo diximus in Genesi II.

Festivitatem azymorum custodies. Hic ab azymis nomen habet festum, quod et paesa dicitur. De quo vide cap. XII.

Tempore mensis novarum frugum. Hebraeus dicit: ad festivitatem mensis Abib. Abib proprie lulius est Hebraeis; hic autem pro verno tempore ponitur quo omnia reflorescunt. De hoc latius supra cap. XIII.

Non adparebis in conspectu meo vacuus. Hebraeus legit: Non videbuntur vultus mei frustra. Videtur autem consolatio esse; quasi

« PoprzedniaDalej »