Obrazy na stronie
PDF
ePub

reamus terrenis, sed adflictionibus et aerumnis variis pressi desiderium capiamus aeternorum.

Armati ascenderunt. n, hamuschim, legunt Hebraei, ut sensus sit: Quinta generatione ascenderunt, id est quinto iam saeculo. Erant enim iam triginta anni supra quadringentos. Pollicitus enim erat deus Abrahamo, post quartum saeculum semen suum reversuruin esse in terram Chanaan.

Tulit quoque Moses ossa Ioseph secum, eo quod adiurasset filiis Israel. De hac re superius in Genesi cap. ultimo. Tulerunt autem ossa secum, non ut adorarent aut colerent, sed ut in terra Chanaan inhumarent, ut patet Ios. XXIV. Non ergo est, ut hoc exemplo cupiditatibus nostris excusationem praetexamus, qui piorum ossibus ad cauponationem et idololatriam sumus abusi. Et huiusmodi non solum facta, sed etiam figurae sunt. Synagoga ecclesiae typus est; Ioseph, caput et dux Israelitici populi, capitis Christi. Iubet ergo ossa sua, ut secum ferant cumque patribus sepeliant, ut videamus caput ecclesiae Christum a membris nunquam avelli.

1

Dominus praecedebat eos, ad ostendendum viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris. Tam certam curam gessit Dominus populi Israelitici, ut luceret eis interdiu nubes, noctu vero ignis columna. Et ut in Levitico legimus: Ad verbum eius tentoria figebant, et ad verbum eius iterum solvebant. Miracula autem talia fecit Deus visibilibus rebus, ad consolationem populi Iudaici; nihilo secius fidelibus omnibus adest absque istis signis. Qua ex re discimus, signorum non esse rem magis facere praesentem. Neque enim esus panis et vini Deum aut Christum nobis praesentem facit, sed refricat ipsa laus et gratiarum actio et in memoriam nobis revocat Christum pro nobis esse passum; symbola vero, quae simul edimus, unum idemque cum eo interque nos corpus esse

testantur.

CAPUT XIII.

Loquere filiis Israel, reversi castrametentur. Dic eis ut revertant, dicit Hebraeus. Nam superius auditum est, Dominum nolle cos per terram Palaestinorum ducere ; ideo reducere Mosen iubet populum.

E regione Piaroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon. Varie exponunt hunc locum. LXX sic intelligunt, quemadmodum Iosephus scribit: Filii Israelis iussi sunt castra figere in os speluncae. (Sic enim intelligit "", lipne pi hahiroth, id est, in locum angustum ante cortem) Videtur autem Moses velle indicare consilium domini, qui iubet populum castra metari in loco periculosissime, quo magis eius potentia et gloria innotescat; nimirum si cius auxilio, quum undique essent irretiti et perplexi et nusquam esset effugium, liberarentur. Ab hoc sensu nec Hebraica abhorrent. Nam

, pi, os et angustiam,, hur, speluncam, foramen significat, 73, migdal, vero turrem locumque aliquem munitiorem et altiorem, promontorium, praerupta loca deserti. Videtur autem sic fuisse com

[ocr errors]

paratum, ut ante eos esset mare, utrinque montes, a tergo hostis immineret.

Sic Deus semper quae carni contraria sunt praecipit: haec enim ardua quaeque horret, secura vult esse et in tuto, nec quidquam tentare nisi periculo vacet. Docet autem hoc facto Deus, ne rei difficultatem, sed verbum suum consideremus, adgrediamurque infracto pectore quae ipse iubet, certi opem suam nobis nunquam defuturam.

Eremus conclusit eos. Hic adparet desertum coepisse citra mare rubrum; dicitur autem eremus, non quod omnino inhabitabilis, sed quod sit montosa. De quo supra nonnihil attigimus.

Dicturus est Pharao, super filiis Israel. Iterum dicere pro

,מפני pro לפני et,לפני lifne, pro לבני cogitare ponitur. Hic nota

mipne, poni. De filiis Israel.

Persequetur post eos. Hebraismus. Latinus diceret perseque

tur eos.

Glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu eius. Magnificabor, magnalia aut magnifica in eo ostendam. Induraverat enim dominus cor Pharaonis, ut ostenderet potentiam suam in eo notamque faceret virtutem suam.

Et nunciatum est regi Aegyptiorum, quod fugisset populus. Septuaginta, ὅτι πέφευγεν ὁ λαός. Verbum aufugiendi turpius est et servilius, quam ut populo Israelitico conveniat, qui iussu dei Acgyptiorumque favore exierant, non turpiter aut indecore aufugerant; oλoyía ergo est. Sic enim loquuntur aulici Pharaonis pro more tyrannorum. Germanice: Die schelck sint entflohen.

Et mutatum est cor Pharaonis, et servorum eius Deo nimirum corda eorum indurante, ut qui prius eos coegissent exire, iam mutato consilio, in pristinam invidiam et duritiam relabantur.

Iunxit ergo currum suum, et omnem populum suum sumpsit secum. Graece est ovvaniyays. Est autem prothysteron, prius pro posteriore, pro 3, sumsit pro duxit. Er nam, hoc est: Er fürt.

על ושלישים

Duces totius exercitus. Hebraeus legit, by ibui, veschalischim al killo, et equites omnes. Quos Graeci toigάtas, Hebraci vocant. Quasi diceres latine tertianos, ternarios aut triarios, a tribus nimirum equis.

Egressi sunt excelsa manu. Id est, laeti, alacres, animosi, magna sperantes, hilares. Est autem μɛtάhmpis: qui enim laeti sunt, manus elevant alteque incedunt.

Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israel oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde. Vide quam subita et repentina mutatio. Qui modo magnanimi fuerunt, statim visis Aegyptiis toti concidunt. Hic vero metus ad gloriam dei concitatur, utque ubique infirmitatem et inconstantiam carnis agnoscere discamus. Solet enim caro exultare dum fortuna arridet; mox dum tempestas ingruit concidere et murmurare. Sublevare oculos, locutio est Hebraica, qua saepe usi sunt Evangelistae: nam Latinus non sic loquitur : Quum sublevasset oculos Iesus; sed: Quuin respectaret. Forma est ergo

Hebraica, quae omnia graphice et proprie describit. Nam quum in periculis sumus, attollimus oculos; deinde respectamus et circumspicimus omnia. Adeoque frequens haec forma est Hebraeis, ut ea etiam in his utantur, in quibus non fit quod dicitur, ut in Genesi diximus: Levavit Iacob oculos in somnis.

Forsitan non erant sepulchra in Aegypto. Subsannatio valde amara et acerba: cum indignatione enim haec in servum dei iaciunt: Quasi vero in Aegypto non essent sepulchra, eduxisti nos in solitudinem hanc, ut hic moreremur. Sic tota concidit caro, dum non ea quam quaerit via succedit.

Nonne isté est sermo quem loquebamur.

sae

hadabar. Quasi diceret: Hoc idem antea, dum adhuc in Aegypto essemus, diximus tibi. Eben das seytend wir dir. De hoc superius cap. V. Historia ipsa satis explicat sententiam, omnia scilicet fieri ordinatione dei, quam quum nos aut non intelligimus aut non advertimus, statim murmuramus et concidimus. Nihil igitur potest caro nostra quam desperare, nisi dominus tenuerit et iuverit.

Et ait Moses: Nolite timere. Consolatur et confortat consternatos Moses, dicens: Nolite metuere, Japoɛite. Bono ac immoto animo este, confidite, confidenti animo este.

Videte magnalia domini, quae facturus est hodie. Secus habent Hebraica: Videte salutem domini, quam faciet vobis hodie. Capitur autem salus pro ope pro auxilio Facere opem aut salutem locutio est Hebraica. Latinus enim dicit ferre opem; at Germani Hebraeos imitantur dicunt enim Hylf thun.

1

Aegyptios quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis in sempiternum. Hebraei hic elegantiam habent, quae et Latinis estrin usu. Sic enim legunt: Quos vidistis Aegyptios hodie. Sic Comicus: Quas putatis esse, non sunt verae nuptiae. Sed quid hoc sibi vult: non videbitis eos ultra in perpetuum? Anne filii Israelis Aegyptios ultra viderunt? Non viderunt eos posthac eo modo quo nunc, persequentes scilicet et imminentes. Hunc sensum etiam LXX explicuerunt, quum dicunt: ὃν τρόπον etc.

