Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

idonei! Hic aliam tyrannidis speciem videmus, quod non audit aulicos suos et consultores: audire enim debet rex principes et optimates; quos si non audit, iam tyrannus est. Pharao ergo. nec illos audit, qui optime consulunt: exuit cnim omnem pudorem, omnem reverentiam, tam dei quam hominum.

Et mane facto ventus urens, levavit locustas. Hebraice: Ventus orientalis adduxit locustas.

Vastantes omnia. Pro quo Hebraeus dicit: Et obscurata, vel obtenebrata est terra. Est autem μstáknyus, obtenebrata pro devastata, depasta.

Festinus Pharao vocavit Mosen. Festinavit vocare Mosen, id est sategit, seu mox vocavit quos non ita dudum eiecerat.

Dimitte peccatum meum. Hebraei tollite; LXX suscipite Jegunt: nam suscipere Latinis est patrocinari alicui, patrocinium alicuius suscipere.

[ocr errors]

**

Etiam vel saltem hac vice. Quasi diceret.Et huius, delicti veniam mihi a deo impetrate! nunquam posthac .committam ut bunc offendam. Haec non ex corde, sed fallendi: animo loquitur. Nemo duritiam et inconstantiam Pharaonis, qui tot portentis et admonitionibus ́non solum non movetur, sed durior fit, mirabitur, cui carnis ingenium probe perspectum est. Omnes, quum adversa ingruunt, resipiscentiam meditamur, pollicemur etiam, donec praesens malum effugerimus; at parum eorum praestamus quae promittimus, quod tota vita nostra testatur. Neque desunt nobis tum admonitiones, tum portenta, quae omnia indurato corde contemnimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

"

[ocr errors]

Ut auferat a me mortem istam. Ut velchance mortem a me auferat. Hoc solum spectat tyrannus, ut praesens malum tollatur, non ut melior fiat. Mortem pestem vocat et luem locustarum.

Exivit a Pharaone. Moses scilicet, cuius nomen apud Hebraeos non exprimitur, quum tamen ambo exiissent: nam ambo vocati erant. Sunt autem eiusmodi ¿tepwσuç frequentes Hebraeis, ut hic clarum fit: aliquando facit solum Mosen loquentem, quum ambo loquantur; aliquando ambos, quum solus Mosche loquatur. Sic in Evangeliis Petrus loquitur omnium nomine; nonnunquam vero omnes, sed per unum.

Qui flare fecit ventum. Hebraeus legit: Et vertit dominus ventum occidentalem. Euro locustas adduxerat, zephyro iterum tollit. Occidentem autem mare vocant Hebraei, quod mare mediterraneum illis est ab occidente. Quod solo verbo potest, instrumento efficit deus, ut omnia in eius potestate esse videamus.

Et induravit dominus cor Pharaonis. Post tot portenta, tot clades, post tantam luem nihilo melior factus est Pharao, sed in coepta perfidia et crudelitate perstat. Sic faciunt omnes impii. Per locustam, animal alte volans et coelum versus sese elevans, Pharaonis et servorum eius fastum et contumaciam contra potentiam dei intellige! Quae in mare vento delatae Pharaonis et servorum eius in mari rubro mersionem figurabant.

Dicitur quandoque Pharao se ipsum indurare, quem tamen dominus induraverat. Ubi nota, quod quemadmodum non raro bona, quae ipsiu

solius sunt, nobis tribuit: ita et indurationem, quam ipse malis nostris exigentibus operatur, nobis tribuere solet, quod nos eum ad hoc malitia 'nostra provocamus.

Sint tenebrae super terram Aegypti tam densae, ut palpari possint. Bifariam dicuntur tenebrae palpabiles. Primo per hyperbolen, id est valde densae, densissimae tenebrae, nebulosae. Secundo figurate dicuntur palpabiles, quod homines faciant palpare aut palpitare": ut quum dicit Poeta: Uritque videndo femina, id est, dum videtur femina, uritur videns; ubi ustio mulieri tribuitur per évadhayýv.

