Obrazy na stronie
PDF
ePub

est, ellipsis est huius dictionis nomine, ut sit sensus: Ego patribus adparui in nomine dei schaddai, et nomen non prodidi eis, quod nunc tibi indico. Tunc nomen capitur pro virtute, pro potentia. Mihi vero magis probatur, ut non praepositio sit, sed articulus; ut sit sensus: Ego Deus schaddai adparui Abrahamo etc. Plena est oratio adfectibus qua se Deus imbecillitati et tarditati Mosis accommodat, quemadmodum faciunt praeceptores: si post multam orationem pueri, quae dicta sunt, non intelligant, refricant saepius et diligentius repetunt ac inculcant. Ita quum vidisset deus Mosen prae infirmitate carnis cunctari et moras nectere, dicit: Moses quid cogitas? Ignoras me hoc, quod iam multis verbis tibi commendavi, iam dudum patribus promisisse? Deus sum; mentiri haud quaquam possum, coactus sum praestare quae Abrahamo ceterisque sum pollicitus. Quare nihil novi tecum tento, sed quae promisi iam praesto: nulla enim ratione impediri potest nec debet. Nihil ergo dubites, quum videas me aliud nihil agere, quam id quod semel coepi per te efficere; imo hoc magis te erigat, quod tibi nomen meum summum illud et vivificum manifestavi, quod patribus quantumvis mihi caris celaveram.

Pepigique foedus. Pactum refricat cum patribus factum, de quo Gen. XVII.

Terram peregrinationis eorum. et Iacob incolae fuerunt, non cives.

Id est in qua Abraham, Isaac

Iterum est nomen dei ineffabile,

Ego Dominus qui educam vos. de quo supra III. Quasi diceret: Conforta filios Israel! ego enim dominus qui ab essentia nomen habeo, in cuius manu omnium vita nedum Pharaonis est, ego, inquam, educam vos.

Redimam brachio extento. Graeci excelso. Forma est iratorum hominum, qui prae indignatione elevant manus; capitur autem pro summa potestate quae potest comminuere omnia, gravisque est comminatio in Pharaonem.

Iudiciis magnis. Iudiciis, id est, vindictis, poenis: capiuntur autem iudicia pro memorabilibus factis.

Ero vester Deus. Hoc est pactum dei cum fidelibus, ut eorum futurus sit deus, utque coram eo innocenter ambulent. Deum esse est esse auxiliatorem, protectorem, liberatorem.

Inducam vos in terram super qua levavi manum meam. Quid sit levare manum, in Genesi diximus. Super qua levavi manum, id est, quam iuravi, vel pro qua iuramentum praestiti, quam pollicitus sum iurantes enim levant manus. Modus ergo rei pro ipsa re ponitur. Sic Petrus baptisma vocat Christum aut fidem in Christum, exterius pro interiori.

Narravit Moses omnia filiis Israel. Breviter hic perstringit omnia, multaque omittuntur, nempe quae locutus sit Mosche ad filios Israelis ex mandato domini, quaeque ipsi responderint; hoc tantum subiungit:

Non audiebant eum. Hoc est, non adquiescebant eius monitis; nihilominus iterum ad Pharaonem mittitur. Vide quot laboribus, quanto negotio opus sit, si quis iussa dei complere velit! nulla quies datur

Mosi, nulla dilatio. Sic oportet ministros dei perstare, neque unquam a laboribus molestiisque cessare, donec opus dei perficiant, ut verum sit: Per multas tribulationes ingredi oportet in regnum dei; et: omnes, qui pie vivere volunt in Christo Iesu, persecutionem patientur. Mox ergo rursus instruit Mosen dominus, dicens :

Ingredere et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, et dimittat populum. Et pro ut: ut dimittat populum meum.

Ecce filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet Pharao? Quasi diceret: Si filii Israelis populus tuus nou audierunt me, populus ille tuus qui te colit: quanto minus rex impiissimus, tyrannus atrocissimus, qui dicit se te non novisse, audiet me?

