Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAPUT XVIII.

Iethro sacerdos Madian, socer Mosis. Apud vetustissimos, qui potentes erant praeerantque reipublicae ac magistratibus, fungebantur etiam sacerdotio: erant enim multarum rerum scientia et usu sapientissimi, Sie suo 7, cohen, nimirum utuntur Hebraei pro praefecto, primario et sacerdote. Sic Melchisedek rex fuit et sacerdos altissimi, Gen. XIV. Verbi autem ministris Christus ne principum more dominentur interdixit.

Tulit Ziporam uxorem Mosis posteaquam remiserat eam. Tulit pro reduxit. Crudescente enim saevitia Pharaonis et instante negotio longe periculosissimo, remiserat Moses uxorem suam et liberos ad domum soceri, quam hic reducit lethro.

Iuxta montem dei. Horeb vocatur mons dei, quod illic multa miracula operatus sit Deus coram filiis Israelis.

Ego socer tuus, venio ad te. Hebraei hie habent, ani, quod ego significat. Dura autem est apostrophe; quare puto Hebraeis aliquando pro accipi. Sic Septuaginta intellexerunt: dicunt

enim ἰδώ.

Qui egressus in occursum soceri sui, adoravit. Saepe iam diximus Hebraeis non solum adorare, sed etiam procidere, genu flectere significare, quod hic manifestum fit. Nam non potuit vir dei Mosche gentilem hominem adorare. Adoravit, id est honorem exhibuit.

Salutarunt se mutuo verbis pacificis. Hebraica locutio talis

[ocr errors]

,interrogavit alter alterum, pacifica, וישאלו איש לרעהו לשלום,est

hoc est salva et integra, sintne omnia. Interrogavit quisque proximum suum ad salutem. Sie habent ad verbum. Graeci sensum viderunt, quem sic verterunt: ἠσπάσαντ' ἀλλήλες. Significat autem hoc verbun Graecis non solum salutare, sed totum illud quod salutantes inter se loquuntur, dum alter alterum interrogat de salute. Sic est Hebraeis

, schaal. Alter alterum bene precati sunt.

Benedictus dominus. Laudabilis, vel laude dignus, vloyntós, Deum Mosis summis evehit laudibus; quasi diceret: Optimum illum deum, qui talia fecit populo suo. Videmus hic etiam apud Gentes dei cognitionem fuisse, et forte clariorem quam aliquot iam annis apud Christianos; tametsi ex omnibus gentibus peculiariter Deus elegerit Iudaeos, ex quibus secundum carnem nasciturus erat Christus. Adparet autem Madianitas (qui et Ismaelitae) ab Ismaele filio Abrahami de cultu unius dei nonnihil doctos fuisse, ut apud quosdam verae pietatis. adhuc essent reliquiae; tametsi plebs idola colebat.

Nunc cognovi quod magnus est dominus super omnes deos. Colebant quidem deum Madianitae, ut dictum est, sed non adeo pure et sincere, nec tam clare deum cognoscebant ut Israelitae. Quasi diceret: Audivi saepe antea de deo illo vestro, quod magnus sit; at fides mea satis infirma erat. Iam quum video tanta miracula ab eo esse facta firmatur nonnihil imbecillis mea fides, sublevatur caro, ut plane cognoscam deum vestrum solum esse fortem et potentem super omnes, qui vel dii vel fortes habentur aut sunt.

כי בדבר אשר זדו .Eo quod superbe egerunt contra illos .עליהם

Dy. Hac ratione quod Aegyptii licenter egerunt in filios Israel, ideo dominus multavit eos gravissima poena. Quasi diceret: Quandoquidem vidi Israelitas ab Aegyptiis duriter pressos manuque domini e servitute eductos, Aegyptiosque gravissime punitos: certissime novi hunc deum esse iustissimum, qui adflictos liberat, adflictores punit. Ceteri dii, vel malis homiuum gaudent, vel suos liberare non possunt; non sic deus Israelis optimus ergo est et iustissimus.

Obtulit ergo Iethro socer Mosis holocausta. Et accepit holocausta, id est adduxit, attulit.

