Obrazy na stronie
PDF
ePub

In cunctis diis Aegypti faciam iudicia. O'DU, schephatim, iudicia pro vindictis popi, et '

n x, elohim, pro potentibus, iam saepe auditum cst. Sensus ergo est: Ego me de potentibus Aegypti vindicabo ; ego puniam potentes Aegypti qui oppresserunt populum meum, liberaboque eos de manu eorum.

Ego dominus. Quasi diceret: Ego enim sum dominus in coelo et in terra, in cuius potestate sunt omnia , cui quum voluerit subest posse. Sermo` est confirmantis et quasi iurantis.

Et videbo sanguinem. Empbasin habet hoc verbum: Aspiciam, id est parcam ; ubicunque hunc sanguinem reperero, non pupiam , transibo. · Habebitis hunc diem in monumentum. In recordationem, in memoriam, ut scilicet perpetuo memores sitis eius beneficii, quod vos ab Aegyptiaca servitute liberaverim, quod vobis transitis Aegyptiorum primogenita interfecerim, atque ut pro his gratias agatis: nam memoria hic pro gratiarum actione capitur, ut 1. Paralip. XVI. Ita Christus in coena suae passionis uvnuóorvov instituit, quam Graeci e unapision, id est gratiarum actionem vocarunt. Et Paulus mortem domini , quotiescunque hic panis editur, annuntiare iubet, hoc est gratias agere deo pro morte filii sui.

Quicunque comederit fermentatum, eradicabitur anima illius de Israel. Non de morte, sed de exclusione aut excommunicatione intelligi videtur, quod vocat Paulus tradi satanae ad interitum carpis. Nam per antithesin traditionem satanae ad interitum carnis justificationi carnis opponit. Qui enim ecclesia propter aliquod flagitium eiicitur, fieri potest, ut corde poenitens coram deo non sit exclusus; carne ergo tantum eiectus est. Sic contra, qui sine fide est, corpore cum ecclesia coit; at intra ecclesiain non est, quae sine ruga et macula est.

In primo die, vocatio sancta domino. Hoc est primus dies sanctus vobis erit, ut scilicet vos eo die puri et sancti sitis, ut sit sancta vocatio sive panegyris. Ein heilige zesamen kommung. Prima cnim et septima dies celeberrimi prae caeteris erant.

Tam de advenis quum de indigenis terrae. Hebraica vox 73, ger, hic non peregrinum, sed proselytum significat, qui non natus est Iudaeus, sed apud eos diu versatus, circumcisus et legi eorum initiatus est. Peregrinis enim et obambulantibus prohibitum erat paesah.

Ritu perpetuo. Hoc est tantisper, dum deus ceremonias durare voluit, donec durat Iudaismus.

Occidite paesa. Hic manifeste per anticipationem agnum vocat paesah, id est praeteritionem, qui tamen paesah non fuit, sed signum tantum futurae praeteritionis.

Tingite in sanguine qui est in limine. 70, saph, non solum limen , sed pelvim etiam , phialam et hydriam significat 3. Reg. 7, quod significatum huc magis quadrat. Est autem hypotyposis (pam absque hoc facile intelligeremus sanguinem in aliquo vase receptum esse), qua graphice omnia describit diligentiamque colligendi indicat. Qui est in pelvi, id est quem diligentissime, mactatis agnis, in pelvim colligere debctis.

Non dabit vastatorem ingredi domos vestras. Hoc est non sinet, non permittet. Dare pro permittere etiam Latini utuntur. Per

• Dane proporcionando nunun, maschhith, vastatorein aut angeluin dei, aut vim illam dei percutienten et devastantem Aegyptum ,, intelligit.

Servabitis hoc verbum in ritum tibi et filiis tuis perpetuo, Hoc est donec duraturus est Iudaismus, duraturae sunt ceremoniae, usque ad adventum veri agni paschalis Christi. Hic nota hanc dictionem 0218, olam, perpetuo, Hebraeis aliquando longum tempus, 'non perpetuitatem sigoificare, ut Exodi XXI, ubi perpetuo usque ad annum iubileum significat; sic hic. Neque tainen hinc sequitur, perpetuuin nusquam perpetuitatem significare. Nam quum Christus dicit: Ite in ignem aeternum, nihil aliud quam aeternitatem sine fine intelligit, quum post extremum iudicium, quo hanc sententiam feret, nullum tempus erit ultra vel seculum, sed aeternitas.