Tribus diebus nemo movit se de loco in quo erat. Hebraice: nemo surrexit de sub se. Omnia per hyperbolam dicuntur: neque enim immoti stabant homines, sed ad opera et negotia sua nemo exire poterat. Es kond niemand niit schaffen, es kond niemand aufskummen. Non surrexit vir vir, id est quisquam, VN, isch. Locus hic dicitur non ille, in quo aliquis esset circumscriptus, sed domus aut habitatio in qua 'quisque manebat. Exteriores tenebras ei offundit deus, quem intus in corde obcaecaverat. Nobis non licet divini consilii rationem pervestigare, quare scilicet cynomia, culicibus, grandine et aliis tyrannum domare voluerit; quum tamen absque his omnibus Aegyptum funditus evertere potuerit. Sic placuit illi: nihilominus corporalibus rebus utitur ut instrumentis, quo potentiam suam nobis plenius ostendat, quod scilicet vilissimis et abiectissimis rebus summa quaeque et potentissima mundi conterere possit, si velit. Homo animal est infirmum et fragile, contra deum sese erigens et sublimia cogitans; audet contra creatorem suum pugnare eumque contemnere. Hunc deus punit contemtissimis rebus, ut discat homo coram tanto ac tam potente deo humiliari, creatorem suum revereri, agnoscere potentem dei manum. Homo enim ita conditus erat, ut deo subesset, ipse vero omnibus animalibus ac creaturis praeesset, quod dominium peccato nonnihil diminutum est. Quod si homo contra suum creatorem ferocire incipit: iam deus minutissima quaeque sic armat, ut videat miser homo se nihil esse. Scribit Plinius, tota regna, totos populos, minutis animalibus vastatos esse.

Etiam parvuli vestri eant vobiscum. Iuventus vestra, pubes vestra. Vocem Hebraicam, taph, Graeci dлooxión verterunt. Utuntur autem Graeci hac vocé pro omni eo quod nobiscum aut ferimus aut accipimus, hoc est pro sarcinis. Et ego, taph, hic Hebraeis puto accipi pro omni turba imbelli, pro liberis, servis, famulitio, et plane pro his quae inter sarcinas censentur aut apud eas sunt.

Ut faciamus domino deo nostro. Id est, ut offeramus, sacrificemus. Sic Poeta: Cum faciam vitulam pro frugibus, ipse venito!

Ne ungula quidem ex eis remanebit. Schema Hebraicum, simile Germanico: Nit ein klaw, id est ne ungula quidem.

Et nos non novimus quid sacrificaturi simus. Vof Hebraicum varie exponi in Genesi alicubi annotavimus. Hie causalis est pro nam. Sic apud Graecos ἡμεῖς δὲ ἐκ οἴδαμεν, δὲ pro γὰρ, autem pro enim, ponitur. Causam enim subdit Moses quare non velit post se relinquere greges et armenta; praetextus autem est quo prudenter omnia cavet. Potuisset enim dicere Pharao: Tot et tot pecora dabo vobis; reliqua

ego servabo. Dicit ergo Mosche: Nam ignoramus nos quid offerendum sit, donec illo venerimus. Mox infra y de av husga quacunque enim die, iterum autem pro enim, dè pro yàg, rationalem pro causali reperies.

Ita fiet ut loquutus es, non videbo ultra faciem tuam. 7, ken, pro sicut exposuit. Quemadmodum locutus es, sic vel ita fiet, vel sic dixisti, ut non videam amplius faciem tuam. Potest etiam esse

sarcasmus.

CAPUT XI.

Adhuc una plaga tangam Pharaonem. Internecionem primogenitorum hic intelligit: nam submersio extremum malorum omnium fuit, quo funditus perditi sunt.

Et cum dimittet vos de integro, eiiciendo eiiciet vos hinc. Primam partem Latinus non transtulit: Quum in totum dimittet bb, citissime vos expellet ac eiiciet: hoe enim anadiplosis verborum eiiciendo eiiciet potest.

Commodato accipiat vir a proximo suo, et mulier a proxima sua. Hic vir pro quisque, mulier pro quaeque ponitur, quod et Germanis in usu est: Der mann, das wyb gäbe dry schilling, hoc est yeder, yede. Septuaginta habent exaços.

