Obrazy na stronie
PDF
ePub

removet iam omnia quae a cultu unius dei abducere possunt. Quid autem a cultu unius dei magis abduxit, quam idola? Neque vero omnia idola vitari aut tolli iubet, sed ea duntaxat quae ad cultum prostant.. Nos vero, proh dolor, non solum idola coluimus, sed illis etiam salutem ac vitam accepta tulimus. Sic apud Christianos Antichristi doctrina dei verbum obliteravit, ut gentibus etiam stultiores ligna et lapides, et quid non? operaque manuum nostrarum pro diis coleremus. Longe igitur errant, qui idola inter res externas et indifferentes numerant, quasi eis Christiani absque periculo uti possint; nisi idololatriam inter ea ponant, quae exteriorem, non interiorem hominem respiciant, quo quid absurdius dici possit, non video. Hoc ergo praeceptum qui violaverit, praeceptum de colendo unico deo transgressus est. Sive enim praeceptum de idolis sub primo comprehendas sive speciale praeceptum ex eo facias, habere nequaquam licet quod deus tantopere vetuit. Proinde magis mirandum est, praeceptum de vitandis idolis a pontificiis, quum populo divina praecepta praescriberent, omissum esse, quum tamen ipsi hoc sub primo praecepto contra morem Hebraeorum comprehendant. Hebraei namque praeceptum de colendo uno deo primum faciunt, de idolis secundum; ultima vero duo de non concupiscenda uxore ac re alterius, ut numerus denarius constet, sub uno includunt; quod etiam a veteribus Christianis observatum esse apud Augustinum in libro quaestionum deprehenditur. Quum vero hic ordo inverteretur, idololatriae et toti isti abominationi aperta est fenestra.

Quoniam ego sum dominus deus tuus fortis zelotes. Rationem iam quasi subdit, cur non velit neque alios deos neque idola a nobis coli. Ego enim, inquit, sum dominus deus tuus, satis potens, satis fortis, ut non sit opus aliunde auxilium petere. Quod si me neglecto alio spes tuas locaveris, nequaquam feram. Zelotes enim sum, hoc est vindex, neque patiar ut impune me ore confitearis, corde recedas. Hic liquidum fit, pios nequaquam esse qui, deo optimo maximoque contemto, divos sibi auxiliatores aut intercessores faciunt: neque enim vera pietas hoc ferre potest, nempe quae uni solique deo adhaereat. Neque pii esse possunt, qui alterius quam sponsi sui dei vocem audiunt. Qui ergo vere pii sunt, unum dominum ac deum suum audiunt, qui eos a carne ac omni creatura sic avulsit ac sibi adiunxit, ut eius unius vocem audire cupiant, et cum flagrante amore anima Cantic. II. clament: Sonet vox tua in auribus meis! Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! Qui ergo vere pius ac religiosus esse velit, ab ore dei sui pendeat, nullius praeter sponsi sui verbum vel audiat vel recipiat. Quam fidem dominus, ut nobis probe ob oculos poneret, crebro in scripturis connubio fideli comparat, et tamquam sedulus maritus ab adulterio deterret ac scortatione. Hoc unum porro intendens, quod sicut in matrimonio fides prae omnibus exigitur, imo matrimonium nihil est, quam data. acceptaque fides: ita pietatem non esse pietatem, nisi toto pectore domino, animae sponso, fidas, in eum solum oculos figas, aurem practer ipsum penitus nulli accommodes. Ac propterea iubet Num. XV. per quatuor palliorum angulos fila hyacinthina inseri: Quae quum viderint, inquiens, recordentur omnium mandatorum domini, ne sequantur cogitationes

suas, et oculos per res varias fornicantes. Sancte vero iactat sanctus Paulus 1. Cor. XI. ipsum Corinthios veluti castam illibatamque virginem soli Christo adiunxisse; nimirum, ut solum audirent, solum mirarentur, solum amarent, solum sequerentur. Et Eph. V. mysterium connubii magnum esse asserit: Christi enim et ecclesiae coniunctionem. portendere. Quibus omnibus monemur, ne unguem latum usquam a sponso nostro recedamus, si vere filii esse volumus; quod si secus fecerimus, inultum non sinet qui zelotypus est.

