Obrazy na stronie
PDF
ePub

Deinde attentos eos et benevolos reddit, his verbis :- Si itaque audieritis vocem meam custodieritisque pactum meum: eritis mihi in peculium etc.

Scitis quomodo portaverim vos super alas aquilarum. Similitudo est : altius enim volant aquilae ceteris avibus, extra omnem telorum iactum, extra omne periculum. Sensus ergo est: Ego eduxi vos et constitui extra omne periculuin; defendi vos, liberavi vos, et in tuto constitui; accepi vos ad me, id est in populum meum et familiain meam.

Eritis mihi in peculium de cunctis populis, mea est enim omnis terra, sed vos eritis nihi regnum sacerdotale, et gens sancta. Tametsi omnis terra mea est omnisque gens, vos tamen eritis peculium meum, ein sundertraut, et sacerdotale regnum. Quemadmodum apud omnes populos reges et sacerdotes summi et prae ceteris honoratiores sunt: sic ego vos ex omnibus gentibus selegi, ut sitis prae omnibus populis praecipui mihique dedicati. Hac autem ratione populum ludaicum peculium suum et regnum sacerdotale vocat, quod ex hoc populo nasciturus erat Christus, verus rex et sacerdos. Quandoquidem autem una est Iudaeorum et gentium fides, unus deus uoaque ecclesia , quum ad vitae innocentiam et puritatem Christianum populun adhortaretur Petrus: his verbis comninodissime est usus : Vos, inquit, genus electum, regale sacerdotiuin, 'populus qui in lucrum accessit etc. Quasi diceret : Queinadmodum olim deus Iudaeos prae cunctis gentibus sibi elegit, ut essent populus peculiaris et gens sancta : ita et vos Christus suo sanguine sibi adquisivit, ut sitis gens sibi dicata et sancta, siquidem in simplicitate et innocentia coram eo ambulaveritis.

Respondit omnis populus simul, et dixerunt: Cuncta quae loquutus est dominus, faciemus. Haec est audacia et temeritas carnis, quae ut videatur deo obsequi nihil non pollicetur, parum praestat.

Iam nunc veniam ad te in camgine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Quasi diceret : Luquar ad te, ut etiam populus audiat : nam hactenus locutus cum eo erat deus, populo absente. Allicit hoc sermone populum, cui nimiruin volupe erat audire sermonem domini. Ut credant tibi perpetuo. Facit deus verba sua verba Mosis : dignatur enim deus quae sua ipsius sunt quandoque nobis communicare aut nostra facere, idque ex gratia sua.

Os1 hic non aeternitatem, sed iugiter significat: quoad scilicet viveret Moses. Quod si pro perpetuo seu aeterno exponere placet, ad legem referendum est. Nam lex dei aeterna est, perpetua scilicet voluntas summi dei.

Sanctifica mihi populum. Varia lavacra variasque purificationes habebant Iudaei, sed ad carnis emundationem tantum, quibus et hypocritae uti potuerunt et quorum cor pon erat sincerum, quapropter ad Hebraeos IX. vocantur iustitiae carnis , ad tempus correctionis datae. Simulabant autem Pharisaei et hypocritae coram indocta plebe huiusmodi rebus absolutam sanctitatem ; ideo deus per ethologiam vocat hoc sanctificare. Veram autem et internam sanctificationem sequenti capite docet; simul ergo exteriorem et interiorem hominem instituit ac mundat.

Ne ascendatis in montem. Nemo ascendebat montem, quam

Moses et Aaron. Significat nos in divinis rebus non debere esse curiosos, ne sacrosancta consilia divinae providentiae temere contingamus, hoc est perscrutari velimus, sed ad radicem montis in ordine nostro maneamus. Quod si unus et alter a deo vocatur ut ascendat, certissimis signis boc osteodet. Ne ergo quid temere, neque supra modum! De hoc monte ex Paulo ad Hebraeos postea dicemus.

Cum coeperit clangere buccina, tunc 'ascendat in montem. Hebraei diversam habent sententiam : sic enim legunt: In prolongando seu ducendo lobel, ipsi ascendent in montem. Per lobel tubaruin et tonitruum sobitum intelligit. Sensus est: Dum satis protractus adeoque finitus est sonitus tubarum et voces tonitruum : tum ascendere potest populus, at praesente domino nequaquam. Neque enim veto, ut in perpetuum non ascendatis. Dum ergo sonitus cornu cessaverit, potestis ascendere.