Et dabit Dominus gratiam populo in oculis Aegyptiorum. De se loquitur Dominus in tertia persona, quod quidem proprium est Hebraeis Faciet dominus populum Israeliticum gratum Aegyptiis. Quum ergo, ut interim hoc discamus, aliquis tibi mutuo dat aut commodato, acceptum referas hoc deo, qui gratum te fecit creditori, qui cor eius traxit ac flexit, ut te favore prosequeretur. Contra cum tibi negat aliquis, quae ab eo petis, id peccatis tuis adscribas, ob quae te creditori invisum reddit.

[ocr errors]

Fuit Moses vir magnus valde in terra Aegypti, coram servis Pharaonis et omni populo. Avevлogopά est, cur toties redeuntein et increpantem Moschen Pharao non occiderit, quum tamen id minatus. esset: erat enim Mosche vir magnus. Sic Herodes metu deterritus est ab 'occidendo Ioanne, quod a populo ceu propheta sit habitus, Matth. XIV. Et Pharisaei de occidendo Christo clam consultant, quem palam propter tumultum populi interficere non audebant, quod magnus erat coram omni plebe. Qui vere magni esse cupiunt, pietati et innocentiae studeant! Nam nihil est quod tam clarum ac insignem reddat hominem, quam vitae et morum integritas.

A primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam. Super solium sedere Hebraico schemate est regnare. Intelligunt ergo quidam per sedentem in solio eum filium regis, qui iam regno esset inauguratus. Mihi magis probatur quod sit antithesis, qua summum et infimum, praecipuum et abiectissimum simul iungat. A primogenito regis qui sedet super solium, id est qui regni capax est et per hoc summus, usque ad eam ancillam, quae in mola est, hoc est ad abiectissimum. Locus est a sufficienti divisione; quasi diceret: Nihil est tam magnum, nihil tam abiectum cui parcetur.

[ocr errors]

Apud autem omnes filios Israel, non mutiet canis, ab homine usque ad pecus. Vehemens est exclusio. Utuntur autem Hebraei hoc schemate, ab homine usque ad pecus, bifariam: primum ut excludat; id est nec homo nec pecus; secundo ut includat, tam hominem quam pecus.

Et descendent omnes servi tui illi ad me, procidentque ante me, dicendo: Exi tu et omnis populus qui sub te est. Hoe subdit Mosche, ne perduellionis crimen inuri ei possit. Omnis populus qui sub pedibus tuis est, dicit Hebraeus, pro populo qui sub tuo est imperio, vel qui tecum est, quorum tu imperator es. De quo superius in Genesi...

Et exivit a Pharaone iratus nimis. Hebraei dicunt: Exivit in ira furoris, quod quidam ad Pharaonem referunt; videtur tamen ad Mosen referendum potius esse. Exivit Moses cum stomacho.

[ocr errors]
[ocr errors]

Non audiet vos: Pharao, et multa signa fiant in terra Aegypti. Hebraeus vero sic habet: Non audiet vos Pharao, ut multa portenta mea fiant in terra Aegypti. Sensus est, ut multa signa fiant, id est satis signorum, ut superius de diximus: id est ut ego perficiam et compleam omnia ostenta mea super Aegyptum, das ichs ufsmache mit den zeichen: nam est , reboth.

[ocr errors]

Moses autem et Aaron fecerunt omnia signa et ostenta. Epilogus superiorum omnium quae coram Pharaone sunt gesta.

CAPUT XII.

Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Martius scilicet Hebraeis 703, nisan. Hune mensem etiam Romanis aliquando primum fuisse argumentum est, quod adhuc septimum mensem Septembrem vocant.

[ocr errors]

Decima die mensis huius, accipiat unusquisque pecudem per domos patrias, singulis domibus singulas pecudes. Tribus Israelis duodecim erant, quae divisae erant in patrias aut familias, deinde familiae in domos. Huius exemplum habes superius cap. VI, ubi legis tribum Levi divisam esse in tres familias. In familiis et domibus quidam erant praecipui, quos patres vocant; dicit ergo hic ma na, beth avoth, domus patrum. LXX pixes narov. Iuxta domus ergo et familias pecudem occidere iubentur, pecudem, id est agnum aut hoedum: nam haec vox tam agnum quam hoedum significat.

