Obrazy na stronie
PDF
ePub

ut ostendat, etiamsi omnia priora servaverimus nihilominus nos coram eo esse peccatores. Nam is tam purus est ab omni adfectu, ut nihil concupiscat; vult autem et nos tales esse. Nam qui cum tanta luce, cum purissimo bono habitare volunt, purissimi esse debent. Voluntas ergo dei sanctificatio nostra est. Possumus ergo iusti quidein esse humana iustitia ; coram deo vero nemo iustus esse poterit. Quod si haec duo praecepta non posuisset : possemus nos excusare peccatores non esse nesciremusque concupiscentiam esse peccatum, facileque existimaret aliquis licere absque culpa concupiscere. Iam quandoquidem lex dicit: Ne concupiscas! discimus nos undique esse peccatores, ut Paulus docet Rom. VII. Posuit ergo Deus priora praecepta veluti crassiora, infirmitati nostrae condescendens: scivit enim nos absque concupiscentiis esse non posse. Quasi diceret : Tametsi puri ab adfectibus esse non potestis, nolite tainen furari, nolite fraudare etc, modum ponens adfectibus. Ne tamen putetis vos esse puros aut iustos coram me, etiam si ab opere externo abstinueritis! Tantum enim abesse debet ut furemini, ut quod proximi est ne concupiscere quidem debeatis. Quod si concupiscere contingat, manus tamen continete! Omnes ergo nos quantumvis sancti huic praecepto obligati suinus. Nemo enim est cuius herus et dominus non sit concupiscentia. .

Nota etiam in istis duobus posterioribus praeceptis sufficienti col. lectione omnia comprehensa esse , quae proximi sunt, ne quis sibi blandiatur, si pecuniam eius concupiverit.

Cunctus populus videbat voces. Voces tonitrua intelligit, et videndi verbo pro intelligendi et experiendi abutitur, ad ea etiam quae auribus bauriuntur. Sufficit enim Mosi unum verbum ad duo subiecta : nam alioqui voci non convenit videre, sed lampadi. Verbum ergo sentiendi commune fit utrique , quod et videre et audire sentire est.

Steterunt procul dicentes, perterriti atque pavore concussi , dicebantque Mosi: Loquere tu nobis, et audiemus. Non loquatur nobis dominus, ne forte moriamur. Decuit, ut deus tain horribilis adpareret, ut ostenderetur legis atrocitas. Dicit Augustinus : novum Testamentum in veteri latere, vetus in novo patere. Quod nihil aliud est quam quod Paulus dicit: legem paedagogum nostrum fuisse in Christum. Fuerunt et in veteri lege, qui absque paedagogo deum cognoscerent ac deo servirent, ut Abraham et ceteri. At non tam plures ut in novo, quod vera lux Christus mundo nondum inclaruerat, per quem dei cognitio et clarior et certior innotuit. Sunt rursus et hodie in Christi ecclesia, qui adbuc sub lege vivunt, qui adhuc sub . umbris sunt, qui adhuc paedagogo illo egent. At vere piis qui in vera luce anbulant, hoc est in innocentia, integritate et sinceritate vitae, Christus bacc oninia ademit. Hic etiam nota (ut interim allegoriam quoque tractenus), quomodo caro nostra ad legis vocem territa concidat et fugiat. Omnes quidem longe a dco recedimus. Alii omnino audire deum nolunt, ne quid in verbo dei, quod moribus eoruin contrarium sit, audire vitamque emendare cogantur; alii audiunt quidein verbum oreque deum confitentur; at cor eorum longe est a deo. Et quemadmoduin Iudaei a sermone domini abhorrent, poluntque audire sermonem

ne moriantur (putabant enim, quocunque Deus tanta cum magnificentia et pompa adveniret, nihil esse quam praescntem inortem): ita et nos a mortificatione carnis, quam verbum dei docet, omnes abhorrentes vocem domini fugimus. Ardua enim res est carni, in omnibus se ad divinae legis formam componere. Hinc fit, ut plerique hypocritae simus, speciem quidem pietatis habentes, virtutem autem eius interim abnegantes. Vere ergo, loquente Deo, omnis caro moritur, ni Deus misericordiam suam interponat.

