Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui est auctor nostrae salutis, cuiusque vocem ut audiamus paterna vox e coelo admonuit. Consideremus apostolum et pontificem nostrae professionis, qui Mose nulto praestantior est. Quem si audierimus , non tanget nos malum, quod olim incredulos ac inobedientes Iudaeos perdidit.

Venerunt autem in Elim filii Israel, ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae. Exercitus filiorum Israelis fidelium coetum adumbrat, cuius dux Christus est, qui duodecim apostolos et septuaginta discipulos elegit. His dat aquam ex fontibus vivis, coelestem scilicet doctrinam, ut omnes ex eo bibamus et sitim restinguamus,

CAPUT XVI.

Profecti sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin. Ab initio locuin describit Moses, deinde tempus. Vox Hebraica y, quam multitudinem hic Latinus vertit, Graeci ovvaywyiv, alias inxhnoiav vertcrunt. Significat ergo ecclesia coetum , congregationem multitudinemque populi, non tantum bonorum, sed malorum etian.

Murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Mosen in solitudine., on y, al Mosche, contra Moschen. Graeci tri verterunt pro Syy: ini eniin Graecis etiam sigòificat contra vel adversus. In deserto murniurarunt, quod a Graecis oinissuin est, sed non apte : nam emphasin habet vehementem. Solent pericula etiam inimicos conciliare; at haec communis filiorum Israelis calamitas non potuit conciliare fratres, quin inter sese disceptarent et contra duces tumultum excitarent. Vide ut unico verbo ingratitudinem pertinaciamque Iudaici populi Moses exprimat.

Quis det, mortui essemus in manu Domini in terra Aegypti? Locutio est Hebraica; aliquando optativa est, ut hic: Utinam mortui essemus in Aegypto! alias renuit, ut: Quis det, ut de carpibus eius satureinur? Nam illic difficultatem et impossibilitatem quandam habet. Mori nos in manu Dei in terra Aegypti. Hic LXX manum Domini ita interpretantur, ac si populus optasset se interfectum esse et percussum manu Domini in Aegypto. Sed si Hebraica penitius introspicias, sensus est: Utinam mortui essemus in terra Aegypti manu Dei, id est, voluntate Dei. So es Gotts will wäre gsyn, so wärend wir (licet in captivitate) gstorben.

Comedebamus in saturitate. Panis nomine omnem cibum intelligunt Hebraei; nihilominus panem dumtaxat alicubi significat.

Super ollam carnis. Genus pro numero.

Cur induxistis nos in desertum istud. Hebraeus absque interrogatione legit 130X DOX3117", ki hozethem othanu. LXX pro Joti habent. Causalis autem est non rationalis; exponitur per siquidem aut quoniam : siquidem eduxistis nos in desertuin. Nam hoc monstrant esse causam murmuris; delxtıxós ergo sermo est rei quain opprobránt eis,

Colligat populus quae sufficiat per singulos dies. 1 927 1917. Hic 127 significat dimensum, rationem aut summam cuiuslibet diei. Germanice jr acht.

Dixerunt Moses et Aaron ad omnes filios Israel: Vespere scietis. Haec omnia per anticipationem dicuntur; sensus autein verborum est: Dum vobis dominus dabit panes et carnes, in eo videbitis eum audiisse murmur vestrum, eumque esse quem murmure vestro offenderitis. Est etiam in versio constructiovis; quasi diceret: Beneficiuin dei ostendet vobis, deum murmur vestrum audivisse. Non murmur erat causa beneficentiae, ut verba videntur sonare.

Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra dominum. Qui ministros dei spernit, deum ipsum speroit.

Dixit Moses ad Aharonem: Dic universac congregationi filiorum Israel: Accedite coram domino. Hic zatà ÚTutúnwOLV dicuntur, quae superius per anticipationem praemissa sunt. Convocare populi multitudinein, Hebraico schemate, nimiruin dicitur appropinquare in faciem domini; qui mos fuit convocandi populum per sacerdotes ad dominum, praesente populo loquentem cuin Mose. .

