Obrazy na stronie
PDF
ePub

Diutius forsitan mysteriis immorati sumus, quain annotationum farrago aut requirat aut patiatur; ad textum igitur iam revertamur!

Domos nostras liberans. Sic narrabant patres liberis et nepotibus suis.

Non erat domus, in qua non iaceret mortuus. Iterum synecdocha est : hoc est magna pars domorum hanc cladem passa est. Omnis domus erat funesta: nam quis dubitat domos fuisse, in quibus nulla erant primogenita ?

Abeuntes benedicite mihi. Bene de me ac magnifice praedicetis, vel bene precemini mihi coram deo vestro ! orate pro me!

Tulit populus conspersam farinam. Massam scilicet , quam iam pro itinere infermentatam paraverant ad pinsendum, ut hac vescerentur septem diebus ex praecepto domini.

Feceruntque filii Israel, quemadmodum praeceperat dominus Mosi. Hic praeterito plusquamperfecto commode usus fuisset Latinus dixissetque : Fecerat enim populus Israel quemadmodum de mutuo accipiendis vasibus praeceperat dominus.

Habitatio filiorum Israel, qua manserant in Aegypto, fuit quadringenti triginta anni. Hoc praedixerat dominus Abrahamo, quod nunc praestat.

Eadem die egressus est omnis exercitus. Illo ipso eodem die, eodem momento, mat' čuqaol sy, beaezem. Quasi diceret Moses : Tam certa sunt dei promissa , tam firma, ut mox annis quadringentis triginta completis ipso eodem die eduxerit filios Israel.

Profecti sunt filii Israel de Raeises, in Suchoth mad, suchoth, tabernacula significat. Videtur autem hic locus hoc nominis ab eventu per anticipationem obtinuisse, quod hic primum tabernacula fixa sint.

Nox ista est observabilis domino. Hebraice Orow, scherrim, vigiliarum nox , quod dominus nocte illa vigilaverit super filios Israel.

Dixit dominus: Haec est religio Passah. Hic debet esse ritus, haec observantia; hoc more celebrandum est Pascha. Interserit hic quaedam quae ad agni esum pertinent.

Omnis alienigena non comedet ex eo. Alienigenam, 73 , ben necar, hic intellige eum qui aliunde ad nos venit nec nobiscuin habitat.

Omnis servus emptitius. 72 WX, isch ebed, isch pro quilibet. Sunt genera servorum tria : bello capti, vernae et emtitii. De posterioribus hic loquitur.

Aduena et' mercenarius non comedet ex eo. 701 puin, thoschaf veschachir. Puto thoschaf Hebraeis eum significare, qui cum eis quidem habitare coepit, at fide eoruin nondum initiatus est. Is de agno edere non debet. 70, schachir, vero is est, qui pro mercede servit, ein taglöner, ein mietling. Et huic de agno edere non licet.

Quod si quis peregrinoruni. Hic Hebraeid, ger, habent, quae vox peregrinum significat, sed non eum qui errat et obambulat, sed qui peregre venit et ludaeorum religionem adsumit, proselytus aut

· Zuinglii univ. opera. Vol. V.