Ut tentaret vos deus et ut terror illius esset in vobis, ne peccaretis. Tentaret, id est probaret, experiretur; quasi diceret: Quum vobis sermones domini, quos ab eo acceperam , annuntiarem, mox respondistis, omnia vos impigre facturos quaecunque praccepisset. Et ecce tantum locutus est vobiscum et audire eum non vultis. Ubi est crgo constantia vestra ? ubi strenuus et alacer ille animus? Quod si solo sermone eius et alloquio ita conciditis : quid futurum putatis, quum iustus iudex advenerit sontes puniturus? Terruit ergo vos hoc spectro dominus, ut metus dei sit in vobis, utque perpetuo caveatis ne unquam tain justum dominum offendatis. Nota: ODD Sy, quod significat ante facies vestras, valet hic in vobis, vel inter vos

Vos vidistis, quod de coelo loquutus sum vobis : Non facietis mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis. Refricatio est primi praecepti; quasi diceret : Vos vidistis (utitur iterum videndi verbo pro experiendi aut intelligendi; quod visus certissimus sensus est), quod superne e coelo, non desubtus locutus sum vobiscum, idque 'cum terrore. Nec ullam mei speciem aut imaginem vidistis; tantum vocem meam audistis. Quod ideo factum est, ne imaginem meam aut formam exprimeretis. Cavete ergo, ne mihi ullam similitudinem faciatis, neque auream neque argenteam! Deos vocat idola per metonymiam, quemadmodum Caesaris statua Caesar dicitur. Quod si omnino mihi aram pro sacrificio erigere vultis :

Aram de terra facietis mihi, offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves, in omni loco quemcunque tandem memorabilem reddain nomine meo, veniam ad te et benedicam tibi: quod si omnino aram lapideam feceris mihi, non aedificabis eam de sectis lapidibus, quod si ferreum instrumentum admoveris ei, polluetur. Non ascendas per gradus ad aram meam, ne reveletur turpitudo tua. Tantum absit, ut me aut auro aut argento effingatis, ut ne arain pretiosam mihi construi velim. Nec volo, ut si etiam ex lapide fiat ullum artificium adhibeatis in condenda ara. Videtis quantopere sapientissimus Deus caveat, ne quid in ara per artifices effingatur, non ignarus fore, ut plebs ad idololatriain propensa ea ad colendum arriperet, quae ipsa ara augusta facta fuissent. · Ne ergo nos deo sapientiores esse velimus, nihil referre putantes, si idola aut erigamus aut erecta non confriagamus ! Plus valeat apud nos divini verbi auctoritas, quam hominis alicuius quantumvis magni prudentia. Neque temere has aras construetis ubicunque locorum, aut pro libitu vestro, sed tantum in eo loco quem ego elegero, quem nomine meo celebrem ac memorabilem reddam, quicunque tandem is sit; vel ubi memorabile faciam nomen meum, illic mihi aram erigite, illic mihi sacrificate! Quasi diceret: Ego ostendam tibi ceterisque locum ubi arae sint construendae. Ut autem longissime absit populus ab idololatria, nolo ut construatur mihi ex lapidibus caesis, sed rudibus et nativis, ne quid omnino sit in ara, quo populus haereat. Quod si enchiridion, id est ferrum vel instrumentum aliquod ferreum, lapidibus arae admoveris : iam lapidem contaminasti. Hic diligenter notare debemus, ut Paulus docet, in figura omnia illis contigisse. Quid enim? num lapides deo adeo curae sunt ne contaminentur? Num lapides, si ferrum immiserimus, contaminantur? Aliud ergo in recessu habent divina verba , quam prima fronte pollicentur. Voluit divina sapientia praemonere, ut populus ille suus, sanctus, mundus et incontaminatus esset, quandoquidem et ipse sanctus est. Hoc autem rudi ac mundo lapide praefigurare voluit: nain populus ille rudis, carnalis ac durus erat; symbolum ergo lapidem habet. Nobis vero lapis verus Christus est, sine manibus de monte excisus, hoc est praeter naturae ordinem, absque virili semine, conceptus. Lapis ille angularis, qui in fundamentum positus utrumque parietem nectit, cui et nos superaedificati sumus, in templum sanctum domino. Sancti ergo et immaculati nos quoque simus, ut dignum Deo nostro habitaculum praestemus! Christus autem ara nostra est, in quo si obtulerimus sacrificia nostra , Deo grata et accepta erunt. Per allegoriam quoque terra, ex qua ara aedificatur, carnem nostram significat. Nam summus ille sacerdos , qui et ara nostra est, carnem nostram adsumsit. Terra ergo nostra fructum dedit. Potest et haec allegoria hic elici, ut lapides nativi integritatem operum nostrorum significent: solent enim sculptores, ut hominibus placeant, lapides dolare et polire et omnia ad eoruin voluntatem fingere. Nos vero non hominibus, siquid ad aedificationem facimus, sed soli deo placere studeamus! Absit fucus omnis, absit vana gloria , absit hypocrisis! Nam si adfectus nostros adınoverimus , contaminamus opus dei. lam -videamus quid per hoc velit, quod vetat per gradus aram ascendere. Quid autem opus hac prohibitione ? Ara nondum erat erecta , gradus nondum facti. Quid igitur vetat ne 'ascenderent? aut potest aliquis absque gradu ascendere? Prius erat facere gradus, posterius ascendere per gradus. Usus ergo est posteriori pro priore. Gaudet autem divinus spiritus magna quacdam et excellentia sub humilibus obscurisque verbis docere. Significare autem his verbis voluit, ne divinis quidpiam nos elevemur, ne efferamur donis eius, ne usquam adpareant nostra verenda, id est ne nostros adfectus usquam misceamus divinis literis, sed pure, sancte et sincere eas tractemus , ad solius dei gloriam et proximi utilitatem. Non ergo denudare verenda aut turpitudinem est nihil turpe , nihil obscoenum, nihil inhonestum admittere. Vult ergo Deus bisce omnibus praeceptis nihil aliud, ut uno verbo omnia concludamus, quam ut simus populus innocens, purus ac sanctus, utque nihil committamus quod oculos sanctissimi illius dei offendere possit.