Ne appropinquetis uxoribus vestris. Hinc traxit quasi per allegoriam Inandatum suum Paulus 1. Cor. VII. quum coniugatis praecipit, ne se fraudent invicem, nisi si quid ex consensu pro tempore, dum ieiunio et precationi sit vacandum. Neque ex praecepto loquitur,' sed per indulgentiam; quasi diceret : De hac re expressum doinini praeceptum non habeo; at ex eo quod olim, dum dominus in montem ascenderet, in populo factum est, loquor. Quemadmodum illi tunc, quum vellent domini vocem audire ab uxoribus abstinebant, ita et vos facite! Nam quum animum divinis rebus intendere volumus vacareque precationi : carnalis societas, quae spiritum nonnihil distrahit, apte intermittitur.

Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat , et fuerunt voces et fulgura., et nubes densa supra montem, clangorque buccinae fortis valde, et timuit omnis populus qui in castris. Post populi audacem responsionem non statim legem dedit Dominus, sed tentat eos prius, ac tonitruis, (per voces enim tonitrua intelligit Hebraeus) fulguribus tubarumque clangore totiusque montis horribili spectro terret, ut temeritatem, audaciam hypocrisinque carnis eis ob oculos ponat. Qui enim se omnia facturos polliciti erant quae dominus praeciperet, adventum domini et colloquium ferre nequaquam possunt. Adumbratur omnino hic carnis imbecillitas legisque terror ac vis; non quod lex terreat aut occidat (nam bona est et spiritualis), sed ob imbecillitatem carnis, quae tanta est ut mox audita et considerata lege concidat ac desperet. Horribilis est haec vox carni, et ut ita dicam tonitru: Ne concupiscito! diligito alterum ut te ipsum! terret ergo ac in desperationem adigit. Moses, qui non terretur voce doinini, perfectorum qui spiritu carnis imbecillitatem vicerunt typum gerit.

Et eduxit Mosche populum in occursum dei ex castris. Hoc officium est ministrorum verbi, ut homines e castris vitiorum educant deoque socient, quantumvis resistant et inviti audiant.

Et totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset dominus deus super eum in igne. Hic vides Ox On, mipne ascher, pro eo quod poni. In igne dicitur deus descendere, ad quod alludit David Psal. XCVI, quum dicit: Ignis ante ipsum praecedet.

Et sonitus buccinae paulatim crescebat, in maius et prolixius tendebatur. Hebraei sic legunt: Factùinque est, ut vox cornu iret, ac fortis fieret vehementer, seu sonus tubaç vadens ac promovens; hoc est magis ac magis augescebat, invalescebat atque intendebatur. Totus hic sermo plerisque tautologicus et' vanus, tum etiam rusticus et ineptus videri potest; sed quod res eadem semel atque iterum repetitur amplificatio est divinae descensionis ac adventus magnifici dei. Voluit enim Moses quam amplissime potuit adventum dei magnificis verbis describere. Et quae nobis absurda et aspera videntur apud Hebraeos elegantissima sunt: nam delztizās omnia describit Moses. Quum advenisset deus in montem, ascendebat ad eun Moses; mox iterum descendere iubetur admonereque populum. lam Aaronem secum assumit iterumque montem ascendit etc. ut solet in adparatibus adventuuin magnorum regum fieri, ut alius alio currat ac mittatur.

Moses locutus est, et deus respondit ei in voce. Hoc in voce omisit Latinus; puto autem per vocem tonitru intelligi. Solus Moses intelligit, populus stupet.

Contestare populum. Testari Hebraeis est exacte et diligenter rem exponere. Sic Christus in Evangelio: Testimonium perhibebitis de me, hoc est clare et aperte omnia quae a me audivistis aliis duociabitis.

