Obrazy na stronie
PDF
ePub

fugerint, iam nemo eorum causam malam esse dicere audeat. Quid hoc aliud est, quam alere vitia et scelera? Asyla ergo ad praescriptum dei Christiani eligant, ad quae homicidis confugere liceat, causa (eorum adhuc indiscussa, ne ab amicis et ultoribus persequentibus subito obruantur. Quod si postea, causa coram iudice discussa, inventus fuerit de industria homicidium fecisse, reusque esse convictus fuerit: ad supplicium mortis rapiatur, etiam si ad aram confugit.

Hic mos ad aras confugiendi etiam apud Gentiles fuit, de quo in libris Regum et alibi plura; tametsi de ara rapere locutio sit sic enim et de illo loquimur qui aram nusquam adierit. Volunt autem Hebraei hac locutione significare, non debere tutum esse homicidam vel in sanctissimo loco, qualis est ara. Iam Graeci cum in Hebraeis non esset si ad aram confugerit: ipsi hanc particulam xai xatapúɣn ini Dvoranolov, addiderunt. Neque haec adiectio sensum vitiat, sed leporem schematis adimit orationi. De ara ergo rapere pro eo dictum est, nusquam etiam in sanctissimo loco tutum esse eum debere. Nullus locus quantumvis sanctus eum tueri debet.

Qui percusserit patrem et matrem, morte moriatur. Ecce quanta puritas divinae legis. Supra in decalogo praeceperat deus, ut honore prosequeremur parentes. Iam siquis tam impius est, ut non solum non honorem parentibus tribuat, sed insuper etiam contumeliis et verberibus eos adficiat: accedit lex humanae iustitiae, quod is interficiatur.

Qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur. Ubi Latinus dicit convictus noxae, Hebraeus legit: et inventus fuerit in manu eius. Quo schemate utuntur Hebraei pro convictum aut noxium esse. Manus enim symbolum est admissi criminis, et ponitur manus pro facto. Invenitur in manu eius, id est manus eius noxiae sunt. Es erfindt sich uff jn das ers gethon hat, das er schuldig ist, man bringt es uff jn. Nam quomodo alioqui in manu eius inveniretur, quod vendidisset?

Plagiarii iureconsultis hi dicuntur, qui homines furantur liberos aut qui sunt alterius domini, aut qui hos emunt ac vendunt. Sic, ut quidam volunt, dicti, quod lege Fannia plagis damnati essent; vel, ut quidam dicunt, a plagis, id est regionibus, quod huiusmodi piratae et fures omnes regiones, omnes plagas notas habent.

Si rixati fuerint viri, et percusserint alter alterum lapide aut pugno etc. Si percusserit vir proximum suum, Hebraismus est, lapide ac pugno. Leges brevissimas esse, at late et ample exponi debere nemo est, qui ignoret. Ponuntur ergo hae duae dictiones pro eminus ac cominus; ut sit sensus: Si alter alterum percusserit laeseritue; sive hoc cominus fiat, ut pugno aut manuum consertione; sive eminus, ut telo, sagitta aut lapide, hoc est quacunque tandem ratione hoc fiat.

Et ceciderit in lectum. Locutio est Hebraica. Sic Latine dicimus: lecto decumbit, et Germanice: Er lyt zbett.

Et surrexit. Iterum Hebraismus est. Latinus dicit: Si convaluerit. Germanice: So er wider ufstat, hoc est si convaluerit, ita ut ambulare possit, etiam si baculo innitatur.

Innocens erit qui percussit. Hoc est: In eum non potest laesus instituere actionem. Sic intelligo P, nikam, innocentabitur; hoc est: etiam si criminis reus agatur, a iudice debet absolvi.

Veruntamen operas eius et impensas in medicos restituet. Hebraice Veruntamen sabbatum, hoc est, requiem, otium ac cessationem eius dabit, et medicando medicabitur. 2, schibto, Germanice vocamus sumselly; Hieronymus operas vocat, quod hoc vocabulo in eo significatu forte sua tempestate usi sunt. Hic iterum nota, quod per otium late omnia intelligit. Exempli causa: Si abscidisset ei manum, et manum reddidisset ne posset laborare, iam is tenetur omne sabbatum, id est otium per totam vitam, aut manum pro manu rependere. Sic per medicum omnia intellige quae expendit, allen kosten und schaden, ut Germanice dicimus.