Visitans iniquitatem patrum super filios, super tertios et quartos, si oderint me. Visitare Hebraeis aliquando in bonam, aliquando in malam partem acceptum reperitur; hic pro punire ponitur. Dicit enim se patrum peccatum in posteris puniturum, etiam usque in tertiam et quartam generationem, si patribus malis perrexerint esse similes. Nam alibi dicit neque patres filiorum neque filios patrum iniquitatem portaturos. Addit ergo: Si me oderint, si mores pessimos patrum imitati fuerint, si ab avita pravitate et impietate non degeneraverint. Odisse autem Hebraeis etiam negligere contemnereque significat, ut in Evangelio: Qui odit animam suam; hoc est qui contemnit aut negligit vitam suam dei causa. Deum odit, qui negligit, contemnit, offendit, ad iram provocat, qui deum non amat, non metuit, non colit. Faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, custodiunt praecepta mea. Mille pro numero infinito ponit. ritatem et iudicium in tertiam et quartam generationem, misericordiam autem, gratiam et beneficentiam suam in mille facturum se dicit. Ubi discimus bonitatem et benignitatem dei nostri, qui non solum sit metuendus, sed etiam multo plus amandus, nihilque non sit ab eo sperandum.

et

Seve

Est ergo, ut quasi per epilogum singula colligamus, primum praeceptum aliud nihil quam divinae potentiae, virtutis ac bonitatis expositio et declaratio, ut is optimus maximus sese nobis, tametsi nostri nihil eget, totum ultro etiam offerat, exponat, ac donet. Crcaverat nos, sed aufugeramus ab eo, cecideramus in peccatum, in tenebras, in mortem, ab eo longissime alienati; quare se iterum nobis proponit: noluit enim nos omnino perire. Ego sum, inquit, ille ipse deus, qui vos creavi, qui fons sum omnis boni. Resipiscite, ad me redite, mihi fidite, me unum amate ac colite! Hunc cultum, hunc honorem et servitutem, quam soli Deo debemus, Christus Matth. IV. pulchre repetit, dum diabolo tentanti respondet: Dominum deum tuum coles et illi soli servies. Tantum de primo praecepto, in quo et caput fidei nostrae et fundamentum esse videmus. Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae. Credo, id est fido ac totum me in hunc deum coniicio, huic uni adhaereo, ab hoc totus pendeo.

Non adsumes nomen domini dei frustra aut vane. Hoc praeceptum Deus refricat Levit. XIX. sic: Non iurabis in nomine meo ad mendacium, ad falsum, vane, frustra: nam haec omnia significato, schacker. Ne polluas nomen dei tui! Adparet ergo hoc praeceptum a Iudaeis sic esse intellectum: non assumendum scilicet esse nomen dei temere et frustra a quoquam, neque ad mendacium aut iniustitiam, ut Graeci dicunt. Eum vero, qui nomine dei sermone quotidiano ad men

dacium non fuisset abusus, contra hanc legem non peccare existimabant. Deierabant ergo Iudaei, putantes hoc sibi per praeceptum licere. Hanc opinionem eorum Christus legem exponens Matth. V. refellit his verbis: Audistis dictum esse antiquis Levit. XIX, ne nomine dei deierent ad mendacium et vanitatem. Hoc nimirum probo; insuper illud adiicio (nam hoc in Leviticorum libro additum non est): Reddes domino deo tuo ea quae iuraveris; hoc est si iure iurando te astrinxisti nomine dei, serva iusiurandum! Ego autem dico vobis: Ne deieretis omnino! Sunt inter vos quidam (nam hoc forte tum apud Iudaeos in controversia erat), qui putant, quandoquidem solo nomine dei in secundo praecepto vetitum est iurare idque temere et frustra, licere sibi in quotidianis sermonibus, si verum dicatur, per nomen dei, aut si non per nomen dei, tamen per coelum, per terram perque alias creaturas deierare, quod ego omnino veto. Nam tam abundans esse debet iustitia discipulorum meorum, tanta innocentia, tanta puritas (si iustitiam spectetis quam lex dei requirit: expono enim ego legem, ac differentiam inter iustitiam dei et humanam doceo), ut omnino deierare, neque per nomen dei, neque per ea quae infra deum sunt, iurare debeant. Neque per coelum, quia thronus dei est; neque per terram, quia subsellium est pedum illius, neque per Hierosolyma, quoniam civitas magni regis est; neque per caput tuum (adparet huiusmodi deierationes tum in ore Iudaeorum frequentes fuisse), quod non potes unum pilum album aut nigrum facere. Comprehendit autem Christus sub his, quae hic recensuit, omnia alia per quae deierabant. Imo lex dei, quae vetat nomen dei frustra non adsumi, hoc vult, ut sermo vester tam verus sit tamque purus, ut si nae dicatis, sit nae: si non, non. Quod si quid ultra additis, ex malo hoc proficisci scitote! Videmus ergo primum, Christum hoc sermone suis iure iurando nequaquam interdixisse: neque enim Iudaeorum mos unquam fuit per coelum aut per caput iuramenta praestare, quemadmodum solebant gentes, sed per nomen dei viventis. Quod licuisse semper omnibus piis, satis capite XXI. Geneseos ostendimus. Secundo, non vetare hic Christum, ne nomen dei in os sumamus, quo nihil dulcius, nihil gratius debet esse ori nostro; sed ne quotidianis sermonibus assuescamus deierare, sed ita formemus sermonem nostrum, ut etiam sit etiam, et non sit nou. Tantam enim innocentiam a suis requirit divina iustitia, ut ne sermonem quidem eorum ulla deieratione velit esse vitiatum. Quis itaque Christianorum hac tempestate miseram conditionem satis deflere possit? quorum ora obscoenitatibus, stultiloquiis ac mendaciis scatent, quorum lingua nomen dei blasphematur, proximi fama conviciis et detractionibus lacessitur, quorum sermo blasphemiis, deierationibus, imo peierationibus corruptissimus est.