CAPUT XXI.
Haec sunt iudicia quae propones eis. Admirabilis ordo divi-

narum legum. Superiori capite decalogum audivimus, in quo legès dantur, quae hominem, tum erga deum tum erga proximum, optime instituunt. •Docent deuin super omnia diligere et colere, huic uni fidere ac niti , proximi bona nec concupiscere nec laedere. Novit autem summus ille opifex carnis nostrae imbecillitatem , quae sine concupiscentia esse non possit. Novit insuper aliquos concupiscentia et adfectibus non contentos fore nec ab iniuria temperaturos, sed in opus etiam externum audacter erupturos. Quuin ergo superiori capite haec omnia vetuisset, poenam tamen transgressorum non posuisset : hoc capite ac sequentibus quaedam, quae superius dicta sunt, refricat, leges iudiciarias iudicibus praescribens, quibus in praevaricatores animadvertant. Nostra enim malitia ultra leges etiam poeoas excogitare coëgit. Vocat autem baec iudicia non sua, sed iudicia, quod qui talia servat adhuc iustus coram deo non est, licet iustus coram hominibus sit: non enim potest in eum iudex sententiam dicere. In summa autem et confuse hic quaedam adumbrat, quae postea in Deuteronomio clarius exponit ac digerit. Ubi quoque notabimus differentiam esse inter leges, praecepta, iudicia, et iusta aut ceremonias. Leges sunt certae et perpetuae, de quibus XX. capite; praecepta pro re nata mutantur aut tolluntur; iudicia sunt quae iudicibus praescribuntur, ut secundum ea causas discutiant ac iudicent; iusta mores sunt, ritus, consuetudines etc. Ceremoniae pompae sunt, quae nihil praeterquam significant, aut oculos pascunt.

Loquamur ergo hic de iudiciis, quae a maioribus nostris germanice dinge vocata sunt, quae intendi ac remitti possunt; unde et a Germanica dictione dingen tractae esse videntur hae 'voces dingstatt, dinghoff, et dingzedel, dingbrief. Primum ergo de servitute.

Si emeris servum Hebraeum , sex annis serviet tibi etc. Lex praecipit, ut proximum diligamus perinde ac nos ipsos, ne id quod eius est concupiscamus, ne ei ullo pacto noceamus. Si haec lex a vobis servaretur, nihil opus esset hoc praecepto de servitute, nihil hoc: Ne fureris. Item habent Hebraei legem de subveniendo pauperibus; quam si servarent iterum praesenti praecepto nibil egerent. Videmus ergo differentiam etiam in ipsis legibus divinis esse. Quaedam enim innocentiam et puritatem, quam Deus a nobis postulat, ostendunt ac indicant; quaedam his, qui innocentes non sunt, aliquid tribuunt ac donant; quaedain vero carnis temeritati et audaciae modum ponunt, atque etiam poenam. Praesens ergo praeceptum non datum est, ut si quis illud servet innocens et iustus sit apud deum, sed ut cupiditati et adfectui divitum ac potentum huius mundi, in quorum potestatem aliquando pauperes rediguntur, modum ponat, ne putent sibi quod libeat licere.