Et ego incircuncisus labiis. Graeci dicunt aλoyos, hoc est, nullius reputationis sum apud Aegyptios, nullius pretii sum. At Hebraicum schema hunc videtur habere sensum: Vir sum infacundus, rusticus, inelegans, incivilis, inurbanus, aulice loqui nescio; Germanice dicimus: Der hat ein unbehouen mund, er ist unbehouner, unbehobleter red.

Loquutus est Dominus ad Mosen et Aharon. Epilogus est omnium quae gesta sunt.

Ista sunt capita. Adiiciuntur haec quasi per epilogum; dicta autem sunt, ut adpareat unde nati sint isti, per quos ingens hoc negotium Deus perfecerit.

Hi sunt qui loquuntur. Emphasin habet, quasi diceret : Tametsi durum sit loqui cum Pharaone, tamen illi sunt qui negotium hoc arduum coram Pharaone adgressi sunt.

Filii Ruben. Duntaxat tribus tres recenset; incipit ergo a Rubeno et Simeone, maioribus natu, ut commode veniat ad tribum Levi, de qua praecipue dicturus est.

Loquere ad Pharaonem. Iam redit ad institutum.

Omnia quae ego loquor tibi. Hoc episcopi et magistratus munus est, ut intrepide quae Deus loquitur et ipse loquatur.

CAPUT VII.

Constitui te deum Pharaoni. Hoc est tu eris potentior eo, imperabis ei.

Aharon frater tuus erit propheta tuus. Prophetae vocabulum latum est in scripturis, ut supra in Genesi. Hic pro eo capitur, qui admonet, qui prodit sermonem dei. Propheta enim aliud nihil loqui debet, quam quod Deus praecipit. Et est mitigatio: Aharon pro te loquetur coram tyranno.

Indurabo Pharaonem. Puto Pharaonem non pure in praedestinatorum, sed in eorum numerum reiiciendum esse, qui flagitiis suis commeruerunt, ut a deo excaecarentur et indurarentur. Misit enim Deus verbum suum Pharaoni; quum vero audire noluit, merito induratus est. Unde in eius iudicio non erit ad praedestinationem anxie confugiendum.

Mittam manum meam super Aegyptum. Hoc est percutiam Aegyptum. Ich wil sy angryffen.

Per iudicia maxima, LXX transtulerunt vindictas, de quo

supra. Haec ad consolationem Mosi dicuntur: impatiens enim erat morae, et dominus promiserat se mirabilia facturum.

Erat Mosche octoginta annorum. Imperatorem et prophetam seniorem elegit Deus. Sic Paulus presbyteros, id est seniores eligere iubet, qui non solum annis, sed sapientia quoque promoverint.

Proiice virgam coram Pharaone, erit in colubrum. Hic Hebraico more omissa est coniunctio et, quae omnino ad orationis integritatem requiritur.

Fecerunt etiam sic malefici. Hic videmus mire tentari Mosis et Aharonis fidem: nam quis eos anxios fuisse negat, dum vident similia ab incantatoribus fieri? Fiunt autem haec a deo ad excaecationem Pharaonis, quo minus credat servis dei, quo minus intelligat a deo esse miracula quae a maleficis suis aeque fieri videt. Ita Deus aliquando permittit, ut etiam per malos et impios signa magna edantur, ad piorum tentationem ac probationem, Matth. XXIV; sed ut interim impii seducantur et plectantur. Hic etiam nota, quod maleficorum factum non vere fiebat, sed praestigium erat: creaturas enim mutare solius dei est. Altamen utitur scriptura his verbis sic fecerunt, quum non vere facerent.

Devoravit virga Aharonis virgas eorum. Catachresis est: nam virga non devoravit, sed serpens. Sic quod serpens erat virga vòcatur, attribuiturque virgae quod serpentis est proprium. Ad eundem modum xaτaxonsızws Christus panem corpus suum vocat, dicens: Hoc est corpus meum; quum tamen panem praebebat. Si vero nos ita appellamus, quemadmodum primus institutor, iam metonymia est.