Memento, ut diem sabbati sanctifices etc. Non est fere alia lex quam saepius inculcet Iudaeis deus, quam sabbati observationem : quod absque causa factum esse nemo putare debet. Voluit autem hoc praecepto clementissimus deus, homini, qui corpore et anima constat, consulere, ut et corpus a labore quiescere et anima deo vacare commodius posset. Quemadmodum enim corpus quotidiano labore defatiZuinglii univ. opera. Vol. V.

18

gatum et exhaustum, si alterna requie 'caret, durare nullo pacto potest: sic animae robur corporis mole ac operatione nonnihil infirmatum ac distractum langueat ac concidat necesse est, nisi divinarum ac spiritualium rerum meditatione subinde reficiatur. Septimum ergo diem sanctificavit, hoc est in eum usum elegit Deus, ut corpus ab omni opere liberum robur colligeret, et mens legis divinae divinorumque beneficiorum meditatione occupata nutriretur ac vires resumeret. Hanc ob causam, et ipse Deus septimo die ab omni opere quievit, ut et nos ab omni opere externo vacantes ipsi uni ac soli hoc die vacaremus. Idcirco et hunc diem benedixit ac sanctificavit, id est in usum suum separavit ac elegit. Er hat jn gefryet. Sabbatum ergo tum sanctum est, si nos sancti, id est toti deo dicati fuerimus. Iam, quandoquidem nostrae saluti divina benignitate consultum agnoscimus, decet ut et nos aliorum saluti, qui nobiscum versantur, consulamus. Non ergo nos solum quiescere hoc die praecipit Deus et ab omni opere cessare, sed et servos nostros et ancillas et iumenta: hoc enim caritas expostulat. Videmus ergo praeceptum hoc partim fidem, partim dilectionem respicere. Non ergo temere a quoquam sabbatum violari debet. Temere autem violant, qui septimo die legem dei non audiunt, (quid enim nobis cum tot feriis?) et qui cum offensione proximi citra necessitatem servile opus faciunt. Nam alioqui sabbati quoque dominus est filius hominis. Porro sabbati requiem iam inde ab origine mundi typum aeterni illius sabbati fuisse, clarissimis argumentis in epistola ad Hebraeos, capite IV, ostenditur.