Cum quali veste intravit. Hebraei legunt: Si in corpore suo intravit, in corpore suo exeat: hoc est si solus venit, ut exponit Onkelus Chaldaeus, si non adduxit aliam personām, uxorem scilicet. Sic infra quoque expone, quum dicit: Ipse exibit cuin vestitu suo, scilicet solus. .

Et adducat eum herus eius ad Deos, adducatque eum ad fores, seu ad postem, perforabitque ei dominus eius aurem subula, et erit servus eius in saeculum. Ad deos, id est ad iudices. Item O y, olain, hic longum tempus, scilicet usque ad iubileum, significat, non aeternum. Quod servus ad ostiuin domus ducitur et auris ei perforatur, ceremonia est iudicialis. Nam si dominus absque arbitris servo aurem perforasset : facile aut dolus aut fraus intervenire potuisset. Aut enim servus negasset vimque se passum a domino dixisset; rursus herus in calumniae suspicionem facile raperetur. Iubentur ergo iudices adire remque cum auctoritate transigere. Hic ergo docemur, ne in causis nostris ipsi simus iudices; quod si etiam causa incidat, quam iuste exequi possemus, citra tamen iudicis aut magistratus decretum nihil tentemus!

Si quis vendiderit filiam suam in famulam etc. Hic locus valde obscurus est, ut etiam Augustinus exponendo nonnihil sudaverit, et videntur eius dicta non admodum probe sibi constare. Quare nihil bic definire possumus; volumus autem nostram super hac lege dicere sententiam. Nobis tota vis in dictione nox, ama , sita esse videtur, obscuritasque hinc nata quod verborum forensium, quibus Hebraei utuntur, ignari sumus. Nos ergo putamus hunc esse sensum : Si quis vendiderit filiam suam in ancillam: intellige, conditione aliqua occulta , ut puta spem ei facit herus, quod velit eam sibi desponsare, aut aliquid tale; quod si fit, non exibit haec ancilla communi ancillarum aut servorum lege, sed meliore ac potiore. Quod si postmodum domino suo displicuerit, qui eain sibi adhuc non desponsavit, qui ei nihil promisit (sic enim intelligimus 7'Y), liberam eam dimittet; vendendi autem eam alieno populo potestatem nequaquam habet, eo quod sprevit eam. Quod si eam filio suo despondet, iuxta ritum puellarum liberarum dotabit eam; si vero filius aliam duxerit: alimentum suum, vestem suam et interesse non diminuet. Graeci hic pro interesse legunt ouihiav, quae vox Graecis significat colloquium, confabulationem, conversationem , congressum.

Percutiens aliquem, ita ut moriatur, et ipse morte moriatur. Haec est lex generalis ; quandoquidem autem varia sunt homicidiorum genera, mox subiungit: exceptiones:

Qui autem non est insidiatus, sed Deus tradidit eum in manus eius, constituam tibi locum in quem fugiat. Homicidiorum alia fiunt ex proposito aut ex insidiis ; alia casu, aut ut Hebraei loquuntur, fato Dei. IX, inah, enim fatare significat: fatum enim omne ex deo est. Omnia autem voluntate ac providentia fieri fides vera docet, de quo hic dicendi locus non est. Hunc ergo, qui fato dei obviuni sibi factum occiderit, liberat deus, tantisperdum apud iudicein causa dicatur. Asyla ergo a deo hac ratione constituta sunt ut illuc confugeret , qui praeter propositum homicidium perpetrasset, tutusque illic esset, donec res coram iudicibus discuteretur. Quod si testibus convinceretur, hoc aut voluntate, aut ex insidiis perpetrasse : etiam ab ara iubetur ad supplicium rapi. Vides itaque asyla apud Hebraeos refugia fuisse in defensionem innocentum, donec iudex in causa cognosceret. Apud nos nihil aliud sunt quam omnium scelerum alimentum et fomes. Nam sic securi sunt etiam latrones et patriae proditores, ut si in asylum con

« PoprzedniaDalej »