Obrazy na stronie
PDF
ePub

adhaerent enim tenacissime et aculeis suis pungunt; a quibus si nos. liberat Deus, caveamus ne cor nostrum induretur et peius fiat. Per vilissima animalia expugnat deus eum, quem populus Israel expugnare non poterat, ut in omnibus potentia et virtus dei manifesta fiat utque se omnium dominum esse ostendat.

CAPUT IX.

Pestis valde gravis. Pestis vocabulum latam habet apud Latinos significationem. Hic pro pestilentia capitur, quam Hebraei 77, deber, vocant, quemadmodum Germani das ding. Graeci dávatos dicunt; ponunt autem mortem pro pestilentia, Sic Germani der tod ist im land, intelligentes pestem per antonomasiam.

Nihil omnino pereat. Hebraice est 77, lo dabar. Capitur autem dabar Hebraeis pro minutissima recula quae in rationem venire potést. Latinus diceret: ne tantillum quidem, ne minimum quidem; Germanice nit eins dingly.

Mortua sunt omnia animantia. Sed quomodo hoc cum eo quod sequitur quadrat.

Erant ulcera in iumentis. Vox Hebraea, kol, quae omne significat, non capitur distributive sed collective, et est synecdocha: magna enim pars iumentorum peste interiit. Sic 1. Timoth. 11. Deus vult, ut omnes homines salvi fiant, hoc est, ex omni hominum genere.

Ingravatum est cor Pharaonis. Miserat Pharao servos, ut resciret, periissetne aliquid ex Israelitarum pecoribus. At posteaquam intellexerat nihil eos damni accepisse (unde merito resipiscere et divinam potentiam agnoscere debuisset): magis magisque eorum felicitate exulceratur atque invidia contabescit, bonitate dei et aliena felicitate abutens; hoc tamen melior quibusdam nostri seculi tyrannis, qui non solum aliis salutem invident, sed salvos quoque interimunt ac funditus perdunt.

Accipite vobis plenas volas fuliginis de camino. Accipite vobis , kehu lachem, ex Hebraeorum more, qui frequenter huiusmodi pleonasmis utuntur, quemadmodum et Germani: Nemmend uch, nim dir. Hoc Latinus non admittit. Loquitur autem ad ambos, quum tamen solus Moses fuliginem spargere iubetur; est autem heterosis numeri.

Erunt in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti. Hebraei dicunt: yayas 7, schehin ababenoth, quorum alterum ulcus, alterum bullam aut inflationem significat. Derivatur autem vox posterior a , bieh, quod bullas in aquis proiicere aut conflare significat, quod a fervore fieri scribit Rabbi David Kimhi. Et Graeca vocabula ab ardore et incensione nomen habent. Quod ratione physica (cuius Moses expertissimus fuit) factum arbitror. Nam bullae, ulcera et quicquid est tuberum aut tumorum in corpore, ex incensione nasci compertum est, calore in humorem agente eundemque expellente, atque tubera in corpore, velut in arbore gemmas, protrudente, quae caloris in frigidum et humidum actio magnum in corpore dolorem excitat. Quae fervore carent ulcera minus dolent. Hunc ardorem et incensionem, Graeci qheyμový vocant.