Si quis percusserit servum suum vel ancillam baculo, et mortui fuerint in manibus suis, criminis reus erit. Hebraeus dicit Ulciscendo ulciscetur, vel vindicando vindicabitur: hoc est contra eum potest actio constitui, iure venit adcusandus et plectendus. Hic videtur poena occisoribus heris posita esse, non ob homicidium (nam domini in servos et vitae et necis potestatem habebant; et mox sequitur, non plectendum dominum, si servus post duos dies moritur), sed ob atrocitatem. Servorum autem conditionem longe miserrimam esse, nemo miretur, praesertim apud hunc durae cervicis populum et carnalem. Hoc autem docet nos circumspectos esse, quibus dura videtur servitus, quum simus libertatis assueti, ut curemus summisque votis a deo petamus, ne, qui hucusque semper liberi fuimus. (quandoquidem summum bonum est libertas) nostro vitio ac oscitantia in durissimam ac gravissimam servitutem reducamur. Nam non desunt, qui in hoc toti incumbunt omnesque nervos intendunt, ut patria prodita libertate ipsi soli regnent, et summam rerum sibi vendicent; quod si obtinuerint, nihil parcent crudelissimi homines. Principiis ergo ac quorundam improbis ausibus obstemus, antequam pestis haec latius ac totum corpus inficiat ac perdat.

Si viri pugnaverint, et percusserint mulierem praegnantem, eiectusque fuerit foetus eius et non fuerit mortuus, multando multabitur, secundum quod maritus eius ponet super eum, et dabit per arbitros: quod si mors subsequuta fuerit, dabis animam pro anima, Sic fere ad verbum Hebraei habent. Et hic locus obscurus est. Hebraei enim omnes DR, ason, pro morte exponunt, incertumque est an ad foetum eiectum, an ad mulierem percussam referatur; si mors fuerit, multando multabitur, iuxta id quod maritus uxoris super eam ponit. Iam ne maritus pro sua libidine modum excedat, adiicit dominus id fieri debere, biplilim, per arbitros. Septuaginta vero hunc locum sic intellexerunt: Si percusserint mulierem ferentem uterum, et eiectus fuerit infans μὴ ἐξεικονισμένον, nondum formatus est enim eixovitev, formare, figurare. Volunt autem dicere: Si embryo adhuc non fuerit formatus, hoc est dum embryo non adhuc vivit (ut forma capiatur pro vita): dabit percussor multam μετὰ ἀξιώματος. Ε αξιώματα Graeci vocant proposi

:

tiones certas, verissimas et infallibiles. Intelligunt ergo hic arbitrium certissimum et castissimum iudicis iusti, et incorrupti arbitri.

Animam pro anima. Id est, vitam pro vita. Baar umb baar. Sed quid opus erat addere: oculum pro oculo, dentem pro dente? qui enim vitam perdidit, omnia amisit. Hic nota legem talionis hic a domino citari: est enim post ), naephaesch, athnaeta, hoc est membrum, quod sequitur, oculus pro oculo etc. quasi diceret: Dominus percussor dabit animam pro anima. Volo enim, ut in hisce rebus sit lex talionis, nempe si quis alicui vitam ademerit, et ipse vitam amittat; si oculum, adimatur et ei oculus; si dentem, dens etc. Atque hanc legem talionis, quam hic citat dominus, occasione accepta, Moses tulit Deuteronomii XIX.

Si percusserit quis oculum servi sui et ancillae suae, et perdiderit ei, scilicet ancillae. Nam relativum foemininum est, Schihatha; nisi malis ad 7, en, referre, quod et ipsum foemininum est. 3. Reg. VIII. y oculi aperti.

Ad libertatem manumittet eum pro oculo eius. Dura semper fuit servorum conditio. Quod in populo suo fieri deum permisisse hac ratione existimo, ut eum alacrem et gnavum faceret, ut animosi et fortes essent in praeliis eoque libentius mortem oppeterent, optantes magis in pugna mori quam turpi servituti se dedere. Deinde ne dilapidarent et profunderent bona sua nec alieno aere se constringerent, studerent parsimoniae et frugalitati quo minus dederentur ob noxam.