Posteaquam historiam simplicissime tractavimus, ad mysteria et exempla convertamur! Quae enim hoc capite gesta garrantur, non solum gesta aut scripta sunt, ut beneficioruin et mirabilium dei populum Israeliticum admonerent, sed ut et nobis in figura aliquid adumbrarent; ad haec ut semper in promtu esset prophetis, unde admonitiones et epicheremata, si populus aut crssaret aut erraret, desumerent. Unde et hae voces prophetarum: Ne obliviscamini dei vestri, qui eduxit vos de terra Aegypti, ex fornace ferrea etc. Quandoquidem autem una est Iudaeorum et gentium fides, pium ac attentum animum advertamus ad ea, quae nobis in tam magnifica populi Israelitici liberatione inque veteri Iudaeorum paschate portendat divinus spiritus, quae prae ceteris gentium apostolus Paulus clarissime simul et brevissime explicuit. Hunc ergo Corinthiis loquentem audiamus : An nescitis , inquit, quod paululum fermenti totam massam ferınentat? Expurgate itaque fermentum vetus, ut sitiş nova conspersio, sicut estis inferientati: nam et passah nostrum pro nobis mactatus est Christus. Festum itaque celebremus, non in fermento veteri, nec in fermento malitiae et versutiae, sed in panibus fermento carentibus, hoc est sinceritate et veritate. Quum in ecclesia Corinthiorum quidam impuritate vitae notatus esset, nempe quod rem cum poverca haberet : taxat eorum negligentiam Paulus, quod huiusmodi flagitium ex ecclesia dei et corpore Christi non reiicerent: vebementer enim indecorum et turpe esse, si in coetu et populo dei, quem sincerum, incontaminatum et purissiinum esse oportuit, impuritatein etiam gentibus abominandam inultam sinant. Argumentum autem et epicherema sumsit Apostolus, quum ab ea festivitate quam oliin populus Israeliticus, tum ab ea quam etiamnunc populus Christianus, celebrare consuevit; atque externorum sacramentorum ac ceremoniarum rationem ac significationem aperit. Hunc enim morem habent Hebraei, ut si quando doceant adınoneant aut exhortentur, ab his, quac foris vere geruntur, argumenta et doctrinas desumere ; quibus ab externis ad interna, a visibilibus ad invisibilia, a corporalibus et carnalibus ad spiritualia populum dei abducant. Huius rei exemplis plena est tam V. quam N. testamenti scriptura. Deuter. X. a circuncisione praeputii, quae petrino cultro fiebat, ad cordis circumcisionem exhortatur

