Obrazy na stronie
PDF
ePub

adhaerent enim ténacissime et aculeis suis pungunt; a quibus si nos. liberat Deus, caveamus ne cor nostrum induretur et peius fiat. Per vilissima animalia expugnat deus eum, quem populus Israel expugnare non poterat, ut in omnibus potentia et virtus dei manifesta fiat utque se omnium dominum esse ostendat.

CAPUT IX. Pestis valde gravis. Pestis vocabulum latam habet apud Latinos significationein. Hic pro pestilentia capitur, quam Hebraei 727, deber, vocant, quemadmodum Germani das ding. Graeci ávatos dicunt; ponunt autem mortem pro pestilentia, Sic Germani der tod ist im land, intelligentes pestem per antonomasiam.

Nihil omnino pereat. Hebraice est 1278, lo dabar. Capitur autern dabar Hebraeis pro minutissima recula quae in rationein venire potest. Latinus diceret: ne tantillum quidem, ne minimum quidem; Germanice nit eins dingly.

Mortua sunt omnia animantia. Sed quomodo hoc cum eo quod sequitur quadrat. ,

Erant ulcera in iuinentis. Vox Hebraea , kol, quae omne significat, non capitur distributive sed collective, et est synecdocha: magna enim pars iumentorum peste interiit. Sic 1. Timoth. 11. Deus yult, ut omnes homines salvi fiant, hoc est, ex omni hoininum genere.

Ingravatum est cor Pharaonis. Miserat Pharao servos, ut resciret, periissetne aliquid ex Israelitarum pecoribus. At posteaquam intellexerat nihil eos damni accepisse (unde merito resipiscere et divinain potentiam agnoscere debuisset): magis magisque eorum felicitate exulceratur atque invidia contabescit, bonitate dei et aliena felicitate abuteos; boc tamen mclior quibusdam nostri seculi tyrannis , qui non solum aliis salutem in vident, sed salvos quoque interimunt ac funditus perduot.

.Accipite vobis plenas volas fuliginis de camino. Accipite vobis OD 17, kehu lachem, ex Hebraeorum more, qui frequenter huiusmodi pleonasmis utuntur, quemadmodum et Germani: Nemmend uch, nim dir. Hoc Latinus non admittit. Loquitur autem ad ambos, quum tamen solus Moses fuliginem spargere iubetur; est autem heterosis numeri.

Erunt in hominibus et iumentis, ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. Hebraei dicunt: niyay.x 7970, schebin ababenoth, quorum alterum ulcus, alterum bullam aut inflationein significat. Derivatur autem vox posterior a 72, bieh, quod bullas in aquis proiicere aut conflare significat, quod a fervore fieri scribit Rabbi David Kimhi. Et Graeca vocabula ab ardore et incensione noinen habent. Quod ratione physica (cuius Moses expertissimus fuit) factum arbitror. Nam bullae, ulcera et quicquid est tuberum aut tumorum in corpore, ex incensione nasci compertum est, calore in humorem agente eundemque expellente, atque tubera in corpore, velut in arbore gemmas, protrudente, quae caloris in frigidum et humidum actio magnum in corpore dolorem excitat. Quae fervore carent ulcera minus dolent. Hunc ardorem et incensionem, Graeci cheyuovno vocant.