Si bos cornu petierit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius, Dominus quoque bovis innocens erit. Id est, iure non venit adcusandus nec damnandus. Tu in omnibus hisce praeceptis summam aequitatem considera. Nam si hoc negligentia heri factum est, occidetur et ipse; rursus aequum non est puniri herum, cuius culpa nequaquam intervenit. Deinde legem hanc late expone, ut sub bove rabidum quoque canem aut equum calcitrosum et omne pecus nocens intelligas. Quid autem sibi vult quod carnes bovis vetat edi? Si naturalem rationem spectamus, forte ideo vetuit dominus atrox illud animal manducari, ne homines, qui mites et innocui esse debent, carnis illius manducatione crudeles reddantur. Nam saepe in nostram vertuntur perniciem quae edimus, similesque adfectus inducunt. Ne ergo efferi reddamur et atroces, prohibet dominus edi a nobis has carnes: sibi enim tam invisum esse homicidium, ut nec bestiae homicidae carnes nobis admittat. Tantum abesse a nobis debet omnis crudelitas et atrocitas. Per allegoriam id puto significari: quaedam scilicet esse flagitia quae tanta sunt, ut semel admissa ita profligentur, ut in Christianorum coetum nunquam admittantur. Quod si deo tam infesta est violentia et atrocitas bestiae : quanto magis displicet ei si quis homo hominem trucidet et vi opprimat?

Et non custodierit eum. Graeci pro 12 verbum habent vehemens apavion, id est, ita incluserit et removerit, ut non solum non noceat, sed ne videatur quidem. Germanice ab den augen thun. Si expiatio ponatur super eum,, dabit redemptionem pro anima sua, iuxta omne quod positum fuit super eum. Qui

morti obnoxius est, nihil debet recusare, nullam conditionem renuere, ut vivus maneat. Quam enim commutationem dabit homo pro anima sua? Dabit ergo quidquid postulaverint adversarii. Huc etiam respexerunt LXX, qui habent: Quidquid adiectum fuerit, hoc est gravissimam redemtionem, alludentes ad ea quae in trutina et bilance ponuntur.

Triginta siclos argenti. Siclum LXX. fere ubique Sidoazuov verterunt. Quantum autem valeat siclus, δραχμή et δίδραχμον, docet incomparabilis ille Budaeus in libro de Asse.

Si quis aperuerit puteum, aut si foderit, et non obtexerit eum. Si quis puteum prius effossum aperuerit (erant enim putei lapidibus obtecti), aut si quis de novo puteum fodit, et os non obstruit etc. Hac lege de damno infecto agitur, qua plectendus quoque venit, qui quacunque occasione offendiculum in alterius perniciem aut damnum ponit, aut non cavet.

Vendent bovem vivum. Graeci legunt aлodwσovτal. Significat autem άлoděvαt proprie reddere; hic vero pro vendere ponitur, quemadmodum Germanice utuntur: Hingeben pro vendere, verkauffen.

CAPUT XXII.

Si quis furatus fuerit bovem aut pecudem, et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor pecudes pro una pecude. Superius cap. XII. dictum est quid, sae, significet; quae dictio etiam hic ponitur. Ponitur quoque NY, zon, pro. Iam per parenthesin interiicit de fure diurno et nocturno, de quibus per occasionem loquitur, sic:

Si effringens fur domum aut suffodiens fuerit inventus, acceptoque vulnere mortuus fuerit, non ei sanguis. Hoc est: non potest actio homicidii in eum qui percussit constitui, si pronomen ei percussorem referat; quod si percussum referret, sensus esset: Man richtet jm nit.

(Si sol super eum ortus fuerit, sanguis ei, reddendo reddet, seu rependendo rependet) verbum est forense hic et significat ex aequo rependere secundum legem talionis, paria facere. Sic etiam LXX intellexerunt. Nota etiam hic, quod perfodere aut suffodere domum Hebraismus est pro subire clam domum. Sic Christus: Si sciret paterfamilias qua hora fur esset venturus: non sineret perfodi domum. Quae iam sequuntur, superiora ante parenthesin respiciunt.