dones que intre celebra

Moses, non exteriorem carnis circumcisionem evacuads aut contemnens, sed ad internam cordis circumcisionem, quae per eam quae foris fit, sigoificatur, alliciens. Eodem modo Paulus Rom. vi, a baptismo Christianorum externo, quum vehemens epicheren marripuisset, ad innocentiam et vitae novitatem urget. Sensus ergo Pauli in proposito loco talis est : Nescitis quantopere deus olim populo Israelitico vetuerit, ne quisquam septem diebus, quibus solemnia Paschatis celebrare iussi erant, fermentatum ederet, sed azymos tantum panes, hoc est placentas infermentatas. Quod si quis tain audax extitisset, aut praecepti dei tam negligens, ut fermentatum edisset : huius anima e populo dei eradicari debuit. Quum vero vos, per sanguinem Iesu Christi liberati, verum et novumi Pascha celebratis : quanto magis decet, ut nova sitis conspersio panesque infermentati? Illis agnus mactabatur, cuius sanguis postibus domoruin illitus a vastatione et morle servabat; nobis Christus verus agnus occisus est, cuius sanguis a morte aeterpa liberat. Quemadmodum vero illi in memoriam tanti beneficii agnum edebant : sic nos in recordationem mortis Christi, qua a morte aeterna sumus liberati, panem edimus et vinum bibimnus. Illi festum et panegyris gratulantes celebrabant; et nos epulemur, hoc est, festum celebremus (epulari enim pro festum celebrare veteres Latini usi sunt, eo quod in publicis festivitatibus publicae etiam epulae dabantur) non in fermento veteri, neque in fermento malitiae, (exponit interim quid per fermentum, quid per azyma intelligat) sed in papibus fermento carevtibus, hoc est sinceritate et veritate. Ecce quain brevibus totam buius actionis summam complectitur Paulus. Non ergo tantopere quid, quantopere quare edamus, attendere oportet. Praecipuum enim in coena est, ut pro morte filii, quae nostra est vita, deo nostro gratias perpetuas agamus, ut gratulemur salutem nobis per Christum partam, Deinde quandoquidein per mortem filii dei in unum corpus cooptati sumus unusque panis effecti nos omnes, qui de uno pane et de uno calice participamus : magnopere curandum est, ut puri, sinceri et veraces simus, ut nihil fermenti, hoc est nihil flagitiorum et scelerum (nam paululum fermenti totam massam acidam reddit) sit in nobis, Porro Christus ipse, quum in locum veteris paschatis ac typici ostenderet se novi ac aeterni commemorationem constituere: Desiderio, inquit, desideravi hoc passah manducare vobiscum antequam patiar. Accepto itaque pane discipulis simul edentibus praebuit, dicens : Accipite et manducate! hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, nihil obscure his verbis ad vetus Pascha alludens. Iussi erant Iudaei agnum edere festinapler, eo quod passah esset, hoc est praeteritio, quum tamen neque agnus praeteritio esset, quae sequenti nocte erat futura, neque festivitas ipsa, (sunt enim qui Hebraicum X177 hu ad festum referant) sed sigoum tantum praeteritionis futurae. Sic panem edendum praebet Christus apostolis, quem corpus suum esse dicit, quum tamen neque panis corpus neque vipum sanguis sit, sed figurae tantum et symbola corporis pro nobis traditi et sanguinis pro nobis effusi. Haec tam sollicite tamque multis inculcamus, propter eos qui a tropis abhor. rentes in pane corpus Christi corporaliter edi docent, neque admittunt,

que

choc haguen

ut panis uinuóovvov sit corporis Christi pro nobis traditi; quum tamen hic infitiari non possint agnum praeteritionis esse signum aut memoriale, non ipsam praeteritionem. Ad haec tropicum hunc sermonein esse, sequens locus in hoc capite declarat, quum Moses dicit: Victina praeteritionis domini hic, quo tropus quasi explicatur. Constat itaque et priorem agouin futurae , et posteriorein praeteritae praeteritionis fuisse symbolum ; eodem modo panein, quem Christus discipulis edendum dedit, mox futurae passionis , quem vero nos edimus in coena, praeteritae syn:bolum esse. Iam hoc haudquaquam negligendum est, agnum victimam dici per synecdochen, ab occidendo scilicet et mactando, eo quod frequenter quum offerretur mactatio fiebat; quumque mactabatur simul offerebatur. Ex agno enim nihil offerebatur: nam totus agous inandebatur; reliqua vero igne comburebantur. Unde variis nominibus et festum et agnus adpellantur. Totum enim festum aliquando memoria aut commemoratio dicitur, ut supra auditum est; aliquando azymorum festum, quod his septem diebus infermentatae placentae ederentur ; aliquando passah, id est praeteritio. Quod de festivitate dixinius, idem volumus intelligi de agno: nam et is eadem nomina sortitur. Quandoquidem tota huius capitis historia typica est futurorum umbra (omnia enim illis in figura contingebant): paucis mysteria percurramus ! Populi Israelitici ex Aegypto profectio liberationem e servitute peccati et diaboli tyrannide significat, qua per Christum sumus donati, ut sine timore de manu inimicorum liberati serviamus ipsi, cum sanctitate et iustitia coram ipso, omnibus diebus vitae nostrae. Cuius rei ut perpetuo admoneremur, commemorationem mortis suae nobis Christus in coena instituit, quae per esum agoi et azymorum adumbrata est, de qua re satis supra. Quod et per prophetam lerem. XVI. videtur praedici, quum dicit: Ecce venient dies, inquit dominus, et non dicetur ultra : Vivit dominus , qui eduxit Israelem de terra Aegypti etc.