In hoc cognosces, quod ego sim Dominus. Muzτngioμòs est, sermo minax et severus.

Et laborabunt Aegyptii ad bibendum aquam de flumine. Eleganter Latini laborare pro penuria habere utuntur. Laborant bonae literae. Hoc modo hic utuntur Hebraei hoc verbo, nila, Aegyptii carebunt aquis, defectum habebunt aquarum.

Extende manum tuam super aquas Aegypti. Quomodo Aharon manus extendere potuit super omnes aquas Aegypti? Sensus est: Dum flumen (Nilum scilicet qui per antonomasiam fluvius Aegypti dicitur) Aegypti tanges, omnes aquae Aegypti tactae erunt vertenturque in sanguinem. Potentia enim dei fluvium tetigit, ut ex sequentibus claret, quum dicit: Postquam percusserat Dominus fluvium. Miraculum ergo non Aharonis est, sed dei, tametsi Aharon flumen tangat.

Nec hoc ad cor posuit Pharao. Emphasin habet; quasi diceret: Nec eum movebat etiam tantum periculum. Per fluvios Aegypti potentes huius mundi intellige, qui omnia implent sanguine! At patitur deus, ut iuxta hos magnos fluvios aquam vivam fodiamus ad bibendum, (ubique enim pullulat Evangelium sanguine fidelium rigatum, quo tamen obrui sperant torrentes isti), donec septem dies, hoc est universum tempus,

transeant.

CAPUT VIII.

Si nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. Officium prophetarum semper fuit in populo dei. Neque

enim aliquando fuit tempus, quo non per prophetas suos admoneret, et revocaret peccantes deus, contumacibus poenam et divinae irae vindictam comminaretur. Plenum sane periculo est officium prophetae, qui regibus et potentibus mundi divinum iudicium palam annunciaturus mittitur, quo nihil aliud quam omnium odium, persecutionem et necem sibi conciliat. Adeo amat gos Deus, adeo neminem perire vult, ut cum suorum periculo impios moneat et a periculo revocet.

In reliquias ciborum tuorum. Mihi videntur per conservacula reliquiarum intelligi, in quibus res servantur, ut ranae non solum in domibus aut atriis, sed etiam in cellis et penuariis essent futurae. Et ascendit rana, operuitque terram. Genus pro numero. Synecdochica est locutio.

Sic

Orate pro me ad dominum, ut auferat ranas a me, et a populo meo, emittamque populum ut sacrificet domino. facit impia hypocrisis: dum adesse vindictam dei sentit, promittit quae se non facturum plane sciebat. Adparet, divinos Pharaonis ranas tollere non potuisse, tametsi litera non exprimit. Nam si potuissent, non rogasset Moschen et Aharonem Pharao, ut pro se apud Deum intercederent. Vivos pro vivis intercessisse scripturae testantur; mortuos pro vivis orasse sacris literis proditum non est.

Constitue mihi quando deprecer pro te. Hebraice Indica mihi, dic clare et aperte! Erklär dich, thu dich uff! Miraculo ranarum potentiam suam ostendit Deus, qui summum regem vilissimis animalibus ita vincit et domat, ut Moschen pro se precari orare cogatur.

Videns autem Pharao quod respiratio data esset, ingravavit cor suum, et non audivit eos. Exemplum contumaciae. Mox ut respiratio data est, ad ingenium redit tyrannus: nec enim pudet datam fidem non servare.

Fecerunt sic incantatores incantationibus suis, ut educerent cinifes, et non potuerunt. Quomodo dicuntur fecisse quod non potuerunt? Capitur facere pro conari et ordiri rem ut facerent. Posterius pro priori, hysteron proteron est.

