Obrazy na stronie
PDF
ePub

gantissimum ac vetustissimum est hoc iruviziov, quod pro victoria cecinerunt filii Israelis domino. Adparet autem non statim, sed aliquanto post factum esse hoc carmen, et primo rudius cantatum esse, quomodo Livius epinicia in quodam triumpho tradit esse cantata.

Cantemus domino. Hebraeus legit: Cantabo domino, quod quidem elegantius est, quum personam totius populi induit.

Gloriose magnificatus est. 7 7, gao gaah, elevando elevatus est, ex idiotismo Hebraico: id est magnifice magnificatus est, magnifice suam potentiam exaltavit.

Equum et ascensorem deiecit in mare. Equum cum inscensore eius exaltavit in mari. Utuntur autem extollere seu exaltare per metalepsim pro interficere: quem enim conterere volumus, extollimus, Quo schemate etiam Germani utuntur, quum aliquem in cruce sublatum et suspensum significare volunt, dicentes; Er ist erhöcht. Sic Christus Io. XII. Ego si exaltatus fuero a terra. Item Io. III. Exaltari oportet filium hominis pro mori. Aut potest esse sarcasmos; quasi diceret Moses: Superbos illos et arrogantes, qui populum dei persecuti sunt, in mari exaltavit deus, quandoquidem alti voluerunt esse.

Fortitudo mea et laus mea dominus. Id est, quem ego laudo, cui laudem hanc cano.

Factus est mihi in salutem. Hebraismus. Latinus diceret: Facta est mihi salus seu factus est salus mea.

Iste deus meus et glorificabo eum. Iste deus meus; quasi diceret : Nullum alium deum colam, venerabor, metuam, sed hunc verum deum magnificabo. Verbum Hebraicum, navah, Onkelus Chaldaeus transtulit pro aedificare domum; ceteri Hebraei, pro hospitio excipere: nam varia habet significata. Latinus glorificare pro magnificare et exaltare intellexit,

Deus patris mei et exaltabo eum. Qui in genere demonstrativo versantur, a vetustate etiam commendant. Quandoquidem ergo deum laudat et deo nemo antiquior est: a vetustate eum laudat, quod scilicet fuerit deus patrum suorum; per patres autem Abrahamum, Isaacum et Iacobum intelligit; atque per hoc obiter gentem vetustissimam Iudaicam scilicet commendat. Deus patris mei synecdocha est, id est deus patrum nostrorum. Exaltare hic in bonam partem capitur pro laudibus evehere.

Dominus quasi vir pugnator. Hebraeus dicit dominus vir belli; quasi diceret: Fortis bellator est aut gnarus bellandi.

Omnipotens nomen eius. Quod hic omnipotens, alias dominus vertit Latinus; est autem Hebraice nomen illud ineffabile, quod ab essendo derivatur. De quo satis supra III. capite. Capitur autem nomen pro virtute, pro potentia.

Exercitum eius proiecit in mare. Iam digerit quae superius in

surma proposuerat.

Quasi lapis. Genus pro numero, veluti lapides.

Et in multitudine gloriae tuae contrivisti insurgentes contra te. Aegyptii non insurrexerant contra Dominum, sed contra Israelem. Ubi discimus, qui populum dei offendit, eum etiam deum offendere;

ídeo per prophetam dicit: Qui tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei. Item in Evangelio Christus sibi, quod suis factum est, imputat, sive bonum sive malum. Qui vos spernit, inquit, me spernit. Consolatio haec est non parva iis, qui hic ob Christum premuntur.

Misisti iram tuam, comedit eos quasi stipulam. Iram pro iustitia dei accipit; venusta autem est prosopopoeia. Fingit enim iram dei, ac si ignis esset, quae erumpendo subito Aegyptios quasi culmos devoraret.