[ocr errors]
[ocr errors]

Dominus pugnabit pro vobis, vos autem tacebitis. Dominus ipse in se suscipiet pugnam vestram; vos tacebitis, id est quieti eritis: nam hoc significat, harasch, Hebraeis tranquillum et quietum esse.

Hic non solum miraculum et historiam spectare debemus, sed potius exemplum. Si Deus tam potenti manu Iudaeos undique hostibus et metu circumdatos liberavit: non debemus dubitare quin et nos sit liberaturus. Contra si tam crudeliter in persecutores eorum animadvertit, neque nostris persecutoribus parcet.

Quid clamas ad me? Clamasse Mosen certum est, tametsi ob verecundiam per aposiopesim (ne arrogans videatur, quum ipse auctor negotii sit) reticetur, sed intus in corde. Sollicitus fuit et anxius vir pius et fidelis. In quantis enim angustiis fuisse putas, quum undique circumventus esset et hostis atrocissimus insequeretur? Ad haec populus caput eius petebat. Petebatur enim caput, non solum ab hoste, sed etiam ab iis quorum dux erat. Non putas tantas curas et anxietates

Mosi clamorem extorsisse? Vide in quas tempestates et procellas Deus suos ducat! vide quibus arietibus suos pulset, ut fidem eorum probet et exploret! At ostendit etiam in tentatione exitum his qui in mandatis eius perstant. Pugnante itaque carne cum fide in tentationibus, clamemus ad dominum, non labiis tantum oris, sed cordis desideriis! Haec enim vera et gratissima est deo oratio, quae ex imo pectore prorumpit, certa et constanti in deum fide. Neque enim cor eum invocat in quem non credit. Fides ergo verae orationis est fundamentum.

Tollensque se angelus. O solvere Hebraeis significat. Verbum est bellicum, quo eleganter utitur Moses, quasi opus habuisset angelus magno negotio ad tollendum machinas, arma et sarcinas, ut solent qui castra móvent. Graeci ñge dicunt, id est sustulit. Qui prius castra praecesserat, post eos ivit, quod Latini vocant agmen colligere seu in subsidium se collocare.'

[ocr errors]

Sustulit se etiam columna nubis. Pulcherrima est haec prosopopoeia: loquitur enim de statua, ac si persona esset.

Et facta est nubes et tenebra, illuminavitque noctem. Sic legunt Hebraei, nubes et tenebra, id est nubes tenebrosa. Sed si tenebrosa erat, quomodo luxit noctu? Ea parte qua respexit Aegyptios, tenebrosa fuit; rursus ea parte qua Hebraeos, lucida. Hinc factum est, ut neuter exercitus alterum adoreretur. 11

[ocr errors]

"

Decurrere fecit dominus mare, vento Orientali vehementi tota nocte, posuitque in mare siccum. Qui omnia solo verbo potest, creaturis suis uti non dedignatur, ne videatur eas abiecisse et contemsisse. Persequuti sunt Aegyptii, et introierunt post cos omnis equitatus Pharaonis, currus et equites in mare. Hebraeus dicit in medium maris, His verbis Moses more suo rem totam proponit; in sequentibus vero digerit et quaeque speciatim distinguit in hunc modum: Quum iam essent in medio mari, deus primum terruit eos. (Nam respicere super castra Aegyptiorum hoc in loco non est gratiae et benignitatis, ut saepe alias, sed iustitiae et severitatis. Sunt enim oculi super iustos in protectionem, super impios ut perdantur) Primum igne et nube, forte etiam fulguribus et tonitruis, ut saepe alias fecit, terruit eos et conturbavit, confudit eorum castra perplexaque reddidit, curruum rotas amovit. (Hic LXX legunt : Ligavit axes eorum, UN, asar, pro, iasar) Utrumque tamen hoc vult, currus eorum a domino factos esse immotos, duxitque exercitum Aegyptiorum in gravedinem quandam, hoc est induravit eos, graves reddidit, praefractos, duros. Ita ut tametsi dicerent (nam signis illis vehementibus admonebantur): Fugiamus! tamen non fugerunt, nimirum pertinacia indurati et excaecati, sed persecuti sunt Israelem. Puto ergo hunc esse huius loci sensum, ut Moses primum ponat causam, qua moti dixerint: Fugiamus Israelem, nempe quod dominus terruit eos repentinis ignibus; deinde causam subnectat, quare non potuerint fugere, nempe quod dominus induraverit eorum animos, pertinacesque reddiderit, ut in persecutione perstarent.