Ros iacuit per circuitum castrorum. Hebrajce: Et mane fuit so n ow, schicbbath hatal; ac si diceres: lactio seu positio roris, ein legy tows. Non de rore hic loquitur, sed de pane qui in modum roris sparsus iacebat in superficie terrae.

Minutum quasi pilo tusum. Descriptio est illius cibi coelitus depluti.

Man hu, quod significat, quid est hoc. Nec verba nec sensum Latinus traduxit. Sic enim legunt Hebraei : Et dixit quisque ad proximum suum: Donum hoc: non enim noverant quid esset. 7, man, Hebraeis donum significat aut sortem. Cibum ergo a domino datum, quoniam aliter non poterant, inan adpellant. Quasi diceret: Donum hoc dei est, munus est: nomen a bonitate dei reique novitate ac admi

מה הוא סיpr מן הוא ratione huic cibo insponunt

.
Quibusdam placet

positum esse et cacophoniae gratia paragogen nun adiectam. Tunc impatientiae et contemtus verbum esse videtur: putabant enim panem illuin promissuin pistum inagna multitudine et abundantia venturum, Sic non solum non contenti, sed etiam ingrati fuerunt.

Hic est sermo quem praecepit vobis dominus. 2117 117., sac hadabar, boc est verbum. Est autem, verbi significatio amplior ac splendidior apud Hebraeos, quam rei apud Latinos. Praccepit pro mandavit aut promisit. . Colligite ex eo, quisque quantum sufficiat ad vescendum. 7508 d), lepi achlo, bifariam exponi potest: colligat quisque quantum ei ad esum satis sit; vel : Quisque colligat ut habeat ad edenduin.

Gomer ad singula capita iuxta numerum animarum vestrarum, quisque ad eos qui in tabernaculo eius sunt. Gomer mensurae genus est; incertum autem nobis quantum capiat. Videtur voci Germanicae, ymmi, non esse omnino absimilis : nam Hebraci oy, omer, non gomer, dicunt. Cuique capiti, hoc est cuivis homini, Zuinglii univ. opera. Vol. V.

17

Hebraismus est. Sic iuxta numerum animarum, id est hominum. Uff yeden menschen, als vil menschen in einer zelt sind.

Collegerunt alius plus, alius minus. Non sic Hebraeus, sed sic: Et collegerunt multum et parum, plus, minus. Sensus est: cumque exissent ad colligendum, collegerunt plus, minus, ac deinde metiebantur ad gomer collecta. Aut potest intelligi, eum qui plures habebat in tabernaculo suo plura gomer collegisse ; eum vero qui paucos pauca.

Nec supererat ei qui multum, nec defuit ei qui parum collegerat. His verbis miraculi virtus ostenditur : neque enim omnium gula similis est, alius alio magis edit. Non ergo caret miraculo, quod singuli singulis gomer cibabantur et nihil supererat nihilque deficiebat. Hunc locum apostolus Paulus 1. Corin. VIII. pia quadam interpretatione alio detorquet; quod et nobis per allegoriain licebit, siquidem analogiam fidei servaverimus. Docet hic locus contentos nos esse debere paucis. Qui enim divites sunt omniaque devorare se posse existimant, bis nihil in morte supererit; contra pauperibus, quorum spes in domino est, nihil quod ad usum et necessitatem pertinet deerit: suppeditabit enim dominus quantum satis sit.

Scatere coepit vermibus, atque computruit. Aut hysteron proteron est aut sic exponi potest : Et ebullierunt vermes : putruerat enim; ut vof sit causalis, wx'), vaiibasch.

Cum incaluisset sol. Fervorem solis pro meridie, et rursus meridiem pro fervore solis usurpant Hebraei.

Sabbatum requies sancto domino cras. Sanctum Hebraeis, quod Latinis sacrosanctum. Sacrosanctum autem Romanis dicitur, quod senatus populusque Romanus sancierat, firmum scilicet et inviolabile. Sic sabbatum sanctum est, id est a deo institutum, ut vacemus et ei serviamus.