In spiritu furoris tui congregatae sunt aquae. Sic Latinus. Hebraeus vero sic legit: In spiritu furoris tui nudatae sunt aquae. Plenum est hoc carmen pulcherrimis tropis. Latinus per metalepsim, Hebraeus per enallagen sententiam protulit; eadem tamen est apud utrumque. Nudatio sequitur collectionem: dum enim aquae in unum aliquem locum colliguntur, nudatur fundus; et dum crus nudamus, colligimus vestem. Prius ergo pro posteriore Latinus ponit, collectionem scilicet pro nudatione. Enallagen autem secutus Hebraeus: Nudatae sunt aquae, dixit, quum non aqua, sed fundus nudetur. In unum enim locum aquis decurrentibus terra, quae sub aqua est, denudatur. Dicitur aqua ergo nudari, quum alveus nudatur aut solum.

Stetit aqua fluens. Statuti sunt sicut moles aquae fluentes, dicit Hebraeus! Pulchra est antithesis: naturaliter enim fluit aqua; iam contra naturam suam stat ut moles.

Congregati sunt abyssi. Hebraeus legit: Congelati seu coagulati sunt abyssi, densatae sunt profunditates: significat enim DP, kafa, coagulare veluti lac. Enallage: nam non abyssi, sed aquae quae in abysso sunt congelantur; capitur autem congelare pro stare immotas veluti glaciem.

In corde maris. Hebraismus pro in medio mari; in corde terrae, id est in terra. Sicuti rex in medio populi cor est populi.

Dixit inimicus. Dicere pro cogitare, consilium capere, statuere. Multa lux atque ordo quidam orationi accessisset, si per praeteritum plusquamperfectum vocem Hebraicam traduxisset Latinus. Dixerat hostis: nam alludit Moses consilium quod coeperat Pharao, dicens: Persequar Israelem.

Dixerat inimicus: Persequar, adprehendam, dividam spolia. Hoc dat in cor eius Deus, ut eum perdat: nam hoc contumacia eius iam dudum commeruerat. Dividam spolia species est synecdoches, posterius scilicet pro priori. Apud Homerum frequens est armis spoliare pro interficere; simul autem ostendit crudelitatem hostium in populum dei.

Implebitur anima mea. Anima pro voluptate. Voluptatem capiam ex nece eorum. Germanice dicimus: Ich wil min hertz, minen mut an inen erkülen. Hoc vocant Hebraei animam implere.

Vacuum reddam, seu evacuabo gladium meum. Pro evaginabo gladium. Enallage: non gladius extrahendo, sed vagina evacuatur Interficiet eos manus mea. Singula verba cum emphasi quadam truculentiam exprimunt.

Spirasti flatu tuo, mox operuit eos mare. Alloquitur deum, virtutem eius amplifioans. Quasi diceret: Quantus quantus sit hostis,

quantumvis saeviat: solo flatu tuo, o domine Deus, omnem eius potentiam et superbiam deiicis.

Submersi sunt., zalal, verbuin Hebraicum. est, non by, hoc est neutrum, non passivum; perinde ac dum Latini dicunt Merserunt, sy sind under gangen.

Quis similis tui in fortibus? Post narrationem laus sequitur: nam hac ratione demonstrativum genus vocatur, quod orator prius ostendere et demonstrare debeat, quis sit ille quantusque quem laudat. Exclamatio est vehemens. Quis tam potens? quis tibi similis magnificentia et sanctitate? quis tam admirabilis laudibus? hoc est qui tam admiranda faciat, quae admiremur et laudemus? seu terribilis laudis: debet enim cum tremore laudari Deus.

Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. Terra hic pro aqua capitur, ut in Genesi quoque annotavimus. Quasi diceret: Mox ut manum tantum extendisti, aboliti sunt et perditi: tanta est potentia tua, tanta virtus.

Duxisti in misericordia tua. Misericordia pro beneficentia capitur: est cnim 107, hesed. Eum ipsum populum quem redemisti, 17.

Ad habitaculum sanctum tuum. Vel secundum Hebraica: Ad habitaculum sanctuarii tui. Nondum duxerat eos illuc; at ideo educti erant, ut eos in terram promissam induceret: intelligit enim per habitaculum sanctuarii, vel templum Hierosolymitanum vel terram Chanaan. Respicit ergo ad certitudinem divinae promissionis.

Ascenderunt populi, et irati sunt. Hebraeus legit: Audierunt populi et fremuerunt, seu conturbati sunt. Graeci: ὠργίσθησαν, irati sunt, quos secutus est Latinus. Capiunt autem irasci pro conturbari et ram pro quacunque turbatione, quod non est adfectus alius fortior qui hominem magis turbet.