Ne forte velint transcendere terminos ad videndum dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 107,

772, pen iebersu, ne forte conterant aut irruant, terminos scilicet sibi a domino constitutos, cupidi scilicet dei videndi. Verbum ergo Om77, haras, Latinus periphrasi circumloquitur his verbis : Ne forte transcendere velint terminos. Sunt qui hoc verbum a sole deducunt. On eniin praeterquam quod evertere ac conterere, etiam solem significat. Quem sensumn imitati forte sunt LXX, quum dicunt: urnota fyyiowoi npòs tòv teòv zatavonooi. Tunc sensus esset: Ne quando incalescant, zelo scilicet aut curiositate videndi dei, ut lucis huius claritate ac amoenitate capti forte velint adpropinquare et agnoscere. Chaldaeus a, pagar, utitur, quod significat transgressus est.

Ne cadant ex eis multi. Cadere pro perire, perdi, interfici.

Sacerdotes quoque adpropinquantes ad dominum, sanctificent se ipsos, no quando disperdat eos dominus. Sacerdotes hic forte vocantur per anticipationem: nam nulli adhuc erant constituti sacerdotes. Puto autem , cobanim, hic significare seniores aut primores populi. .

Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es nobis, dicens: Pone terminos monti, et sanctifica illum. Verba quae dominus prius ad Mosen erat locutus, Moses iam refricat. Et ne quid erret in verbis dei, iterum recitat, domino audiente, verba ipsius domini: 170777777778 2017. Haec verba dupliciter exponi possunt. Primo ut sit sensus: Tu Mose circumscribe et defipi montem et sanctifica eum, ne scilicet quis eum contingat. Alter sensus est : Terminans montem sanctificabis eum ; id est qui aut montis terminos transierit aut nontem contigerit, interficiatur!

Ascendes tu et Aaron. Sacerdos nondum erat Aaron, et iubetur interesse divinae concioni. Hinc discimus sacerdotium nihil esse sed verbum dei, sacerdotiumque aliquid esse propter verbum dei. Quandoquidem sacerdotes ii supt, qui simplici et indoctae plebi suggerere debent legem dei : necessarium erat, ut Aaron colloquio dei interesset, ut acciperet intelligentiam divinae legis.

Descendit itaque Moses ad populum, et omnia narravit eis. Haec per modum epilogi dicta sunt; quasi diceret: Moses itaque sequester erat inter deum et populum : per hunc enim omnia transacta sunt. Praetulit autem Moses hac parte typum Christi, per quem nobis aditus est ad deum, montein nobis alioqui inaccessum. Supra nonnihil attigimus de differentia legis et gratiae; sed iam quod illic promisimus ex Paulo ad Hebraeos XII. clariorem expositionem adferemus, ubi clarissimis verbis ostendit, quid nobis mons ille horribilis, adumbrarit. Non enim, inquit, accessistis ad contactum montem. Hortatur autem Paulus eos qui fide Christi initiati sunt, ut innocentissime vivant, neque malorum radicem unquam succrescere sinant: longe enim aliam esse et salutis et vitae iam conditionem, quain olim. Fingite, inquit, mihi duos montes ! priorem illum in quo datam esse legem scitis , terribilem quidem et formidabilem; alterum Christum ipsum, pignus gratiae et misericordiae divinae, qui totus est suavis et mitis, benignus et propitius. Ad hunc nos accedimus, non ad formidabilen illum. Neque enim terret lex aut damnat eos qui sunt in Christo Iesu, per quem nobis propitius pater redditur; deinde si legem carnis imbecillitate victi transgressi fuerimus, reconciliatorem habemus Christuin : accessistis enim ad montem Zion. Pulcherrima et commodissima paronomasia utitur. In Sinai enim lex dabatur quae terret; de monte vero Zion vita et salus progressa est. Ad civitatem dei viventis ; id est non ad damnationem vel in legem quae damnat (debet autem haec locutio sic intelligi: Lex damnat et occidit, id est lex ostendit nos esse damnatos et morti obnoxios); sed ad coelestem Hierusalem, id est vitain aeternam, per fidem in eum quein deus mundo constituit salvatorem. Ad angelorum coetum, id est eo ubi coetus angelorum gaudium habet perpetuum. Ad concionem primogenitorum, id est fidelium : nam per primogenitos eos, qui a patribus observati sunt et de quibus Christus nasciturus erat, hic intelligit omnesque patres fideles. Ad Iesum conciliatorem, id est non ad damnationem legis , sed ad eum qui a legis damnatione servat Iesu in Christum. Ad sanguinis aspersionem. Alludit ad morem veterem, dum Moses populum sanguine aspergeret, aut summus pontifex semel in anno non absque sanguine sauctumsanctorum introiret. In aspersionem ergo, inquit, sanguinis Christi, qui in remissionem peccatorum nostrorum fusus est, qui quidem sanguis meliora clamat quam Abelis: huius enim vindictam, illius vero a vindicta et ira dei nos liberat.

