Obrazy na stronie
PDF
ePub

Et nunc maledictus tu de terra, quae aperuit os suum, ut sumeret sanguinem fratris tui de manu tua. Sensus est: Tu eris maledictus de terra, quae fratris sanguinem absorpsit. Hoc est: terra evomet te, eliciet, polluta erit ac contaminata homicidio tuo et innocentis sanguinis effusione; contumax et inobediens erit tibi.

Quum eam fueris operatus, non dabit tibi robur suum. Hoc est: non dabit tantum quantum posset etiam optime culta.

Vagus et profugus. Vagus, inconstans, mobilis, eicctus, profugus, instabilis. Sic Hebraei. Gracci legunt: suspirans et tremens: nam tales sunt impiorum conscientiae.

[ocr errors]

Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Qui paulo apte audacter excusat, imo pertinaciter peccatum negat, iam plane concidit et desperat. Sic omnes impii. Primum dicunt: non est deus. Deinde nullis neque exhortationibus ab impietate avocantur neque minis terrentur. At posteaquam iratus Deus peccatum eis ob oculos ponit, quumque nullum vident effugium: iam turpiter concidunt, trement, gemunt atque tandem desperant; et qui misericordiam Dei contemserunt, iustitiam eius ferre nequeunt.

Eiicis me de terra. Id est, patria me pellis ac solo natali.

Omnis qui invenerit me. Hebraeus legit: Quidquid invenerit me; quodcunque. Was mich findt.

Non sic fiet. Quasi diceret Dominus: Nequaquam sic fiet: ego aliter disponam. Nullus impune te feriet: nam ultio mea est. Hic homicidium, etiam sontis, privato cuique interdicitur ac vetatur: nam ultio Domini est. Qui ergo gladium gestant et ministri sunt dei ad vindictam malorum, ii gladio ferire sontes impune possunt, imo debent.

Et ponam in te signum. Incertum est qualenam hoc fuerit signum; verisimile tamen est deum certis quibusdam notis Cainum aliis manifestasse quis esset; vel forte manifesto eum signo ita prodidit, ut omnes eum quam sceleratus esset nossent; nemo tamen ei vim inferret, sua satis culpa miserabili ac infelici. Hic observa, sic esse comparatum, ut vitam et mores sceleratorum, dum vivunt, etiamsi nemo vel increpare vel in eos animadvertere audeat, post mortem tamen ii summa invidia et infamia commaculentur. Quibus enim lingua pepercit, calainus non parcet.

Deinde observa deum frequentius in initiis generationum figuris hoc adumbrare, quod Iudaei aliquando propter incredulitatem suam sint eiiciendi, gentes autem per fidem Christi ad salutem cooptandae. Quid enim similius Caino hodie quam Iudaicus populus?

Et fuit aedificans civitatem, et vocavit eam iuxta filii sui nomen Hanoch. Fuit aedificans Hebraismus est pro aedificavit. Hic incipit humanus fastus, humana audacia. Nam tyrannis primum arces et civitates extruxit, ut tuta esset et impunita violentia. Deinde nomina sua illis indiderunt. Tametsi aliquando diversum in urbium. conditione sit factum, quo scilicet confugerent homines ab improbitate ferarum ac tyrannorum. Moses sic vult dicere: Tametsi profugus erat et desperabundus Cain attamen ita se extollere audet, ut civitatem aedificet et eam nomine filii sui yocet. Hic videmus originem nobilium, qui ex rapto vivunt (qui nebulones rectius adpellarentur. Nam qui

vere nobiles sunt, digni haberi debent omni honore), primum ex sanguine et homicidiis prodiisse.

Pater eorum qui in tabernaculis. Quasi diceret: ex pessimo patre non omnino mali filii prognati sunt. Intelligit autem per eos, qui in tabernaculis habitabant, pastores et nomades, qui in casis ac mapalibus versantur. Pater pro inventore ponitur.

Lamech dixit uxoribus suis. Hebraei non solum describunt quid, sed quomodo. Potuisset Moses breviter dicere: Et recensuit Lamech uxoribus suis homicidium se perpetrasse; sed dicit: Interfeci hominem mihi in vulnus; hoc est: Interficiendo hominem me ipsum sauciavi; cauterio notavi conscientiam meam; attamen nemo me impune interficiet: soli deo poena servata est. Quod si quis me interfecerit, is septuagies septies luet, id est, infinitam poenam dabit. Quemadmodum olim dictum est de Caino: Si quis eum interficeret, licet homicidam, is septies puniri

deberet.