Hebraice est:

Venerunt Aaron et omnes seniores filiorum Israel, ut comederent panem cum eo coram domino. Pars sacrificiorum comburebatur; pars vero edebatur ab iis qui sacrificabant. Publicae enim epulae publicis solemnibus dabantur.

Notatur hic constantia, fides, religio, integritas et civilitas piorum hominum. Venit ille gratulatum genero suo totique populo, quum tot et tanta prodigia dei audisset; consalutant communibusque votis laudant deum; simul edunt et laetantur, gratias agentes deo de tantis beneficiis et victoriis; firmatur fides infirmioris etc.

Hoc etiam nota, quod coram domino edere est in honorem dei edere de sacrificiis dei. Qui mos et apud gentes fuit, qui quum diis suis offerrent partem cum vicinis et amicis edebant. Decet igitur in publicis solemnibus convenire pios laetumque agere convivium; modo fiat citra immodestiam et luxum.

Et factum est die crastino. Sic loquuntur Hebraei: Factum est postero quodam die. Graeci dicunt: Post crastinum quod eis idem significat quod crastino. Quemadmodum Latini: Post diem quartum dicunt pro quarto die.

Sedebat Moses ad iudicandum populum. Elegantius considebat, ut Graeci dicunt ouvexάioε. Con enim auget, et magnificentius est considebat quam sedebat, maiestateque plenum. Considebat pro tribunali, ut ius diceret populo.

Quid est hoc, quod tu facis populo? Videns Iethro adflictionem et laborem generi sui, arripit rhetorico more, id quod plus movet, nempe populi adflictionem; tametsi levare voluit onus generi.

Venit ad me populus quaesitum deum. Iam quasi expositionem eius, quid sit quaerere deum, mox subiungit, dicens:

Cum inciderit aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam praecepta dei et leges eius. Quasi diceret Moses: Ego secundum legem dei et dictamen spiritus dei iudico et lites compono, non iuxta adfectus meos. Discimus hic iudicium inquirendum esse a deo, cuius lex est, non nostra. Non enim qui literam legis tenent, statim recte iudicant; nisi simul et spiritum legis teneant. Fit enim plerumque, ut qui legum sunt peritissimi pessimi sint ac versutissimi homines. Perhibent iurisperiti quoque, iudicem non minus aequi quam iusti esse debere studiosum. Oportet ergo iudices esse viros pios et fideles deique metuentes, qui ex mente legis et dei iudicent : quilibet enim in sua causa caecus est. Quod si iudex iisdem quibus

actor et reus adfectibus tenetur, iuste iudicare nuspiam poterit. Solus ergo deus, qui veritas est immutabilis, recte et inoffense iudicare potest, et hi qui spiritum dei habent, hoc est qui veritati innituntur. Qui ergo iudicem adit, quaesitum deum venit; legis ergo et voluntatis divinae iudex debet esse consultissimus. Talis nimirum Moses fuit, vir dei metuens, qui spiritum dei et legem dei vivam scriptam habebat in corde suo, secundum quam causas componebat ac iudicabat; non quod in qualibet causa ad locum aliquem, ad consulendum deum recurrerit, sed quod omnia pro divina voluntate, quae in corde ipsius erat, faciebat. Stulto labore consumeris, et tu et populus iste qui tecum est. Hebraeus legitna, nabol thibol, defluendo deflues; aut: Concidendo concides, hoc est omnino sub hoc gravi onere cades, certissime cades. Aut: Rem vehementer stultam facis, stultissime agis. Significat enim, nabal, et defluere et stultum esse.

Audi verba mea et consilia mea, et dominus erit tecum. Obsequere voci meae, consilium tibi dabo, eritque dominus tecum. Sic legunt Hebraei. Quasi diceret Iethro: Tametsi ego Iudaeus non sum, tamen consilium quod dabo etiam deo placebit: nam ex deo est.

Esto tu populo in his quae ad deum pertinent. Hoc est in rebus arduis et difficilibus, quae ad deum referendae erant petendaque oracula. Moses mediator erat et sequester inter deum et homines; non autem in sacrificando, quod sacerdotum erat officium. Moses ergo, quod ad hoc officium attinet, typus Christi est: unus enim conciliator dei est et hominum homo Iesus Christus. Intercessor autem unius non est; at deus unus est. Quibus quidem verbis Paulus Christum no solum mediatorem esse ostendit, sed ipsum quoque esse verum deum et verum hominem. Ceterum quatenus sacerdos et pontifex fuit Christus, figuratus est per Aaronem.