Magnifica patrem tuum, et matrem tuam. Vera pietas primum in deum est, deinde in parentes. Post praecepta ergo, quae ad cultum unius dei pertinent, proximum est, ut in parentes quoque pii simus. Significat autem haec vox 7, kabed, magnificare, qua Evangelistae impensius sunt usi. Sic Luc. VII. Magnificabant deum dicentes : Propheta magnus surrexit in nobis, hoc est laudibus summis praedicant deum, mirabantur, nec satis laudare poterant divinam beneficentiam, quam in Christo eis exhibebat; plus aliquid de Christo quam de homine puro sentiebant. Tametsi forte ad eam fidei mensuram non venerant, ut Christum dei filium crederent: magnus tamen supra modum erat in oculis eorum ac magnifice de eo et sentiebant et loquebantur. Sic et nobis praecipit hic Deus, ut magnifaciamus parentes nostros, hoc est magnifice de eis sentiamus, ut pretiosi nobis sint, etiamsi sint vilissimi et pauperrimi. Non potest autem fieri, ut is qui sic magnifice de parentibus suis sentit eos non vera pietate prosequatur, eos non colat ac metuat. Docet ergo deus, ut pii simus in eos per quos in lucem editi, et ingenti labore ac cura nutriti et educati sumus, ut eorum senectutem et egestatem sublevemus, ut eos colamus, ut summa benevolentia, summo honore eos prosequamur. Ut autem liberorum corda ad parentum pietatem alliciat deus, huic praecepto praemii vice adiicit vitae longaevitatem. Ut longaevus sis, inquit, super terram quam dominus Deus tuus dat tibi; id est ut in tranquillitate, in pace vivas super terram quain daturus est tibi Deus. Has humiles promissiones dat nobis Deus, quae typus sunt futurae terrae viventium, in qua habitaturi sunt fideles perpetuo.

Sic Matth. V. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Sunt sane quaedam in scripturis divinis, quae nonnihil operibus et meritis nostris polliceri videntur; sed ita se spiritus divinus nostrae imbecillitati adcommodat. Non omnes ad perfectam aetatis Christi plenitudinem adolescunt; sunt semper quibus lacte adhuc opus est, quos ut pueros donis et praemiis divina benignitas allicit. Nihilominus perfecta nobis forma proposita est, ut tamquam filii absque mercedis respectu operemur. Ne occidas. Hominum innocentum interfectionem hic vetat dominus prohibetque ne quis, aut odio aut ira motus, in quenquam irruat. Nihil ergo hoc praeceptum ad iudices et magistratus, qui gladium non frustra portant, pertinet, quorum officium est sontes punire et malum e medio tollere, ut et virtuti locus sit et bonis vivere tranquillis liceat. Dei enim ministri sunt ad iram ei qui male agit, id est, ad adserendum iustitiam ab eis qui male faciunt. Dei ergo nomine vindicat, non suo; dei nomine, non suo ferit. Tu vero nedum neminem ferire iuberis, sed ne irasci quidem. Qui enim fratrem suum odit, homicida est. Deus autem, qui mortificat et vivificat, impune ferit. Quem ergo iubet ferire, ille quoque citra crimen ferit. Sic percusserunt Moses, Pinehas, Samuel, Elias, Iehu, alii, quibus percussio ad gloriam reputata est. Sed caveat magistratus ne feriat, nisi dominus iubeat! Quando autem dominus iubeat, nemo melius videbit quam pius; hoc est is, qui novit quoties ignoscendum, quoties percutiendum sit. Licet enim Petrus septuagies septies parcere iussus esset: Ananiam tamen et Sapphiram prima vice percutit, Act. V, quod res nimirum sic flagitaret. Non enim semper adparet angelica specie aut voce, qua moneat ut percutiamus; sed corda intus movet, ac docet ubi sit ignoscendum, ubi vero minus. Tu vero statum rerum hodie considera, et eorum vitam qui nomine Christi gloriantur percurre! reperies sic crudelitatis omnia plena, sic caede et sanguine commaculata omnia, ut inter crudelissimas feras quam inter homines vivere tutius iudices. Verumque est hodie, quod olim quidam dixit: Vivitur ex caede et rapto.

Non moechaberis. Ne fureris. Quemadmodum furti nomine omnis illegitima aut illicita rei alienae contractio ac usurpatio intelligitur (nam sub furto etiam foenus, rapina et omnis circumventio proximi comprehenditur): ita sub nomine moechiae omnis illicitus usus membrorum naturalium. Adulterii igitur nomine etiam scortationem intellige et quicquid obscoenius est.

Non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. pro contra hic ponitur, ut in Latinis. Testimonium ferre aut testari Hebraeis annunciare et exacte exponere significat; confiteri etiam, non solum in iure, sed in omni sermone. Hoc praecepto vetatur, ne quis aut mendacia in proximum confingat aut proximi dicta calumnietur; quod ex capite XIX. Levit. facile deprehenditur, in quo hoc praeceptum clarius explicatur.

Non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt. Haec duo sub uno includunt Hebraei, ut Paulus exponit: Non concupiscas. Hoc praeceptum ideo ponit deus

« PoprzedniaDalej »