Vocavit nomen eius Seth, quoniam posuit mihi Dominus semen aliud. Vocavit nomen eius Seth. Iam per reticentiam aliquid omittit, scilicet, dicens vel dicendo, id est cogitando; hoc est: hac ratione vocavit eum Seth, quod Dominus posuisset, id est dedisset (nam dandi et ponendi verbis vicissim altero pro altero utuntur Hebraei) ei aliud semen. Iterum intelligit de semine promisso. Schoth significat posuit. Seth, ein Satz oder ein Setzling, hoc est: stolonem aut surculum, in bonam partem.

Iste coepit invocare nomen domini. Hebraeus sic legit: Tum coeptum est invocare nomen domini. Dicis: Et Abel invocaverat nomen Domini; sed eo occiso cultus unius Dei laborabat. Quicquid enim interim de Caino oritur, impium est et sanguinarium. In Setho ergo incipit genus humanum se rursus ad Deum convertere; is rursum coepit colere Deum, Dei cultum instaurat.

CAPUT V.

Hic est liber generationis Adami. Diss ist das register darin beschriben ist etc. Epilogus est brevis praedictorum.

Genuit Adam filium ad imaginem et similitudinem suam. Hoc loco operae pretium nobis visum est, miseram totius humani generis conditionem, quae ex primorum parentum culpa in sobolem ac posteritatem totam influxit, paulo exactius ac prolixius tractare; idque ex Zuinglii libello, in quo de originali morbo cum Urbano Rhegio copiose simul et docte commentatur, ut discamus tandem quale sit ingenium omnis carnis, quam vitiata et infecta sit natura hominis, quam misera et calamitosa servitute depressa.

Quum rerum omnium conditor Deus hominem, quem animantibus cunctis praefecerat, in hortum amoenissimum induxisset, hac lege sibi devinxit: De omni ligno horti edes; verumtamen de ligno sciendi bonum et malum non edes: quo enim die de ipso ederis, intermorieris. Quam legem miser homo non tam feminae blanditiis (nam haec serpentis astu seducta in pomum irruit, maritumque persuadet ut et ipse de pomo comedat) quam cupiditate quun malum bonumque sciendi, tum Deo

parem existendi superatus, fatali pomo dentem est admolitus confestimque oculos recepit, non eos quidem quos speraverat, sed quibus malorum omnium turbam, quae se manebant, unico aspectu intuebatur, ac protinus concidit. De qua re satis in superioribus auditum est. Nunc vero in hoc toti sumus, ut fontem huius mali ab ovo (ut aiunt) indagemus, et quonam modo Adami peccatum in omnes derivatum sit. Nam sic dicit Moses: Genuit Adam filium ad imaginem et similitudinem suam. Quam ergo tandem causam tam imprudentis facti aliam esse putamus, quam amorem sui? Admirabatur se Adam, aestimabatque non indignum esse maiore, quam quod tenebat, in beluas scilicet imperio. Mentem perlustrabat, inveniebatque plurium quam quae hactenus nosset capacem. Imo, transcensis ac superatis omnibus, iudicem quendam imaginando se faciebat, ac dictatorem boni et mali. His epiphonematis captae sunt aures eius, his epicherematis concussa est de non edendo lex, his arietibus solo acquata est arx innocentiae, evenitque ter quaterque misero quod Dominus praedixerat. Funditus enim periit ultima quaeque meritus, atque ut Hebraei loquuntur morte mortuus est; nisi quod Dominus remedium quid pro sua potius benignitate quam istius merito invenit, quo lapsas res fulsit. Habemus nunc praevaricationis fontem, qilavriav videlicet, hoc est, sui ipsius amorem. Ex hac manavit quidquid uspiam est malorum inter mortales. Hac mortuus iam homo filios degeneres procreavisse neutiquam cogitandus est, non magis quam ut ovem lupus, aut corvus cygnum pariat. Non ergo fuerunt liberi primorum parentum praestantiore conditione quam ipsi, nec vero tota posteritas. Adam autem peccati mancipium factus est, legem divinam transgrediendo. Qui enim facit peccatum, servus est peccati. Eadem ergo conditione omnes ex eo nati sumus: unde etiam fit, ut quicquid cogitemus nostra causa cogitemus, rebus nostris consulamus, ac prorsus per omnia sic incedamus, ut omnia nostra esse, nobis servire, nos autem super omnia esse cupiamus. Vitiata ergo in primo parente natura est, quae nihil quam se amando in omnibus peccat; nihil, si eam sibi relinquat Deus, ingenuum aut liberale cogitat, aeque ac fugitiva mancipia. Est ergo ista ad peccandum, amore sui, propensio peccatum originale quae quidem propensio non est proprie peccatum, sed fons quidam ac ingenium. Exemplum damus de lupo adhuc catulo: is per omnia lupus est quod ad ingenium pertinet; at vero is qui ferocia sua omnia mactat rapinam adhuc nullam (quia per aetatem non poterat) avertit. Venatores ergo haud plus illi parcunt, quam ei, e cuius faucibus praedam eripiunt, eo quod natura, tametsi teneri, etiamnunc eo usque eis perspecta est, ut quum maturuerit gentis suae mores sit imitaturus. Ingenium ergo est vitium originale; rapina vero peccatum quod ex ingenio dimanat. Id demum peccatum actu est, quod recentiores actuale vocant quodque proprie peccatum est. Quod omnium clarissime Paulus ad Romanos 7: 14. paucissimis explicat: Ego, inquit, carnalis sum (en tibi lupi teneri ingenium!) venumdatus sub peccatum (en servi, conditionem, naturam corruptam, ad peccandum propensionem, et quid multa? vitium sive morbum!). Quod enim operor, non probo (cognoscendi enim verbo impense utuntur Hebraci pro verbo probandi.