Provide autem de omni populo viros, sapientes, timentes deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos etc. Clarissime hic ostenditur, neque sacris literis neque divinae voluntati repugnare, ut in populo dei magistratum gerat etiam fidelis, quod tam odiose quidam hodie impugnant, ut hoc adserentes ao ab eis pronuncientur. Deinde brevissimae hae dotes exprimuntur, quas iudicem et magistratum habere oportet, nempe fortitudo, magnanimitas, sapientia, metus dei, veritatis studium, fides, odium avaritiae. Quas quidem dotes nisi fidelis homo ne habere quidem potest; tantum abest ut fidelis gerere magistratum non possit. Discutiamus autem singula exactius!

Primum iubet eligi, id est viros robustos, fortes, sagaces; intelligit autem non corporis, sed animi robur. Et vir a virtute nomen habet. Viri ergo esse debent, non effeminati et molles. Germanice quidam dicunt: ein heil man, id est ein weydlich redlich man. At quandoquidem hac in re facile falli possumus, hypocrisi nobis oculos praestringente, mox addit: Dei metuentes. Quasi diceret : Ego nequaquam de fortibus et audacibus istis loquor, qui nihil non audent, sed de magnanimis et vere fortibus, qui in domino fortes sunt,

[ocr errors]

qui iubente domino fortes sunt et imperterriti; rursus, quum dominus misericordes esse iubet, clementissimi: deum enim metuunt et omnia ex eius praescripto faciunt.

Veraces Hebraeus dicit AN UN, ansche aemeth, viros veraces, aut viros fideles: nam utrumque significat . Debent esse viri veraces, non mendaces, non vani, non loquaces: raro enim multiloquium mendacio caret. Deinde fideles, getrüw, reipublicae, non sui amantes, integri, incorrupti.

Osores avaritiae. Hebraica vox est, quae significat avaritiam, rapinam, iniuriam, violentiam: nam haec fere simul sunt in his qui pecuniae student. Latinus ergo per avaritiam vocem Hebraicam explicat, Graecus per fastum: dicit enim: Odio habentes fastum, splendorem, superbiam. Congregamus enim divitias, ut magni fiamus, ut fastu turgeamus, ut ceteros opprimamus. Rursum qui fastuosi sunt congerunt opes, augent rem, quocunque tandem modo, ut fastui satisfaciant. Hic morbus longe abesse debet a iudicibus : nam longe periculosissima res est in magistratu rerum cupiditas, quae si oculos praestrinxerit rectum nihil geritur. Iam a novissimo incipiens ordine retrogrado singula percurre! Qui avari sunt, hos neque veraces neque fideles esse certissimum est. Neque enim aliorum commoda promovere unquam possunt qui opibus inhiant; nec integri et fideles esse, qui adfectibus sunt corruptissimi; neque veraces, qui mendaciis maxime, ut rem parent, utuntur. Qui vero mente corrupti sunt turpissimorumque adfectuum servi, quomodo hi dei metuentes esse possunt? Aut potestne quis simul deo et mammonae servire? Iam qui deum non timent adfectibusque serviunt, viri incorrupti et integri haudquaquam sunt, sed inconstantes plane et molles, atque ad omnem ventum mutabiles. Vides itaque bas animi dotes, quas in iudice requirit Iethro, sic esse simul iunctas, quemadmodum in catena sunt annuli, ut nulla sine alia esse possit. Absolutissimum ergo eum esse oportet, quem vel magistratus vel iudicis officio praeficere velit populus. Porro hae virtutes tales sunt, ut hominem erga deum, erga se ipsum, deinde etiam erga alterum pulcherrime instituant; earum ergo elencho iubet eligi iudicem. Nos vero quum faciem tantum videamus, Deus autem solus cor intueatur : a postrema virtute probationem incipiamus et falli in delectu haud temere poterimus: qui enim avaritiae student, ut dictum est, deum non timent, nec viri esse integri possunt.