CAPUT XX. Ego dominus deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servorum. Primum in omni lege est, ut deum habeamus utque eundem metuamus, colanus, amemus. Hoc caput est et initium reli. insinnis bon Est enim vatur,

gionis, ut simus pii, id est ut dei simus metuentes. Quem si habuerimus, nihil opus multis legibus ; quo si caruerimus, nihil proderit si omnia legibus plena sint. Domini nomen magnificentiam , potentiam, ac virtutem, Dei vero bonitatem ac munificentiam nobis summi illius boni significat. Primum nomen ab essendo derivatur, ut dictum est supra cap. III, alterum a fortitudine. Est enim deus essentia et fortitudo omnium rerum, fons omnis bonitatis. Primum ergo se deus verus miseris mortalibus insinuat ac manifestat, antequam vanos eis interdicat. Ut non sit opus procul quaerere eum, qui tam familiariter inter nos versatur seque totum nobis fruendum proponit. De boc satis dictum est cap. XVII. Geneseos. Parum autem esset si se sic nominasset, nisi et hoc praestitisset. Omnipotentiam (ut omnium rerum creationein et gubernationem transeamus) ostendit, dum signa et portenta varia in Aegypto facit; nec hodie desunt eius potentiae miracula, si diligenter cius opera consideraverimus. Bonitatem Iudaeis praestitit, dum é petra aquam, e coelo maona cibum dedit , dum eos ut aquila pullos suos fovit. Quae bonitas nobis ineffabiliter in Christo praestita est, qui pignus est bonitatis divinae, gratiae et misericordiae. Nam pridem antea eramus filii irae, filii tenebrarum et aeternae mortis mancipia ; iam in Christo filios dei adoptavit nos deus et aeterni regni fecit heredes. Qui eduxi te de terra Aegypti. Hoc populo illi veluti recens factum ac magnum beneficium refricat. Potuerat dicere: Ego sum deus, qui creavi coelum et terram; item: qui creavi hominem. Sed nihil tale dicit, quod haec iam vetera erant, illud autem recens. Dixerat aliquando dominus : Ego virtutem et potentiam meam in Pharaone ostendam, et magnificabo nomen meum in tota terra Aegypti, Ex quo discimus eductionem filiorum Israelis ex Aegypto prae ceteris omnibus opus excellentissimuin ac magnificentissimum fuisse, quod non solum Aegyptiis, sed toti etiam mundo magnum fuit et admirabile. De domo servorum, id est de domo servili. Domus enim conditionem indicat: aut enim liberuin esse oportet aut servum.

Nec erunt tibi dii alii coram me. Dei nomine (ut saepe iam diximus) bonitas et niunificentia summi boni proponitur. Vetat ergo ne alibi auxilium, vitam, salutem quaeramus, ne auxiliatores alios habeamus, quam ipsum solum, ne alio spes nostras locemus. Deum itaque alienum vetat, dominos non item: nam et Gentes unum esse dominum omnium rerum confessi sunt, interim iuxta hunc dominum mundi creatorem plures deos habentes. Quod et apud Christianos aliquot iam seculis in usu fuit, ut cum domino conditore omnium quisque sibi peculiarem deum eligeret, apud quem curas et aestus suos deponeret, a quo opem speraret. Coram me, "3D Sy, al panai, ante faciem meam. Minax est sermo et vehemens, ut quum iratus pater filio dicit: Cave ne hoc in oculis meis committas. Quod Hebraei, Graeci et Latini deum unum pluralitatis numero nuncupant, magnificentiae est et gloriae.

Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra infra, neque eorum quae sunt in aquis sub terra; non coles ea neque servies eis. Posteaquam se dominum Onnium deumque nobis colendum proposuisset :

« PoprzedniaDalej »