Si vero non habet quod rependat, ipse venundabitur in furto suo. Hoc est pro furto suo. pro valet. Superius dictum est, quid fur reddere debeat; hic dicit: Si solvendo non est, vendatur.

Si inventum fuerit in manu eius furtum, de bove ad asinum et ad pecudem, vivum, duplum rependet. Quid sit in manu invenire, supra diximus. De bove ad asinum locutio est Hebraica; valet ac si dicas: Sive bos fuerit sive asinus. Duplum videtur intelligi debere, quod reddat bovem quem abstulit et alium; sic pecudem quam est furatus et aliam. Sic etiam quintuplum intellige: quatuor et illum quem furatus est. Hic videmus aliam esse poenam furis apud quem furtum adhuc est; aliam eius qui vendidit aut mactavit, maiorem scilicet.

Nam dum res fuit ablata adhuc superest, potest domino suo restitui daturque quiddam pro contumelia; si vero perdita res est, rem solvet et contumeliam, qua adfectus est dominus.

Si quisquam laeserit aut depastus fuerit alienum agrum aut vineam, miseritque iumentum suum ut depascatur alienum agrum, bonum agri sui, et bonum vineti sui rependet. Sensus est: Ius erit illi cui damnum illatum est, ex agro inferentis iniuriam damnum suum sarciendi; nec solum id, sed ex optimis quibusque agri aut vineae. Attamen auctoritate iudicis non propria, ut in superioribus est auditum.

Si exierit ignis et invenerit, id est adprehenderit, spinas, et depastus fuerit collectos iam acervos, vel stantes adhuc segetes, vel agrum, reddendo reddet qui succenderit succensionem. De damno infecto hic loquitur, quod ex incuria ac negligentia alicuius alteri illatum est. Tria autem hic ponit: Si ignis depaverit segetes demessas, quae iam in manipulos et acervos congestae sunt, aut quae adhuc stant et non sunt demessae; aut quae demessae quidem sunt, sed adbuc in agro dispersae iacent: nam hoc per agrum intelligit. Comprehende autem sub segete etiam alia, ut foenum et arbores.

Si quis dediderit proximo suo argentum (hic intellige quidquid monetae aut pecuniae nomine censetur) aut vasa (hac voce comprehende omnem supellectilem) ad custodiendum, et furatur de domo viri illius, (scilicet in cuius custodiam et tutelam positum erat) si invenitur fur, reddet duplum: si fur non invenitur, adducatur paterfamilias ad deos, hoc est, ad iudices.

Hic Graeci addunt: Et iurabit, scilicet magister domus, apud quem res deposita erat. Ex Graecis ergo Latinus hanc particulam desumsit, tametsi et Iudaei dicunt hoc debere subintelligi; idque ex sequenti membro facile intelligi potest, ubi de iuramenti interpositione mentio fit. Adparet ergo ad iudices duci olim tantum fuisse, quantum apud nos iusiurandum praestare; ut etiam Germanis: Du must mir für den richter, pro eo quod est: Du must mir darfür schweeren. Iam in textu sequitur, 17 x o quod non miserit: nam N pro quod hic debet exponi, non pro si, manum suam ad rem proximi sui. Quae iam sequuntur per parenthesin interiecta sunt,

,פשע

על

[ocr errors]

, super quacunque praevaricatione aut culpa sive sit de bove, sive de asino, sive de pecude, sive de veste, super omni perditione, id est re perdita, quam dicere potest quod ipsius hoc, causa amborum veniet ad iudices, quem iudices impiabunt, id est, condemnabunt, reddet duplum proximo suo. Nota, quae hic per parenthesin interiecta diximus, lex quaedam generalis sunt, quae per occasionem in particulari declaratione interseritur.

Quod si quis dederit proximo suo, (Adhuc lex est de deposito, et ad superiorem pertinet, quasi membrum: nam hic de animatis, superiori lege de inanimatis, ut de argento et vase dixerat) asinum, aut bovem, aut pecudem, aut aliud quodcunque iumentum servandum, et moritur, aut conteritur, aut abducitur, nemine vidente, iuramentum Domini inter utrosque erit. Iuramentum

« PoprzedniaDalej »