Dolor adprehendet habitatores Philistiim. Hoc est subito terrore et stupore quodam exanimabuntur, ut solet fieri in pugna. Possunt enim haec omnia praeterita per futura exponi, quod poëtis frequens est. Sin autem praeteriti significatio magis placet, dicimus carmina illa primum cantata esse a populo incondita, quae a Mose postea expolita et exornata sunt: nam non potuit huius magnifici facti memoria tam cito ad gentes pervenisse.

Nota etiam hic ubi Hebraeus dicit: Dolor adprehendit eos, LXX habent dives, qui proprie praegnantium sunt dolores. Qua voce saepe atque non illibenter usi sunt Graeci, quod haec vox proprie anxietatem et dolorem exprimat, quem non possunt impii evitare. Nam veluti mulier praegnans, velit nolit, dolorem ferat oportet (effugere enim non potest): sic impii, quantumvis saeviant, quantumvis fremnant, manum tamen dei et conscientiae cruciatum ferre coguntur.

Tunc conturbati sunt principes Edom. Graeci onɛvoav, festinarunt. Nam et turbari et festinare significat. Qui stupefacti sunt et territi, festinant, omnia confundunt; festinare ergo pro confusos esse capitur.

Obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Hebraice liquefacti sunt seu diffluxerunt 13, namogu. Sic etiam Graeci stáznoav. Est

autem Tηxe diffluere, liquefieri, quod nimirum terrore fit et horrore, qui omnia membra, cor et animum liquefacit. Verum Latinus, quum dixit, obriguerunt, non ad vocem, sed ad sensum magis respexit: nam id ipsum ex horrore fit, qui facit omnia membra rigere, ut quasi stipites immobiles stemus.

Cadat super eos formido et pavor. Optat Mosche: 0 Deus, is timor quo eos terruit manus tua, cadat super eos, ut maneat!

Plantabis eos in monte haereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es domine. Plantabis eos, vel cibabis eos: nam potest esse Hiphil, tam a D), nata, quam a Dy, taam. Mons haereditatis est mons Zion. Praeparatum habitaculum dei vocat quod populi erat, eo quod dominus hoc elegerat et praeparaverat. Tametsi praeparatum nondum erat, in praeterito tamen loquitur, propter certitudinem divinae providentiae.

Dominus regnabit in aeternum et ultra. Locutio est Hebraica. Sic Germani von ewig zu ewig. Aeternitatem autem sine fine his verbis significant ludaei. Species est hyperbolae. Discimus hic beneficiorum dei memores esse. Neque enim nobis satis laudari potest divina beneficentia, quae tanta est ut omnis laus nostra minor sit.

Sumpsit autem Miriam prophetissa soror Aharonis, tympanum in manu sua, egressaeque sunt post eam omnes mulieres cum tympanis et choris, quibus praecinebat. Morem fuisse hunc inter ludaeos adparet, ut in festivitatibus puellae convenirent, ad canendum et choros ducendum, utque saltarent ad numeros certos, idque cum decoro et modestia. De hoc habent Iudicum XI. et XXI.

Verbum, ana, significat respondere et alternis canere; dum autem alternis canunt puellae in choris, una aliqua praecinit aut praeit. Ideo Graeci dixerunt x, id est coepit aut anteivit; ceterae canendo secutae sunt. Tympanis autem ob id maxime usae sunt, quod prae ceteris instrumentis musicis ad numeros et mensuram sunt aptiora, idque propter ictus: ictibus enim apte gressus concurrunt.

Cantate domino. Duntaxat primum versum huius cantici ponit hic Moses, nominis loco; indubitatum tamen est totum carmen Mariam cecinisse.

Et egressi sunt in desertum Sur. Desertum vocatur, non quod nemo in ea habitet, sed quod sit aspera et montosa. Una autem est eremus, tametsi diversa sortitur nomina a locis adiacentibus.

Et venerunt in Marath. Sic vocatur per anticipationem: nam hic locus nomen hoc ex eventu postea sortitus esse videtur.