16

inquilinus, de quo pauca supra diximus : nam talis cum indigena pari iure agoum manducare potest. Quum de ritu paschatis certam legem hoc loco Moses praescribat, operae pretium nobis visum est, ut rationem sacramentalium signoruin hic diligentius excutiamus. Sunt eniin hac tempestate errones quidam contentiosi , qui circa baptismum et eucharistiam non parvos errores ubique serunt, quorum audacia et impudentia facile retunditur, si veterum sacramentoruin rationem , significationem usumque recte capiemus. Etenim eadem (hoc est eiusdem rei significantia) sunt sacramenta eademque fides Iudaeorum et Christianorum. Analogiam igitur fidei ubique respiciamus oportet, si quid de signis controvertitur. Neque enim evangelium baptismatis et eucharistiae , quemadmodum lex circumcisionis et paschatis , certam definitionem praescribit. Ad eas scripturas ergo nobis recurrendum est, quas et Iudaeos scrutari iussit Christus, si nihil in signorum usu errare volumus. Primum ergo videmus agni paschalis esum interdictum omnino esse his qui circumcisi non erant. Circumcisio quidem siyoum erat quum Iudaismi tum testamenti et pacti, quod doininus cum patribus pepegerat. Paschatis vero observatio, memoriale liberationis ex Aegypto et publica gratiaruin actio. Hoc solum adultis, illud infantibus etiam dabatur. Sic apud Christianos duo in universum sunt sacrainenta aut signa , baptismus circumcisionis loco, quod proprie signum est testamenti, neinpe quod baptizatus sit in testamento et populo dei. At eucharistia memoriale est, signum liberationis quam per mortem Christi nobis contigisse credimus, atque publice profitemur. Utemur ergo baptismate, quemadmodum Iudaei circumcisione. Si quis adventans se eorum fidei et religioni sociare voluisset: primum jubebatur circumcidi antequani ederet Passah. Quod si ipse circumcisionem, signum testamenti, accepisset : iam omnis eius infans masculus, tota eius familia permittebatur, iino iubebatur circumcidi. Si vero pater circumcisionem accipere noluisset, non dabatur pueris et familiae eius circumcisio. Qua in re plane videmus ( quicquid tandem ogganniant Catabaptistae) a patre totam familiam aut patriam censeri. Ubi vehementer quondam errasse Theologistas discimus, qui furtim Hebraeorum pueris sublatis, vel invitis parentibus, ad baptismum properarunt, cuius exemplum aut verbum nusquam in scripturis proditum est. Quisquis ergo, sive ex Iudaeis sive ex Gentibus, Christo credit ac nomen dat fidemque profitetur, bapti. zari debet ac in populum dei accenseri; neque ipse solum baptizari debet, sed tota eius familia. Si vero pater non est baptizatus, nequaquam debent invito do aut inscio pueri eius baptizari. Non ergo Christianorum infantibus baptismus testamenti signum negandus est. Nam duin pater credit fideique signum gerit, a patre infantes et tota familia censenda est. Eucharistia vero , quoniam publica pro morte Christi (qua testamentum dei erga nos confirmatur) gratiarum actio est, non nisi ab adultis et fidelibus celebrari debet. Infantes enim, tametsi in testainento sunt dei, idonei tamen ad hanc gratulationem haudquaquam sunt; quum ea quae hic aguntur minime capiant, nisi prius dum adoleverint a parentibus doceantur. Unde et Iudaeis Deus praecepit, ut filiis suis et nepotibus huius ceremoniae causam et usum exponant, atque tam

ingens beneficium perpetuo inculcent. Porro ad dominicam coenam neque alienigenae, hoc est infideles admittuntur: tum quod corpus, Christi aut non diiudicant aut contemnunt, quod absque iniuria capitis fieri non potest ; tum quod non possunt simul mensae domini et daeinoniorum esse participes. Neque servi, qui scilicet flagitiis et sceleribus venumdati sunt. Veoumdatos enim peccatis Hebraei vocant turpibus factis totos deditos et deploratae malitiae homines. Sic Achabum venundatum peccatis legimus. Hanc ob causam Paulus diligenter admonet, ut qui huius coenae conviva sit futurus, se ipsum probet ac discutiat, quo scilicet animo, qua fide accedat; ac tum de, pane illo edere deque calice bibere permittit, ne dum indigne accesserit , mortis sibi iudicium edat ac bibat, reusque fiat corporis et sanguinis domini.

Et fecerunt filii Israel, sicut praeceperat dominus Mosi. Epilogus est eorum quae de agno et Paschate praedicta sunt.

Eaden die eduxit dominus filios Israel de terra Aegypti, cum copiis suis. Epilogus est egressionis filiorum Israel, de qua nonnihil supra attigit; sequentibus vero plura subiunget.

CAPUT XIII. . · Sanctifica mihi omne primogenitum, quod vulvam aperit. Sanctificare est dedicare, seligere, in usum dei separare. Aperire vulvam, secundinam, membra genitalia, Hebraisinus est pro primogenitum nasci.

In usu ceremoniarum semper aliquid praefigurat Deus. Quod ergo hic Israelitarum primogenita , quae a morte et internecione, percussis Aegyptiis, servarat, sibi sanctificari ac dedicari iubet, typus est, per Christum, qui ex semine Israelitico nasciturus erat, omnes fideles a morte et interitu servatum iri. Nam et is primogenitus est ex multis fratribus, quos sic patri sanctificavit, ut iam iuris sui esse nequaquam debeant; emti videlicet, non argento, non auro, sed pretioso sanguine agni immaculati et incontaminati Christi.