Ut Ps. 1: 6. Novit Dominus viam iustorum, id est, probat; et Ps. 37: 18. Novit Dominus dies immaculatorum; et Num. 14: 31. Et probabunt terram, quam vos sprevistis: ubi nos legimus: Et videbunt, sed perperam. Est enim ubique idem verbum Idaa.) Non enim quod volo, hoc facio, sed id facio quod nolo. Quum ergo quod nolo, id facio, adsentior legi, quod iusta sit. At non ego operor illud (quod scilicet nolo secundum internum hominem), sed inhabitans in me peccatum. Scio enim, non habitare in me, hoc est in carne mea, bonum etc. Peccatum autem in nobis inhabitans aliud nihil est, quam vitium corruptae carnis, quae amore sui perpetuo concupiscit adversus spiritum. Spiritus enim rei publicae studet, caro privatae. Non enim consulit sibi Deus, sed a se conditis; quum ipse nullius egeat, cius omnia. Sic omnis caro quantumcunque se bonam simulet, quatenus caro est, ad se omnia refert. Si vero aliter habere apud se sentiat, iam gratum Deo acceptumque referat. Manifesta sunt enim opera carnis. Caro ergo aliud est, aliud opus ipsius. Non est autem peccatum caro; sed hoc quod caro perpetrat peccatum est. Caro ergo, ingenium hominis, vitium sive peccatum originale, propensio ista videtur, quae concupiscit adversus spiritum; ista vero concupiscentia absque causa non est. Quum autem nemo quidquam nisi sua causa concupiscat, relinquitur ut ista propensio ex qilavrías, hoc est, amore sui ipsius sit, qui quidem morbus aut vitium est, ex quo omnia mala prodeunt. Originalis ergo contagio morbus est, non peccatum, non culpa. Nam culpa ex commisso vel admisso eius nascitur, qui facinus designavit. Exemplum do, ad quod Paulus quoque respexit: Servum nasci miscra conditio est, non culpa eius qui nascitur neque crimen: qui enim nascitur, nondum quidquam admisit aut commisit. Quum ergo talis contagio peccatum aut culpa vocatur, fit id non vere, sed metonymice, a primi parentis admisso. Est autem nihil aliud quam conditio, misera quidem illa; at multo levior, quam crimen meruerat. Sicut enim bello capti, trucida ri quum impune potuissent, per gratiam ac misericordiam hac lege servati sunt, ut serviant cum tota posteritate: sic humani generis auctor navolgiav, hoc est, internecionem meritus, Dei bonitate in exilium relegatus mortique addictus est, quo non modo ab amoenissimo horto exularet, sed etiam a iucundissimo divini vultus adspectu angelorumque laetissimo contubernio. Quae deinde calamitas posteritatem quoque invasit : nequit enim aut mortuus vivum parere aut ingenuum servus. Adam igitur, quum ex aequo mortuus esset ac exul, de se generare non potuit, qui vel vivus in conspectu Dei esset, vel civis aut heres rerum coelestium a quibus penitus exciderat. De remedio autem istius morbi, et qua ratione benedicti illius seminis sanguine expiatus sit, non est hic dicendi locus. Puto iam satis declaratum esse, quomodo Adam iuxta suam similitudinem et imaginem filios genucrit. Quod quidem horribile est: nam Deus fecerat hominem ad suam imaginem; Adam autem post peccatum genuit sibi similes, nempe peccatores, Rom. III. V. VI. VII.