[ocr errors]

Et murmuravit populus contra Mosen, et dixit: Quid bibemus? Vehemens adfectus hoc unico verbo exprimitur. Tota autem causa murmuris et impatientiae in hoc verbo intelligitur. Talis est conditio ducum et imperatorum, ut omnis clamor, omnis necessitas in eos redundet; ipsius unius caput, si quid populo accidit, petitur.

Et clamavit ad dominum. Populus murmurat, Moses ad dominum clamat. Perpetuum hoc exemplum est eorum qui praesunt, ut in omni casu ad deum clament: is docet quid faciendum sit. In omni ergo necessitate ad deum curramus, nihil fidamus nostris viribus, neque desperemus: ostendet deus exitum.

Qui ostendit ei lignum, quod cum in aquas misisset, versae sunt in dulcedinem. Allegorice crux Christi lignum illud est, quo immisso omnes tentationes et adversitates nobis dulces redduntur, omnis amaritudo vitae nostrae dulcescit.

Illic constituit ei praecepta atque iudicia. Ei scilicet populo. np, hukoth, Hebraeis sunt, quas nos ceremonias, iusta, ritus vocamus. D'UDUN vero iudicia sunt, quibus causas discutit iudex ac vindicat. Non hic ceremonias aut iudicia scripta dedit: nam hoc postea factum legimus, sed pactum cum patribus factum refricat, docetque populum suum Deus per os Mosis, ne scilicet ex servitute liberati ad libidinem carnis libertate uterentur, ut bene et recte coram deo et proximo viverent, ut in simplicitate et innocentia (sicut olim patres) coram deo ambularent. Adparet et istud quod superius monuimus, ante legem fere servavisse Israelitas moribus et consuetudine, quae per Mosen postea sunt scripta lege praecepta.

Illicque tentavit eum. Populum tentavit Deus, dum aquis carebant. Puto hic tentare accipi pro probare, quod mitius est ac modestius.

Si audiendo aueris vocem domini dei tui, et rectum in oculis eius feceris. Nihil in humanis tam rectum fieri ab homine potest, in quo non peccet homo, quod omni culpa careat, quod omnino perfectum sit et irreprehensibile. Sed tum rectum est, si fiat eo modo quo Deus iubet, sique id solum fiat quod Deus praecipit. Sensum ergo LXX respicientes transtulerunt καὶ τὰ ἀρεςὰ ἐναντίον αὐτῷ ποιήσῃς, et placita coram eo feceris. Ea demum placita sunt in oculis dei quae ipse praescribit. Ergo si ad eius praescriptum cuncta facimus, iam quae illi placent et quae recta sunt facimus. Iubet ergo, ut eius vocem audiant, ut praecepta eius servent. In quo et bonitatem dei immensam videmus, qui populum suum monet, ut coram se innocenter et recte ambulent. Neque enim tum lex data erat, sed quemadmodum pactum cum patribus factum erat, ita transfundebatur ore a patribus in filios: nam illi beneficentiam dei posteris suis inculcabant. Neque eget is, qui innocentia deum colit, lege. At is qui secundum carnem vivit, cancellis legis indiget. Qui enim spiritu dei ducuntur, hi filii dei sunt et vere liberi. Qua libertate uti non possunt neque debent mali et impii: nam hi magnopere lege coërcendi sunt. Quare etiam Deus, quum populus sine fine delinqueret, gravi eum lege et crudelibus minis pressit ac terruit. Quod factum haudquaquam fuisset, si in avita fide, integritate ac innocentia perstitissent. Qui spiritu vivunt, illis spiritus lex est.

[ocr errors]

Cunctum languorem quem posui in Aegypto, non inducam super te. Per , mahala, vitia aerumnasque intelligit, quibus Aegyptum percusserat.

Ego enim Dominus sanans te. Hic clementiam et longanimitatem suam aperit deus; quasi diceret: Ego talis sum deus qui non facile percutio, non damno, non perdo, non praeceps sum ad iram et vindictam. Si integre coram me ambulaveris, ego te salvabo: nolo enim mortem peccatoris; potior est apud me misericordia quam ira.

Audiamus ergo, fratres carissimi, vocem Dei nostri et Christi eius,

« PoprzedniaDalej »