Constitue ex eis tribunos, centuriones, quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum omni tempore. Quos decanos Latinus traduxit, ex ny, Graecus roaμμatoεloaɣwyɛis vocat. Dicuntur autem qui scriptum faciunt, aut qui praeconum, ut apud Athenienses, vice funguntur; apud Evangelistas scribae vocantur. Hoc hominum genus apud veteres Romanos semper exosum et suspectum fuit, ita ut de his nullus neque in senatum neque ad publica officia adlegebatur. Quod genus scribarum, tametsi apud omnes nationes sit longe vaferrimum et astutissimum, cui vix aliquid citra periculum committere possis, ei tamen omnia committere cogimur vel inviti: ita omnia per eorum manus et consilia tractantur. Et principibus ipsis,

qui tamen solos opibus augent atque honoribus, vix quicquam per istorum perfidiam tutum est, hac maxime tempestate. Eos modo taxamus scribas, qui sese quales sint non aliter quam Porsennae scriba produnt.

Si feceris hanc rem, implebis imperium domini, et praecepta eius poteris sustentare. Hebraei sic legunt: Si hanc rem feceris, praecipiet tibi deus et stare poteris. Ubi nota quod verbum Hebraeis non solum praecipere et mandare significat, sed etiam inaugurare, confirmare, ratum facere aut habere. Sic etiam Graeci intellexerunt. Neque enim reperitur Moses postea de hac re consuluisse dominum, nec dominum hac de re aliquid praecepisse, sed hoc consilium Iethronis approbasse, quum ipsius domini fuerit, non Iethronis: aperit enim deus voluntatem suam etiam per Gentes. Ab his si quid boni, si quid veri dixerint, accipiamus, et in gloriam dei nostri convertamus, et spoliis Aegyptiorum templum dei veri ornemus! Sic iubetur puella gentilis, si capta et abducta fuerit, capillitio detonderi et unguibus praecidi. Magnum ergo nobis hic exemplum proponitur, quod Moses legislator et fidelis homo gentilem hominem audit honesta et utilia praecipientem. Quod si quaeris: Cur servus dei Moses facit ex praescripto gentilis hominis, quod deus non iubet; quum praeceptum sit, Deut. XII. Ne addas quiddam, ne minuas verbo meo! Quod hic maxime necessarium erat, in iudiciis scilicet, ubi sumina debet esse iustitia, summa aequitas, quae aliunde hauriri non potest, quam ex ore et praescripto dei? Ad hoc supra satis responsum est. 'Habebat Moses vir dei legem dei (quae aliud nihil est, quam voluntatis divinae cognitio) in corde suo scriptam; ad hanc omnia dirigebat. Quod si Iethro aliquid dixisset, quod huic legi fuisset contrarium: non recepisset hic Moses. Deinde consilium Iethronis magis ad praecepta et iudicia pertinet, quam ad leges. Nam lex dei interiorem hominem respicit, praecepta et iudicialia exteriorem. Haec ex causis aut mutari aut in totum tolli possunt; illa aeterna est et immutabilis.

CAPUT XIX.

Mense tertio egressionis filiorum Israel ex Aegypto in die ista, venerunt in desertum Sinai. Propositio est : nam postea digerit, dicens: Solverunt ex Raphidim. Prius enim solverunt quam in solitudinem Sinai venirent.

Israel fixit tentoria pone montem. Emphasin habet: nescii scilicet eorum quae in monte hoc erant gerenda.

Haec dices domui Iacob, et annunciabis filiis Israel. Id est populo Israel et familiae Iacobi. Hoc saepe inculcat, ut hac nomenclatura admoneatur populus, se esse eum qui ex Iacobo sit secundum carnem, ex Israele secundum spiritum, ut perpetuo agnoscatur caro et spiritus.

Παρασκευή

Пapaσxavn est ad legem dei. Quicunque enim ardua et difficilia ordiuntur, ante omnia animos audientium ad novitatem et magnitudinem, de qua dicturi sunt, praeparant. Hunc morem, quandoquidem legem dei caro respuit, servat hic deus. Primuin autem eos beneficiorum suorum admonet, dicens: Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis etc.

« PoprzedniaDalej »