Sparsit fuliginem Moses in coelum coram Pharaone. Spec

tante Pharaone fuliginem proiicit Moses, ne Pharao arte aliqua aut incantatione factum suspicari posset, si clam fecisset. Potuisset Deus etiam absque fuliginis sparsione ulcera et bullas mittere, sed variis modis ostendit suam potentiam et virtutem, nonnunquam nudo verbo, ut supra in peste; aliquando instrumento aliquo et re corporali, ut dum aquam fundi iubet super terram , dum virgain vertit in colubrum, dum bic fuliginem spaneit ut in omnibus eius vim atque potentiam agnoscamus. Sic Coris.us . curat solo verbo, Lucae XVIII, duin caecuin recepto visu respicere iubet; modo adhibito instrumento, ut dum lutum super oculos caeci ponit, Io. IX. Tametsi enim omnia per se ipsum, nullo cooperante, perficere potest deus : solet tamen plerumque nostris se infirmitatibus adcommodare, exteriora adhibens nostri causa, ut et caro postra aliquid habeat quod prehendat 'et quo se quasi teneat. Sic baptismum in aqua constituit, symbolo nimirum ablutionis. Qui enim lavatur, sordidus esse convincitur, puritatem desiderat. Eandem significationem gerebat circumcisio, ainputans quod superfluum erat. lo utroque sacramento nova et pura vita adumbratur. Fuligo in oculis Pharaonis spargitur, quae adfectuum tenebras et mentis caliginem in Pharaone significat. Quod Moses spargit, non Aharon, quum tamen prius Aharon terrain virga tetigerat, decorum servatur, Aharon enim propheta est, cuius officium est terrain pectoris nostri tangere, hoc est ob scelera nos dure increpare. Moses vero coelumn versus pulverem iacit, hoc est fidelis quisque orationem pro aliis ad deum effundit. Item rebus minutissimis et contemtissimis regum potentiam deus disturbat et deiicit, ut videant tyranni, quam nihil sit eorum manus, et non magno exercitu egere ut eos debellet, qui possit hoc et ranis et muscis efficere.

Induravit dominus cor Pharaonis. Eadem locutio idemque sensus est : Induravit dominus cor Pharaonis et induravit cor suum Pharao, et induruit cor Pharaonis.

Quemadmodum dominus loquutus erat ad Mosen. Hic LXX Ovvétage dicunt, quod significat praecepit; quum tamen in superioribus semper ex Hebraico καθάπερ ελάλησε κύριος verterint. Οua ex re colligi potest, Graecos olim ovvtárTiiv non solum pro praecipere, sed etiam pro mandare, colloqui, confabulari, congredi, loqui, usos fuisse.

Hac vice mittam omnes plagas meas ad cor tuum. Sic enim legunt Hebraei. Magnam autem habet emphasin haec comminatio : Cor tuum tangam plagis meis, ut potentiam meam et sentias et agnoscas, quam et ferre cogeris , quantumvis resistas. Ego talibus plagis vos percutiam, ut etiam in corda vestra penetrent, ut summo dolore adficiantur corda vestra.

Nunc extendam manum meam, percutian te et populum tuum, dissipaberisque de terra. Haec apud Hebraeos in praeterito leguntur : Misi manum ineam percussique te et populum tuum peste , dissipatusque es de terra : nam pestis iam, ut auditum est, praeterierat. Quod Hebraeis frequens est propter certitudinem divinae promissionis. Aut schema est, quemadmodum Germanice dicimus: Der künig ist geschlagen, quum non rex, sed exercitus eius caesus sit.

· Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam. Hebraice sic : Veruntamen propter hoc feci te stare , hoc est servavi te in vita, ich hab dich auffrecht lassen blyben, statui te, feci te consistere, in tanta peste te servavi, ut ostendam tibi virtutem meam; vel ut alii dicunt: ut sis tu perpetuum exempluin potentiae meae, quam in te exercui; tu tamen induratus me non agnoveris. Sunt qui 7'777777, heemadethicha, exponunt: Induravi te in malitia , ut mundo exemplum in te edam. Hoc maxime considerandum est tyrannis, qui vi sua et potentia omnia posse se iactitant, ipsorumque esse tum bellum , tum victoriam existimant.

Et narretur nomen meum in omni terra. Hoc est memorabile et celebre reddatur , etiam in illis terrarum locis , ubi hactenus mei memoria non est facta.

Adhuc retines populum meum. Quod Latinus dicit retines, Hebraeus Sinon, aggerem ponis. Est autem pulchra metaphora : nam qui aggerem ponunt, erumpentium aquarum excursionem ac impetum cohibent, ne latius evagentur. Graeci dicunt &unoiñ, infacis, eynthun. Notandum etiam, apud Hebraeos conditionalem esse orationem, tametsi nota conditionis omittitur: Si tu populum meum adhuc prohibes: ecce ego pluam etc. Ubi etiam manifestum fit, Hebraeos sua pasuk magis propter numerum, quam sententiarum distinctionem , ponere. Est enim

עודך מסתולל בעמי לבלתי שלחם :hie in media sententia pasuk

,
sic

[ocr errors]

כי אם מאן אתה לשלח ועודך מחזיק בם : הנה יד יהוה oratione

Mitte, collige iumenta. Hebraice coge. Est autem metalepsis, cogendi verbuin pro colligendi, congregandi. Tityre, coge pecus ! Saepe monet deus, sed caeca impietas omnia contemnit. Neque eniin unquam plaga aliqua tam magna fuit, quam non admonitio Dei praecesserit: tanta est dei bonitas, tanta rursus nostra malitia , ut frustra nobis haec omnia fiant.