Quod si minor est domus, quam satis sit ad agni esum, accipiat vicinum suum qui coniunctus est domui eius iuxta numerum animarum, quae ad pecudis esum sufficere possint. Hinc manifestum fit, domum hic pro familia, non habitatione capi: nam si quaelibet domus occidisset pecudem, quomodo quum minor esset numerus, vicinum, qui et in domo sua pecudem mactaverat, ad se vocare potuisset? Est' ergo, quum dicit: Per singulas domos, de principalibus domibus familiarum intelligendum. Iuxta numerum animarum, id est hominum Hebraico more, qui hominem totum iam corporis aut carnis, iam animae vocabulo adpellant.

Iuxta quem ritum tolletis et hoedum. Nescio quid interpres

Latinus sit secutus: nam Hebraica longe aliter habent. Quum pracscripsisset, qualisnam esse debeat agnus, D', thamim, integer scilicet (seu ut Latinus dicit absque macula, id est qui non sit vitiato eorpore, das kein prästen habe, unpresthaft, gangheilig, ne de macula, sed de vitio corporis intelligas), masculus, anniculus, mox unde accipiendus

min hakbaschin umin מן הכבשים ומן העזים תקחו sit, subiungit

haisim thikahu, id est de agnis et de capris accipietis eam, scilicet pecudem. Pro quo Latinus dixit: Iuxta quem ritum tolletis et hoedum, non sine damno nativi sensus. Qui plane iste est: Decima die huius mensis accipietis pecudem, sach; hanc autem accipietis sive de ovili sive caprili. Quum ergo apud Latinum sequitur: Iuxta quem ritum accipietis et hoedum, confusio non parva suffunditur, quasi cum agno hoedus simul sit mactandus, quum alter per singulas familias tantum iubeatur et occidi et manducari. Potest ergo occidi ex agnis aut ex capris paesa.

Et mactabit eum universa multitudo filiorum Israel inter vesperam. y, vespera, Hebraeis videtur nominari a quatuor, etiam si metathesis interveniat, quod scilicet quarta pars sit diei. Nam sicut nox in quatuor vigilias, ita forte dies in quatuor partes fuit divisa, quarum ultima, scilicet quarta, vocetur vespera. Sed quomodo omnes potuerunt unum agnum mactare? Synecdocha est. Eadem autem pecus per singulas ac omnes domos edebatur, quod mens eadem erat eademque fides omnium ac gratulatio; tametsi quaelibet patria propriam pecudem habebat. Unitas enim non a re, sed ab uno spiritu, una mente, una fide accipitur. Nam alioquin ne duo quidem simul vescentes, unum cibum edere possunt. Sic in eucharistia (cuius hic esus typus est, ut in sequentibus dicemus) credentes unum panem edere dicuntur, quo se unius corporis membra esse declarant.

2, merorim, ab amasunt, quae a medicis autem non nutriunt.

Cum lactucis agrestibus. Hebraea vox, ritudine nomen habet; lactucae autem amarae non propter nutrimentum edi praecipiuntur; amara Puto ergo pro lactucis dici debere cum acetariis. Medici vulgo vocant acetosam Ampfern. Est autein herba amara, hoc est acerba. Veteres Latini inter amarum et acerbum non distinguebant. Amarum ergo proprie insuave et contrarium dulci. Forte tempestate Hieronymi nixoides pro lactucis silvestribus accipiebantur.

Non comedetis ex eo crudum. Quid sibi vult hoc praeceptum, quum alioqui nemo mortalium crudam carnem edere soleat? Dicunt Hebraeorum Rabbini, dictionem, quam crudum vertit Latínus, Arabica lingua, quicquid assum non est, significare.

Caput cum pedibus et intestinis eius. Synecdochicus per partes totum intelligit. Quum exta aut intestina audis, mundam partem extorum accipe, quae esui apta est!

Nihil remaneat ex ipso usque mane, quod si quid residuum fuerit, igne comburetur. Quomodo ista simul conveniunt: Nihil remaneat, et si quid remanserit? Nihil facere debebant reliquum quod edi posset. At ossa, crustulae et nervi, reliquaque quae edi non possunt, comburi iubentur.

« PoprzedniaDalej »