Sparsit fuliginem Moses in coelum coram Pharaone. Spec

tante Pharaone fuliginem proiicit Moses, ne Pharao arte aliqua aut incantatione factum suspicari posset, si clam fecisset. Potuisset Deus etiam absque fuliginis sparsione ulcera et bullas mittere, sed variis modis ostendit suam potentiam et virtutem, nonnunquam nudo verbo, ut supra in peste; aliquando instrumento aliquo et re corporali, ut dum aquam fundi iubet super terram, dum virgam vertit in colubrum, dum hic fuliginem spani ut i omnibus eius vim atque potentiam agnoscamus. Sic Caristus .o curat solo verbo, Lucae XVIII, dum caecum recepto visu respicere iubet; modo adhibito instrumento, ut dum lutum super oculos caeci ponit, Io. IX. Tametsi enim omnia per se ipsum, nullo cooperante, perficere potest deus: solet tamen plerumque nostris se infirmitatibus adcommodare, exteriora adhibens nostri causa, ut et caro nostra aliquid habeat quod prehendat et quo se quasi teneat. Sic baptismum in aqua constituit, symbolo nimirum ablutionis. Qui enim lavatur, sordidus esse convincitur, puritatem desiderat. Eandem significationem gerebat circumcisio, amputans quod superfluum erat. In utroque sacramento nova et pura vita adumbratur. Fuligo in oculis Pharaonis spargitur, quae adfectuum tenebras et mentis caliginem in Pharaone significat. Quod Moses spargit, non Aharon, quum tamen prius Aharon terram virga tetigerat, decorum servatur, Aharon enim propheta est, cuius officium est terrain pectoris nostri tangere, hoc est ob scelera nos dure increpare. Moses vero coelum versus pulverem iacit, hoc est fidelis quisque orationem pro aliis ad deum effundit. Item rebus minutissimis et contemtissimis regum potentiam deus disturbat et deiicit, ut videant tyranni, quam nihil sit eorum manus, et non magno exercitu egere ut eos debellet, qui possit hoc et ranis et muscis efficere.

Induravit dominus cor Pharaonis. Eadem locutio idemque sensus est: Induravit dominus cor Pharaonis et induravit cor suum Pharao, et induruit cor Pharaonis.

Quemadmodum dominus loquutus erat ad Mosen. Hic LXX ovvétage dicunt, quod significat praecepit; quum tamen in superioribus semper ex Hebraico zadáng tháλnoe xúgios verterint. Qua ex, re colligi potest, Graecos olim ovvtártei non solum pro praecipere, sed etiam pro mandare, colloqui, confabulari, congredi, loqui, usos fuisse.

Hac vice mittam omnes plagas meas ad cor tuum. Sic enim legunt Hebraei. Magnam autem habet emphasin haec comminatio: Cor tuum tangam plagis meis, ut potentiam meam et sentias et agnoscas, quam et ferre cogeris, quantumvis resistas. Ego talibus plagis vos percutiam, ut etiam in corda vestra penetrent, ut summo dolore adficiantur corda vestra.

Nunc extendam manum meam, percutiam te et populum tuum, dissipaberisque de terra. Haec apud Hebraeos in praeterito leguntur: Misi manum meam percussique te et populum tuum peste, dissipatusque es de terra: nam pestis iam, ut auditum est, praeterierat. Quod Hebraeis frequens est propter certitudinem divinae promissionis. Aut schema est, quemadmodum Germanice dicimus: Der künig ist geschlagen, quum non rex, sed exercitus eius caesus sit.

Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam. Hebraice sic: Veruntamen propter hoc feci te stare, hoc est servavi te in vita, ich hab dich auffrecht lassen blyben, statui te, feci te consistere, in tanta peste te servavi, ut ostendam tibi virtutem meam; vel ut alii dicunt: ut sis tu perpetuum exemplum potentiae meae, quam in te exercui; tu tamen induratus me non agnoveris. Sunt qui, heemadethicha, exponunt: Induravi te in malitia, ut mundo exemplum in te edam. Hoc maxime considerandum est tyrannis, qui vi sua et potentia omnia posse se iactitant, ipsorumque esse tum bellum, tum victoriam existimant.

Et narretur nomen meum in omni terra. Hoc est memorabile et celebre reddatur, etiam in illis terrarum locis, ubi hactenus mei memoria non est facta.

[ocr errors]

Adhuc retines populum meum. Quod Latinus dicit retines, Hebraeus, aggerem ponis. Est autem pulchra metaphora: nam qui aggerem ponunt, erumpentium aquarum excursionem ac impetum cohibent, ne latius evagentur. Graeci dicunt uлon, infacis, eynthun. Notandum etiam, apud Hebraeos conditionalem esse orationem, tametsi nota conditionis omittitur: Si tu populum meum adhuc prohibes: ecce ego pluam etc. Ubi etiam manifestum fit, Hebraeos sua pasuk magis propter numerum, quam sententiarum distinctionem, ponere. Est enim

עודך מסתולל בעמי לבלתי שלחם :hie in media sententia pasuk, sic Hoc idein paulo superius ab initio capitis habetur in ista : הנני ממטיד

כי אם מאן אתה לשלח ועודך מחזיק בם : הנה יד יהוה oratione

Mitte, collige iumenta. Hebraice coge. Est autem metalepsis, cogendi verbum pro colligendi, congregandi. Tityre, coge pecus! Saepe monet deus, sed caeca impietas omnia contemnit. Neque enim unquam plaga aliqua tam magna fuit, quam non admonitio Dei praecesserit: tanta est dei bonitas, tanta rursus nostra malitia, ut frustra nobis haec omnia fiant.