Qui timebat verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos. Qui verbum Dei reverebantur, colebant, quibus verbum domini pretiosum fuit in cordibus suis, qui credebant verbo Domini. Vides et malorum aeque et bonoruin pecora servari, sed credentium verbo Dei : nam tales resipuerant. Quod si pecora Aegyptiorum servavit Deus: cur dubitamus eum nos servaturum (siquidein crediderimus ), quum pecoribus sumus longe praecellentiores ?

Qui vero sermonem domini ad cor non ponebat. Ad cor ponere Hebraismus est etiain Germanis communis zhertzen setzen. Qui verbum Dei non curabat, negligebat. Sic in libris Regum Abscholom posuit rem in corde suo, quod scilicet Amnon sororem suam vitiaverat,

Dominus dedit voces. p, koloth, voces, pro tonitruis ponit Hebraeus. Adpellativa pro propriis et generalia pro specialibus poni per synecdochen frequens est Hebraeis.

De eo tempore quo fuerunt in gentem Aegyptii. Hoc est ab eo tempore quo coepit habitari Aegyptus. Tametsi sunt, ut est apud Diodorum, qui in Aegypto bomines priinum natos autument. Gens certe est vetustissima etsi non prima.

.. Cunctam herbam agri percussit grando. Hic speciale pro generali ponit : nam wy proprie virentem herbam significat; hic autem pro omni eo ponitur quod crescit. Sic mox infra: Et omne lignum regionis, ligaum pro arboribus frugiferis ponit. Sic Germanice dicimus : Der hagel hat alles holtz dess välds übel zerschlagen, per ligna arbores intelligentes. .

Peccavi etiam hac vice, vel etiam nunc. Hebraeus legit: Peccavi vice vel vicibus. Quasi diceret: Peccavi aliquot iam vicibus. Qui. sensus huic loco et poenitentiae Pharaonis videtur esse magis commodus, quain si diceret: hac vice. Saepe antea fefellerat; attamen, malo praescote, deum iustum fateri cogitur impietas; sed vera pietas etiam in prosperis Deum agnoscit. : Orate pro me, Dominus iustus, ego et populus meus impii. Hoc agit hypocrisis : ore quidem Deum iustum, se impium fatetur, at corde non credit: looge enim est a deo; simulat se dimissurum populum praesente poena, quum in animo nihil minus habeat. Audacia et hypocrisis quum erumpere non potest, in latebras suas se abscondit, omniaque pollicetur, donec quod metuit, tollatur; tum ad ingenium redit. Haec Iudae poenitentia est et impiorum omnium: casum deflent, gratulantur se admonitos, sed per simulationem omnia.

Ut scias quia Domini est terra. Quasi diceret: Ut cognoscas Dominum esse dominum terrae, non te; sed hoc per aposiopesin reticet. Quum ergo ablatam grandinem videris : agnosce dominum, cui hoc, non naturae, non casui, acceptum feras.

Scio quod tu et servi tui, necdum timeatis Deum. Hebraeus ad verbum sic habet : Et tu et servi tui , cognovi quod priusquam timebitis deuin. Sed pro 276, taerem, quod priusquam significat, Chaldaeus *7 78, ad la, id est adhuc non posuit. Sensus ergo esset: Hoc scio fore ut nee tu nec servi tui adhuc deum timeatis , tametsi iam tot signa et portenta vidistis, tametsi promittitis. At Hebraei non habent hanc dictionem non. Puto Hebraeis om esse quod Latinis inante, id est posthac, ut Moses cipwvixūs dieat: Scia fore ut tu et servi tui posthac timeatis deum.

Ut desinant tonitrua dei. Hebraeus sic legit nap nr 379 0977x, ut satis sit de tonitruis dei. Utuntur autem Hebraei multum esse pro satis esse, quemadmodum Germani. Es ist sein zevil, hoc est es ist sein genug. Ora deum ut perficiat. ut finem faciat, ut cessent tonitrua : satis enim superque est.