Quod coquetis, coquite. Ethologia. Id est : Quod quisque solet coquere, coquat! nam alioqui coquebat quisque, quod coquebat.

Exierunt de populo, ut colligerent, et non invenerunt. Increduli scilicet, qui verbo dei fidem non habebant; tentantes dominum , num invenirent sabbato; tametsi deus dixerat non inveniri.

Usque quo renuitis servare praecepta mea, et legein meam. Verbum est indignantis et increpantis incredulos.

Videte quod dominus dedit vobis sabbatum. Haec est apostrophe Mosis ad populum. Nam haec verba non loquitur deus, sed Moses ad populum, postquam increpatus esset a deo. 'Sensus est: In hoc videre potuistis sabbatum, non a nobis, sed a deo vobis datum esse, quod sabbato exeuntes nibil inveneritis. Otio indulgere et vacare ab opere cultus dei non est; at sabbato ob id vacare, ut soli deo servias, verbum cius audias et niediteris, gratias pro beneficiis ei agas, id demum verus cultus est dei.

Maneat quisque apud semetipsum. Hebraice sub se. Similis est locutio ei, de qua supra cap. X. audivimus. Tribus diebus nemo moveat se de loco in quo erat! neino exeat de babitatione, hoc est, de civitate aut habitationis loco!

līmple gomer ex eo ad custodiam, in generationes vestras.

nunun, mischmeret, custodiam. Puto hic poni pro memoriali, pro monumento vel testimonio, ut et posteri viderent aliquando, quo cibo aluisset dominus filios Israelis in deserto.

Sume vas, et pone in eo man plenum gomer, et repone coram domino, ut servetur in generationes vestras. Reponebat Aaron manna coram domino in memoriale. Haec puto per anticipationem dici: pam arca nondum fuit fabricata. Servatum ergo est man, ut quum facta esset arca in ea reponeretur; neque hoc man putrescebat.

Hoc cibo aliti sunt, usque quo tangerent fines terrae Chanaan. De hoc lege los. V. Quid per manna significatum sit, exponit Christus lo. VI, dicens, se esse panem verum, qui de coelo descenderit, ut quicunque ex eo ederit vitam sit habiturus aeternam. Qui manna edebant, moriebantur; qui manducat hunc panem, Christum scilicet, vivet in aeternuw. Hic est cibus animorum vitalis, quem qui ederit (at editur sola fide, non dentibus) nunquam esuriet; cuius uvnuóovvov panis est et vinum, quae in coena sumimus.

Arcula illa, in qua servatur manna, Christi est humanitas, in qua divinitas, quae panis est vitae, servatur: nam pro sua deitate Christus cibus est animorum; Christi autem corpus ad dexteram dei adsumtum est. Quod quidem, si fideles sumus, summum nobis gaudium esse debet: spem enim nobis ascendendo fecit, ut ubi ipse est et nos futuri simus. Porro miraculum in se magnuin est, quod e coelo filios Israelis quadraginta annis pane cibavit; quo manifesta fit nobis et omnipotentia et providentia dei, qui suorum ubique sic curam gerit, ut eis omnino nihil unquam desit.

CAPUT XVII. Profecta est omnis multitudo filiorum Israel de deserto Sin, per mansiones suas. Ubi Latinus dicit: Per mansiones suas , Hebraeus dicit: Per profectiones suas.

Cur tentatis dominum Tentare Latinis significat exasperare, irritare. Sic bic patientiam et longanimitatem dei irritant ac contemnunt. Sic in Actis Petrus : Cur tentatis deum, ut imponatur iugum super cervices discipulorum? Quasi diceret: Nonne scitis solam fidem iustificare hominem ? cur ergo onus tain grave legis imponere vultis cervicibus discipulorum?

Virga qua percussisti fluvium. Non Moses fluvium percusserat, sed Aharon; nisi per fluviam mare rubrum intelligas. Iam ergo Mosis virga, iam Aharonis, iam deniqne dei virga vocatur.