Qui timebat verbum Domini de servis Pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos. Qui verbum Dei reverebantur, colebant, quibus verbum domini pretiosum fuit in cordibus suis, qui credebant verbo Domini. Vides et malorum aeque et bonorum pecora servari, sed credentium verbo Dei: nam tales resipuerant. Quod si pecora Aegyptiorum servavit Deus: cur dubitamus eum nos servaturum (siquidem crediderimus), quum pecoribus sumus longe praecellentiores?

Qui vero sermonem domini ad cor non ponebat. Ad cor ponere Hebraismus est etiam Germanis communis zhertzen setzen. Qui verbum Dei non curabat, negligebat. Sic in libris Regum Abscholom posuit rem in corde suo, quod scilicet Amnon sororem suam vitiaverat.

Dominus dedit voces. p, koloth, voces, pro tonitruis ponit Hebraeus. Adpellativa pro propriis et generalia pro specialibus poni per synecdochen frequens est Hebraeis.

De eo tempore quo fuerunt in gentem Aegyptii. Hoc est ab eo tempore quo coepit habitari Aegyptus. Tametsi sunt, ut est apud Diodorum, qui in Aegypto homines primum natos autument. Gens certe est vetustissima etsi non prima.

Cunctam herbam agri percussit grando. Hic speciale pro generali ponit: nam u proprie virentem herbam significat; hic autem pro omni eo ponitur quod crescit. Sic mox infra: Et omne lignum regionis, lignum pro arboribus frugiferis ponit. Sic Germanice dicimus: Der hagel hat alles holtz defs välds übel zerschlagen, per ligna arbores intelligentes.

Peccavi etiam hac vice, vel etiam nunc. Hebraeus legit: Peccavi vice vel vicibus. Quasi diceret: Peccavi aliquot iam vicibus. Qui sensus huic loco et poenitentiae Pharaonis videtur esse magis commodus, quam si diceret: hac vice. Saepe antea fefellerat; attamen, malo praesente, deum iustum fateri cogitur impietas; sed vera pietas etiam in prosperis Deum agnoscit.

Orate pro me, Dominus iustus, ego et populus meus impii. Hoc agit hypocrisis: ore quidem Deum iustum, se impium fatetur, at corde non credit: longe enim est a deo; simulat se dimissurum populum praesente poena, quum in animo nihil minus habeat. Audacia et hypocrisis quum erumpere non potest, in latebras suas se abscondit, omniaque pollicetur, donec quod metuit, tollatur; tum ad ingenium redit. Haec Iudae poenitentia est et impiorum omnium: casum deflent, gratulantur se admonitos, sed per simulationem omnia.

Ut scias quia Domini est terra. Quasi diceret: Ut cognoscas Dominum esse dominum terrae, non te; sed hoc per aposiopesin reticet. Quum ergo ablatam grandinem videris: agnosce dominum, cui hoc, non naturae, non casui, acceptum feras.

Scio quod tu et servi tui, necdum timeatis Deum. Hebraeus ad verbum sic habet: Et tu et servi tui, cognovi quod priusquam timebitis deum. Sed pro, taerem, quod priusquam significat, Chaldaeus, ad la, id est adhuc non posuit. Sensus ergo esset: Hoc scio fore ut nee tu nec servi tui adhuc deum timeatis, tametsi iam tot signa et portenta vidistis, tametsi promittitis. At Hebraei non habent hanc dictionem non. Puto Hebraeis esse quod Latinis inante, id est posthac, ut Moses sipwvxws dicat: Scio fore ut tu et servi tui posthac timeatis deum.