Linum iam folliculos germinarat. Id est nodulos. Graeci sensum intelligentes transtulerunt OneQuaTIÇelv, quod semen facere sigoificat: pam in folliculis semen continetur.

Addidit ad peccandum, Hebriismus est: id est rursum, peccavit, . ultra peccavit, rédiit ad ingenium, fidem fregite :

CAPUT X. Dixit dominus ad Moen, ingredere ad Pharaonem, ega enim induravi cor eius, Cur ad eum mittat quem indurat, superius

excaecare eorum och simili modo evangelium Pationem. Ideo

diximus. In testimonium scilicet. Sic lesaiam praedicare iubet , et simul excaecare eorum oculos, aures adgravare, et indurare cor ne obsequantur aut credant. Simili modo evangelium praedicari iussit Christus in salutem omni credenti, impiis in condemnationem. Ideo mox subiungit:

Et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum. Ut et bi potentiam et magnitudinem dei cum gratiarum actione recolant, ac deum tantum metuant ac venerentur. Capitur autem filius et nepos pro toto populo Israelitico ovvExdoqix@s. Est enim Hebraeis haec figura frequens, ut pars pro toto, rursus totum pro parte ponatur, genus pro inultitudine, multitudo pro genere, aliquando magna pars multitudinis pro ipsa multitudine aut pro ipso genere. Sic mox locustam pro multitudine locustarum accipit, et oculum terrae pro superficie terrae , quod cuiusque rei superficies oculus et facies eius est.

Nec quicquam eius adpareat. Hebraeus legit : Et non poterit videre terram ; quod impersonaliter vertendum erat: Und ma.. mag die erden nit sehen. Quemadmodum enim Latioi impersonalibus verbis in passiva voce utuntur (legitur, man lisst): şic Hebraei suis impersonalibus in activa voce utuntur 089 531x, lo iuchal lireoth : Man mag sy nit sehen. LXX eleganter personam tertiam in secundam verterunt. Dicunt enim: Tu non poteris videre ; sic quum Germanice dicere vis impersonaliter: Wenn man das thut, versa persona dicis : Wenn du das thust.

Usque quo patiemur hoc scandalum ? Hebraeis est , wyn, mokesch, quod significat laqueum , ruinam, offendiculum. Graecis est oxõlov. · Nonne vides quod perierit Aegyptus? Elegantius Hebraei : An ne prius cognosces quod periit Aegyptus ? Duplex potest esse sensus : Visne perdi Aegyptum? Aut ut On, taerem, prius pro potius exponamus, 'et yon cognosces pro videbis, experieris. Sic: Nisi potius videre velis totain Aegyptum perdi. Sic etiam Germáni prius utuntur pro potius : Ich wolt ee das du undergiengest.

Sic dominus sit vobiscum. Sic fiet, Dominus sit vobiscum. MuxtnoLouós est, sérm, cum naso et sappa: Sic fiat Dominus vobiscum, quemadinodum dimissurus sim vos cum parvulis vestris.

Cui dubium est quod pessime cogitetis? Hebraice : Videte quod malum coram vobis. Videre pro videtis, imperativus pro indicativo, quod et Graecis frequens est; at cum interrogatione quadam, Sehend jr, das jr böses vor euch habend. Quasi diceret : In hoc video vos mali aliquid moliri.

Non sic fiet, sed ite tantum viri et sacrificate domino, hoc eniin et ipsi petistis. Dina adultos et fortes intelligit, qui ad profectionem idonei sunt. Quasi dicere Pharao: Quandoquidem dei vestri cultum duntaxat quaeritis et ad culum idonei non sunt wisi adulti: quid ergo parvulis cum sacrificio et festivitate? Ex causa arguit Pharao. Haec autem causa Hebraeis a fine ponitui: Hoc enim solum quaerebatis; hoc est semper praetexuistis sacrificium & cultum dei vestri. Quandoquidem ergo soluin hoc quaeritis : eant ergo qui ad hanc rem sint

ptum? periit A Aegypen

Quasi dicerentum inter Ex. ca solum quaequando

« PoprzedniaDalej »