Memento huius diei. Nunquam excidat vobis tanti beneficii memoria. Nunquam committatis, ut ingrati sitis ei, qui vos tam dura et gravi servitute liberavit.

Non comedatis fermentatum panem. Semel a tyrannide diaboli per gratiam Christi liberatis summo studio cavendum est, ne se prioribus flagitiis contaminent.

Hodie egredimini mense novarum frugum. Hebraei legunt, in mense ). Abib, qua voce bifariam utuntur. Uno modo pro Iulio, mense novarum frugum : nam tunc omnia maturescunt. Hoc significatu hic non sunt usi : nam filii Israel verno tempore, decimaquarta Martii, ex Aegypto sunt egressi, quun nonduin essent nova e fruges. Secundo utuntur 22X pro florido et virenti; et sic hic puto accipi, non ut sit proprium nomen mensis, sed ut sit adpellativum : omnia enim veris tempore in flore sunt et omnia virent.

Terram lacte et melle manantem. Hyperbolicâs fertilitatem et ubertatem terrae Chapanaicae exprimit. Phoenicia enim non solum in sacris literis, sed etiam apud ethnicos scriptores laudem fertilitatis habet. Quod autem hodie inculta est et vastata, in causa est, quod filii Israelis praecepta dei non servarunt.

Non adparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis. Hebraei sic legunt: Non videbitur tibi fermentatum et non videbitur tibi fermentum in omnibus terminis tuis. Duas voces habent Hebraei, quae fermentum significant yn et 7X0; posterior Germanicae voci sur non absimilis est. Vehementer autem cavet Moses bac anadiplosi, ne quacunque ratione aut fermentum aut acidum aliquid fermenti loco edant. Solet enim caro adfectibus dedita legibus, quas simplices ac brevissimas esse oportet, in fraudem uti. Neque ullae sunt leges tam firmae, nullae adeo munitae, quas non audacia carnis circumire ac infringere tentet : deinde ex lege arripere, quo se excuset, ne contra legem peccasse videatur. Unde hic omne acidum, quod scilicet popinatores facile pro fermento inducerent, prohibetur.

Et narrabis filio tuo in die illa, dicens: Hoc est quod fecit mihi dominus. Ongon xs) "5 7177) JOY GOT nay. Sic legunt Hebraei. Sensus est: Eo quod hoc fecit mihi dominus, quum educeret me de Aegypto. Hoc respondere debebant filiis suis quaerentìbus , cur Passah celebrarent. h y), propter significat ; hic pro eo quod magis quadrat. Deinde i demonstrativo Hebraei frequenter absque demonstrato expresso et quasi infinite utuntur: Eo quod hoc et hoc fecit nihi dominus, dum me ex Aegypto educeret. Expressum hic exemplar eucharistiae habemus: nam ad hunc modum et nos filiis nostris eucharistiae usum narrabimus : Eo quod Christus nos per mortem suam e diaboli servitute liberavit, ideo hac coena gratias ei agimus, et mortem liberatoris nostri annunciamus. ? Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos, ut sit lex domini in ore tuo. 'Hlohogia est. Solent enim, qui tardioris ingenii aut futilis memoriae sunt, admoneri, ut aliquid in manum sumant aut sigouin aliquod sibi faciant, ne eorum quae eis commissa sunt obliviscantur, aut si excidant facilius reminiscantur. Quasi diceret : Externae istae ceremoniae sint tibi non secus , ac si quis signum aliquod in manum aut ante oculos ponat, quod eum perpetuo admoneat. Germanice dicimus: Der verstaat ein ding nit, mann stosse es jm dann in die ougen, in dhend. Hic sole clarius videmus, quid prosint signa ut vocant sacramentalia : non enim fidem interiorem, ut plerique sompiant, confirmant, sed sensus exteriores admonent ac solantur. Dicit ergo Deus per Mosen populo : Eam ob causam praecepi tibi hanc ceremoniam, ut potentiam ac beneficentiam meam, qua te liberavi ac e servitute eduxi, quasi in oculos et manum dem, ut videant 'oculi tui et palpent manus tuae, ne usquam tibi desit quod carnis infirmitatem adiuvet. Fiet autem, quum haec exteriora ob oculos versabuntur et inanibus tractabuntur, ut tibi potentia , gratia et misericordia mea iono ventur. Namn haruin te admonebant ceremoniae. Considerata autem tanta dei bonitate, qua te liberavit, calefiet cor tuum, ut tantum benefactorem redames, metuas, colas, innocenter coram eo ambules. Quo enim plus amabis, hoc plus studebis eius voluptati obtemperare, sicque fiet, ut lex Dei semper sit in ore tuo,