Ut desinant tonitrua dei. Hebraeus sic legit

[ocr errors]

, ut satis sit de tonitruis dei. Utuntur autem Hebraei multum esse pro satis esse, quemadmodum Germani. Es ist sein zevil, hoc est es ist sein genug. Ora deum ut perficiat, ut finem faciat, ut cessent tonitrua: satis enim superque est.

Linum iam folliculos germinarat. Id est nodulos. Graeci sensum intelligentes transtulerunt oлequeriei, quod semen facere significat: nam in folliculis semen continetur.

Addidit ad peccandum. Hebraismus est: id est rursum peccavit, ultra peccavit, rediit ad ingenium, fidem fregit.

CAPUT X.

Dixit dominus ad Moen, ingredere ad Pharaonem, ego enim induravi cor eius. Cur ad eum mittat quem indurat, superius

diximus. In testimonium scilicet. Sic Iesaiam praedicare iubet, et simul excaecare eorum oculos, aures adgravare, et indurare cor ne obsequantur aut credant. Simili modo evangelium praedicari iussit Christus in salutem omni credenti, impiis in condemnationem. Ideo mox subiungit:

Et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum. Ut et hi potentiam et magnitudinem dei cum gratiarum actione recolant, ac deum tantum metuant ac venerentur. Capitur autem filius et nepos pro toto populo Israelitico ovvɛzdojizws. Est enim Hebraeis haec figura frequens, ut pars pro toto, rursus totum pro parte ponatur, genus pro multitudine, multitudo pro genere, aliquando magna pars multitudinis pro ipsa multitudine aut pro ipso genere. Sic mox locustam pro multitudine locustarum accipit, et oculum terrae pro superficie terrae, quod cuiusque rei superficies oculus et facies eius est.

Nec quicquam eius adpareat. Hebraeus legit: Et non poterit videre terram; quod impersonaliter vertendum erat: Und ma mag die erden nit sehen. Quemadmodum enim Latini impersonalibus verbis in passiva voce utuntur (legitur, man lifst): sic Hebraei suis impersonalibus in activa voce utuntur, lo iuchal lireoth: Man mag sy nit sehen. LXX eleganter personam tertiam in secundam verterunt. Dicunt enim: Tu non poteris videre; sic quum Germanice dicere vis impersonaliter: Wenn man das thut, versa persona dicis : Wenn du das thust.

, מקש

Usque quo patiemur hoc scandalum? Hebraeis est, mokesch, quod 'significat laqueum, ruinam, offendiculum. Graecis est σκώλον.

[ocr errors]

Nonne vides quod perierit Aegyptus? Elegantius Hebraei: An ne prius cognosces quod periit Aegyptus? Duplex potest esse sensus : Visne perdi Aegyptum? Aut ut, taerem, prius pro potius exponamus, et cognosces pro videbis, experieris. Sic: Nisi potius. videre velis totam Aegyptum perdi. Sic etiam Germáni prius utuntur pro potius: Ich wolt ee das du undergiengest.

Sic dominus sit vobiscum. Sic fiet, Dominus sit vobiscum. Muzτnqioμòs est, sermo cum naso et sanna: Sic fiat Dominus vobiscum, quemadmodum dimissurus sim vos cum parvulis vestris.

Cui dubium est quod pessime cogitetis? Hebraice: Videte quod malum coram vobis. Videe pro videtis, imperativus pro indicativo, quod et Graecis frequens est; at cum interrogatione quadam. Sehend jr, das jr böses vor euch habend. Quasi diceret: In hoc video vos mali aliquid moliri.

Non sic fiet, sed ite tantum viri et sacrificate domino, hoc enim et ipsi petistis. " adultos et fortes intelligit, qui ad profectionem idonei sunt. Quasi dicere Pharao: Quandoquidem dei vestri cultum duntaxat quaeritis et ad cutum idonei non sunt nisi adulti: quid ergo parvulis cum sacrificio et fest vitate? Ex causa arguit Pharao. Haec autem causa Hebraeis a fine ponitur: Hoc enim solum quaerebatis; hoc est semper praetexuistis sacrificium e cultum dei vestri. Quandoquidem ergo solum hoc quaeritis: eant ergo qui ad hanc rem sint

« PoprzedniaDalej »