1) Haec de peccato originali videsis fusius exposita Vol. III. p. 629-632.

Hoc quoque hic loci praetereundum non est, in catalogo generationum primogenitos duntaxat recenseri: nam dubium non est sive Adamum sive Sethum plures habuisse filios quam hic censeantur.

Item videntur centum et triginta anni, quos vixit Adamus, ad generationem Sethi referri debere, non ad Abelis et Caini.

Et ambulavit Enoch cum Deo. Hebraei verbum habent reciprocum quod Hithpaal vocant, cuius actus in agentem redit; et sic legunt: Et Hanoch fecit se ipsum ambulare cum Deo. Er hat sich geflissen nach Gott ze wandlen, ze leben. Hoc est: plus ceteris, qui ante eum vixerant, verae pietati et unius Dei cultui vacavit.

Observa hic generationem Hanochi septimam fuisse ab Adamo! Septimo autem die quievit Dominus ab omni opere. Sabbatum ergo in Hanocho renovatum est ac instauratum. Nam Moses non dicit eum inortuum esse, quemadmodum de ceteris locutus est, sed sublatum: ab omni labore scilicet in requiem sanctorum, hoc est: eorum qui vera fide Deum coluerunt. Quae requies deinde ob illius viri singularem fidem et probitatem a Christo Abrahami sinus adpellata est; in hanc et Elias receptus atque quotquot coram Deo innocenter ambularunt.

Plena sunt omnia doctrinis ac mysteriis. Primum discimus, sabbatum aliud nihil esse, quam innocentem coram Deo conversationem ac vitam. Secundo, nos, qui septima iam aetate vivimus, Hanochi esse; innocenter ergo nobis cum Deo ambulandum est. Tertio significatur hic Sabbatum quoddam perpetuum (quod Sabbatum ex Sabbato vocat Esaias), requies scilicet sanctorum, ad quam nos Deus, si cum Hanocho innocenter coram eo vixerimus, tandem exantlatis laboribus recipiet.

Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum. Statim post praevaricationem dulcissima promissione consolatus est hominem Deus, de qua re in superioribus satis multa. Promittit autem ex femina nasciturum, qui publici hostis caput contereret: huius enim insidiis imprudentes perierant. Quod parum fideliter promisisset Deus, si eius victoriae fructi nihil ad Adamum rediturum fuisset. Quid enim quam dolorem augere viro potuisset, scire venturum esse liberatorem, sese autem non fruiturum? Intellexit ergo Adam semen hoc non posteritati tantum, sed sibi quoque salutare futurum. Attamen temporis articulum, quo venturum erat, ignorabat. Quod utrumque his testimoniis probatur. Superius ex quarto capite audivimus: Cum Eva Cainum genuisset, dedit ei hoc nominis sie fata: Possedi hominem sive virum cum Deo, sive per Deum. In quibus verbis tanquam in speculo videntur feminae vota. Possedi, inquit, hoc est: inveni, nacta sum aut adquisivi: id enim valent Hebraica. Nacta sum virum, inquit, istum scilicet quem Deus sub nomine seminis promiserat, cum Deo, sive per Deum, hoc est: Dei bonitate. En tibi sententiam, quam habebant de promissione Dei! en simul momenti ignorantiam! putabant iam tum adesse, qui post annorum tantum curriculum vix tandem venit. Hoc capite videmus in Lamecho vota eadem. Quum enim natus esset ei Noah, ait: Hic praestabit nobis requiem operum et laborum manuum nostrarum, item arbitratus eum esse qui promissus erat, eo quod et dicimus esset et mille iam anni a condito mundo praeteriissent. Hic

« PoprzedniaDalej »