ei agimus suam e diale usum na

ut semper eius beneficentiam laudes, extollas atque opere magnifacias, ut tota vita tua dei virtutem testeris, ut nusquam ab eius lege vel unguem latum discedas. Quis non videt eucharistiam nostram aliud nihil esse, quam pro morte Christi gratiarum actionem ? dominuinque pane et vino nihil aliud voluisse, quam ut beneficentiae suae nobis signa in manus et oculos poneret? Quemadmodum autem Iudaei tum recte Pascha celebrabant, quum gravissimam servitutem, qua vel ipsi vel patres eorum pressi fuerant, simulque virtutein, beneficentiam ac . bonitatein dei, quam liberati experti erant, in memoriam revocabant (nam illa meditatione corda eorum liquefiebant ac in gratitudinem et amorem dei accendebantur): ita et nos tum digne et cum fructu sacras epulas edemus, si intus in corde diram illam peccati tyrannidem, qua conscientiae nostrae torquebantur, mediternur ; simul' autem pientissimi patris nostri erga nos caritatem, qui proprio filio suo non pepercit, sed eum pro nobis in mortem tradidit, ut nos per eum vivamus.'

A diebus in dies. Idiotismus est Hebraicus, non idon, miiamim iamima : id est anniversarie, quotannis. Incipiendo scilicet a diebus illis et revoluto anno, rursus in illis diebus, celebrate Pascha , järlich uff dise tag, järlich zu synen tagen. Nam quuin annus: diebus constat, utuntur nimirum Hebraei diebus in plurali pro annis. i'linib.

Separabis omne quod aperit vulvam domino. Hebraeus legit,

2017, haabartha, transire facias, qua voce Gen. XLVII. usus est. Ioseph ip potestatem Pharaonis Aegyptiorum agros redegerat. *. Vide illic. Hic interprés per separabis, quod superius per transire facies vertit, id est mancupi facias domino omne primogenitum. .5.199,

Et quasi appensum, quod ob recordationem ante oculos tuos. Haec per similitudinem esse dicta superius ostendimus, tametsi superciliosi Pharisaei hunc textum carnaliter intelligentes, etiam frontalia quaedam (quae a "Iudaeis nODiD,'totaphoth aut 'an, tephilim, vocantur) capitibus circumponebant, in fimbriis vestimentorum legem dei scribentes. Evangelistae vocant phylacteria , quod iis custodirentur quasi arcis quibusdam vel praecepta dei vel lex.,

Non duxit eos dominus per viam Philistinorum, quae vicina est.: Hebraeus legit, 117 ), ki karob, tametsi propior.,

"Reputans. Ox Hebraeus dixit pro intra se cogitavit. Rationem ac causam subiungit, eur non per: planitiem, sed per eremuin sint ducti a. domino, pimirum ne bello Palaestinoruin fatigati reditum animo meditarentur. Duxit ergo eos per mare primum, deinde per inviam solitudinem, hoc est regionein montosam ac petrosam, ut etiamsi reditum animo volverent, difficultate itineris ac maris impedimento absterrerentur: voluit enim eos servitute exemtos in terram bonam inducere; at antea' inultis laboribus exercitos, ut terrain bonan avidius anhelarent; in quo et divinam benignitatem intelligimus, quae nostram semper promovet utilitatem. Ubi etiam discimus 'nostram vitam aliud nihil esse quam militiam, ut Hiobus ait; nobisque per multas tribulationes enndum esse ad promissam terram. Quod quiden dei providentia ad nostram fit utilitatem, ne otio et luxu diffluamio animoque inhae

S

« PoprzedniaDalej »