Et dixit Aegyptius: Fugiam ante Israelem. Coniunctio Vof pro nam ponitur vel enim, et singularis pro plurali.

Subvertit rotas curruum. Quidam hic apostropham esse putant referrique posse haec verba ad Israelitas, ut dominus scilicet currus Israelitarum adiuverit ac promoverit. Abundet quisque suo sensu ! in hac re nihil contendimus: utro enim referas, discimus et metum et victoriam esse a deo.

Ferebantur in profundum. Ducti sunt in gravedinem, legit Hebraeus. Quis sit sensus, superius diximus.

Reversum est mare primo diluculo. 2, liphnoth boker, ante lucem, in matuta, Videtur autein Moses tam exacte tempus descripsisse, quod superius dixerat: Quos hodie videtis Aegyptios, posthac non videbitis amplius, vivos scilicet: nam mortuos in littore viderunt.

Reversae sunt aquae, et operuerunt currus. Hic est finis impietatis; sic percutit et excindit dominus eos qui nullis admonitionibus flectuntur, nullis minis terrentur, sed excaecati contra deum pugnare pergunt. Videmus autem et in hac historia, quam graviter Deus suos tentet; rursus quomodo in se confidentes liberet, ut nihil sit opus abstrusas allegorias aut spirituales, quas vocant, intelligentias quaerere. Docemur sperare in dominum, eius iussa gnaviter et strenue exequi, illum sequi constanter, et credere illum perpetuo nobis adfuturum. Discamus neminem laedere, neminem violentia aut iniuria premere! Nam veniet aliquando divina ultio rependetque iis, qui longanimitatem suam contemserunt, liberabitque suos e manibus eorum.

Et filii Israel perrexerunt in sicco. Pulchra est antithesis. Aegyptii ita involuti sunt aquis, ut ne unus quidem superesset; Israelitae autem vivi et illaesi effugerant. Perrexerant vertere debuit hic Latinus interpres, per praeteritum plusquamperfectum. Perrexerant enim filii Israel erantque in littore, Aegyptiis adhuc in medio mari versantibus. Et Graeci legunt iлoqɛvýnoɑv, Hebraei vero 5, halchu; sed ii plusquamperfectis carent.

Salvavit dominus Israelem. Id est liberavit, redemit.

Et vidit Israel Aegyptios mortuos super littus maris. Duplex est hic sensus: Aut quod mare Aegyptios eiecerit in littus; aut quod filii Israelis, qui erant in littore, viderent mortuos Aegyptios in mari. Hinc nonnihil lucis superiori sententiae accedit, ubi dictum est: Fugientibus Aegyptiis occurrerunt aquae. Nam quum Mosche, transito iam mari, in altero littore staret manumque extenderet: fieri non potuit ut aquam maris percuteret ea parte qua erat ingressus, sed ea qua iam stabat. Persequentibus ergo Aegyptiis adque littus, in quo stabant Hebraei, contendentibus occurrerunt aquae.

Liberavit Israelem de manu Aegyptiorum. Hic manus pro violentia et oppressione ponitur. Mox infra: Et viderunt manum magnam. Excellens hoc et admirabile facinus significat, quod dominus virtute sua exercuerat.

Timuit populus dominum, et crediderunt ei. Mox viso miraculo animum recipiunt et resipiunt. Ita subinde mutatur caro etiam fidelium.

CAPUT XV.

Tunc cecinit Moses et filii Israel carmen hoc domino. Ele

« PoprzedniaDalej »