En ego stabo coram te illic supra petram in Horeb. Anthropopathôs dictum; est autem quasi occupatio. Potuit enim Moses cogitare aut dicere : Domine vade mecum! dicit ergo : Ne dubites! ego ante te adero in petra.

In oculis seniorum. Locutio est: Id est coram senioribus.

Est ne dominus in nobis, an non? Hebraeus suo schemate dicit: Estne dominus in medio nostri? id est : Estne dominus noster necne?

Elige nobis viros. Viros pro militibus saepe ponit Hebraeus.

[ocr errors]

Delectum habe! Profectio filioruin Israelis ex Aegypto vitam nostram commodissime adumbrat, quam inilitiam esse lob testatus est. Pugnandum autem nobis est cum hostibus, quos 'tum vincere poterimus, quum vera et fideli oratione ad deum confugimus. Iehoschua armis pugnat, Moses oratione victoriam parat. Quamdiu tollebat manus Mosche, tandiu vincebat Israel. Qui populo praeest, usque habet quod clamet ad dominum. Nam varia sunt ingenia hominum : iam metuunt, iam murmurant, iam diffidunt. Quis haec absque ope dei feret? Invocandus ergo est deus in hisce angustiis, qui ad se clamantes non deserit.

Elevatio manuum significat, in orationibus et manus et desideria in deum intenta esse deberet. llluc vota nostra erecta sint, ubi est fortitudo nostra. Donec levat manus, non succumbit Israel; donec in deum mens est fixa, non vincitur ab hoste. At caro nostra infirma est et fatigata aliquando lassescit : debent ergo fulcra ab iis, qui verbo praesunt, adhiberi nutantibus. Petra vero, quae Mosi defatigato supponitur, Christus est (ut etiam obiter petrae typum, de qua superius dictum est, exponamus: nam petra erat Christus, ex qua aqua vitae prowanat): is nostra firmitudo, nostra soliditas est, quo confortante omnia possumus.

Hic admonendi sunt Christiani, ut quam maxime fieri potest a bellis abstineant, pacem cum omnibus, quod in ipsis est, babeant, omnes, etiam inimicos, amore et benevolentia prosequantur. Quod si patientia nostra omnem moverit lapidem ut lucrifaciamus inimicum, isque pertinacia et malignitate pergit publicam pacem ac tranquillitatem interturbare, ut metuendum sit ut non haec patientia nostra in dei contumeliam vergat, atque omnino bellandnm sit, necessitate ita cogente: simus viri, bellemus graviter, et pro fratribus proque publica tranquillitate vitam exponamus intrepidi. Dominus ipse nos non deseret : pro nobis ipse pugnabit. 'Invocenjus eum in media tempestate! in mediis procellis consiliuin et exitum ostendet. Nihil temere inceptandun aut tentandum est. At si omnino ita res exigat, faciamus ut lehoschua vir dei, non solum nomine, sed et figura nobis Iesum adumbrans. Ne bellemus nisi dominus iusserit; id est nisi fides et caritas dictaverit.

Pone in auribus Iehoschua. Ponere in aurem est inculcare et significare. Quid autem dicere debebat Iehoschua ? nempe quod, Mose levante inanus, populus dei vicerit: nam hoc Iehoschua non viderat, qui adversus hostem pugnaverat; Moses vero in monte steterat. Iubet ergo tam magnificum factum scribi et populo commendari.

Delebo memoriam Amalec. Quomodo deleta est memoria Amalechitarum, quum eorum crebro in sequentibus libris mentio fiat ? Memoriam bic pro re memorata capit. Delebo memoriam eorum, id est salutem eorum, conditionem et statum eorum, jren wolstand.

Dominus exaltatio mea. "OJ 07177", adonai nissi. Dominus refugium meuin, dominus protectio mea. Nomen hoc arae, quam aedificaverat, imposuit Mosche. Quasi diceret: Quandoquidem vidimus domini esse bellum aut praelium, merito arain hoc nomine vocabimus : Dominus protectio mea. ,

« PoprzedniaDalej »