Agnum esse Christum, Ioannes testatur; ante eum Iesaias et Ieremias. Quod agnus unius anni esse debet, significat Christum omnium seculoruin esse salvatorem : nam annus absolutionem et consummationein significat. Christus enim summa est et auctor salutis, et eorum qui se praecesserunt et eorum qui sequuntur, qui semel (quemadmodum in veteri lege sunmus pontifex) in sancta ingressus, unica oblatione, perfectos efficit in perpetuum eos qui sanctificantur. Sub ipso ergo vivimus annum acceptabilem.

Agous autem absque macula Christus est, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, quem tamen sub specie carnis peccato obnoxiae misit pater, ut de peccato condemnaret peccatum per carnem , ut iustificatio legis impleretur in nobis; eumque qui non novit peccatum pro nobis peccatuin fecit, ut nos efficeremur iustitia dei per illum. .

Primo mense accipitur. Christus enim Alpha et Omega, et agnus ab origine mundi occisus. Mactatur autem ad vesperam, hoc est, novissimis temporibus, quibus evangelii mysterium revelatum est.

De grege ovium et caprarum pecus accipi iubetur. Et Christus semen Abrahami arripuit, per omnia similis fratribus reddi voluit,

tentarique per omnia secundum similitudinem absque peccato, ut et tentatis compati et succurrere possit. De sacrificio hirci pro peccato vide figuram Lev. XVI. Sanguine agni utrumque postem signari significat, et corpus et animam nostram agoi sanguine esse redemta et sanctificata. Ne tainen aliquis sanguini plus aequo tribuat, videtur hic non absurde excutiendus esse hic locus, qui dicit, tantuin eas domos sanguine illitas , in quibus agnus paschalis edebatur. Ubi non immerito quaeri possit, anne et illae domus a vastatione sint servatae, quae sanguine aspersae non fuerant? Huic quaestioni paucis respondemus : Sanguinem haudquaquam in causa fuisse quo minus filii Israelis cum Aegyptiis percuterentur: nam hoc gratiae et favori divino tribuimus, qui vel sine sanguine liberare potuit; attamen hoc signum externum non sine causa adhibuit. Tametsi ergo non omnes domus siguatae , omnes tamen servatae fuerunt; neque tantum sanguinem respicit deus, sed fidem potius et testamentum suum, in quo et pueri, qui passab non manducare poterant, servabantur.

Lactucae Christi inortis et passionis ainaritudinem in figura adumbrant, cuius anima tristis facta est usque ad mortem. Exemplum vero duplex est: nam Israelitis tribulationem et adflictionem quibus preinebantur, nobis carnis mortificationem significat.

Quod agni carnes coqui non permittuntur, significat, Christum ab omni commixtione, id est peccato alienum. Omne eniin quod coquitur aqua commiscetur ; unde et naturae alterius commixtionem attrahit.

Totus agnus editur: nam totus Christus noster factus est; quicquid vero fecit hoc totuin nobis fecit, neque extra ipsum alia salus est aut vita. Itein Christum totum fide edit, quisquis eum verum deun et hominem confitetur, utriusque naturae proprietate in personae unitate servata.

Reliquiae igne comburuntur, hoc est peccata, quibus hic carere vix possumus, per fidem Christi combusta remittuntur: nam qui lotus est non opus habet, nisi ut pedes lavet.

Quid sit lumbos praecingere, Christus Luc. XII. docet, nempe semper ad occursum sponsi esse paratos. Hoc idem de baculis et calceis intellige. . Quod universa multitudo filiorum Israel agoum mactare iubetur typus est, aut nos omnes esse peccatores, (etenim propter peccata nostra Christus mortuus est) egereque gloria dei; aut Christum non tantum Iudaeorum, sed et gentium esse salvatorem. Non enim omnes qui sunt ex Israel sunt Israel, sed qui fidem Israelis imitantur. ...

De ossibus non conterendis figuram aperit Ioannes evangelista , ne cui videatur temere factum, quod hic ossa iubentur non confringi. Ossa fortitudo sunt et fulcra corporis; Christus fortitudo est corporis sui, ecclesiae : qui huic petrae adhaerescit et fidit, vere fortis est. Quod in una doino agnus edi praecipitur nihilque efferri, unitatem ecclesiae significat. Per unam enim domum omnes intelliguntur: nam fieri non potuit, ut una in domo tanta multitudo agnum ederet.

Septem dies quibus festum celebratur omne tempus vitae nostrae significatur, quod scelerum fermento carere debet.

« PoprzedniaDalej »