Digitus dei est hic. Manum et digitum dei pro potentia et virtute dei accipi, frequens est in sacris literis. Elegans autem est synecdocha, qua Hebraei virtutem dei non elevant, sed amplificant potius. Quasi diceret: Tam potens est Deus, ut solo digito omnium potentum huius mundi potentiam facile superet. Eodem modo capitur 3. Reg. XII. Malefici et incantatores sunt, quicunque simplicium oculos praestringunt, et veritatem obscurant; quorum hypocrisis tandem palam fiet, ut digitum dei adesse agnoscere, inviti etiam cogantur. Antea saepe miracula fecerant; in tam minutula re (ijoλoyizws loquor) dicere coguntur: Digitus dei est, et deficiunt. Fiunt haec, ut piorum fides probetur, impiorum audacia cognoscatur.

Induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos. Magna est duritia, malitia et temeritas carnis, quae tum maxime deprehenditur, quum se et legibus et poenis liberam sentit. Dum adest poena: omnia simulat, omnia pollicetur Pharao; mox ut aufertur ad ingenium redit.

Et implebunt domos Aegyptiorum (muscae scilicet) terramque

in

qua

habitant ipsi, scilicet Aegyptii. Nam Hebraica sic habent,

: ve gam ha adama ascher hem alehah,וגם האדמה אשר הם עליה

Et etiam terram in qua ipsi super eam, scilicet habitant. Hebraismus autem est in qua ipsi super ea. Sic alibi: eduxistis eos de lacu in quo non aqua in eo. Hic autem relativum ad, non ad Aegyptios puto referri debere. Est enim antithesis, quum statim subdat, se terrram Goschen, in qua Israelitae habitabant, singulari quodam miraculo ser

ascher ami omed,אשר עמי עמד עליה : vaturum, in hunc modum

alehah, in qua populus meus stans super eam. Capitur autem stare Hebraeis pro habitare, quemadmodum Germanis. Dicimus enim: Der staat zu Fryburg, zu Paryfs, hoc est illic degit, habitat, moratur.

Ut scias quod ego dominus in medio terrae. In medio esse Hebraismus. Quid vero significet hic clarum fit: principem scilicet esse et dominum.

Ponamque divisionem inter populum meum, et populum tuum. Ex Graecis interpretatus est Latinus, qui legunt diasolny, Hebraei vero liberationem. Est autem μɛráhŋpis: per distinctionem enim sive interstitium fit liberatio; hinc factum est, ut Graeci diasohǹv, distinctionem pro liberatione posuerint. Novit Dominus suos e tentatione eripere.

Non est integrum ut sic faciamus, abominatio enim est Aegyptiis, sacrificabimus domino deo nostro, quod si sacrificaremus abominationem Aegyptiorum in oculis eorum, num non lapidibus nos obruerent? Sermo hic valde tersus est apud Hebraeos; videtur autem Siλnuua esse cum antithesi, quae antithesis elegantiam habet ex oloyiq. Ut sit sensus: Si sacrificaremus deo nostro abominationem vestram (id est ritu et more vestro, qui nobis abominabilis est) offenderemus deum nostrum. Iam sequitur altera pars antithesis: Si vero abominationem nostram (hoc est, ritu et more nostro qui Aegyptiis abominatio est) sacrificaremus deo nostro in oculis Aegyptiorum, id est coram Aegyptiis: fieri non posset, quin nos lapidarent. Alii iriçávnμa esse dicunt, et tunc idem manet sensus; at gratia perditur.

Similes sunt hac tempestate principes quidam Pharaoni, qui Evangelium quidem praedicari permittunt; at tali conditione, ne vitia dure taxentur, ne quid in templis immutetur, ne tumultus excitetur. Mox rationem ineunt perdendi in totum Evangelii. Hos non immerito sic alloqui licet: Si praedicamus vobis verbum Dei ex praescripto vestro: abominatio erit deo nostro. Quod si, ut Deus praecipit, praedicare pergimus: abominatio erit in oculis vestris: non enim ferre potest pontifex Romanus, ut evangelium Christi pure et libere praedicetur. Nihil ergo ministris verbi dei expectandum, si modo deo suo obsequi velint, quam ut lapidibus obruatur. At oportet deo plus obedire quam hominibus neque eos timere, qui corpus occidunt, in animam nullam habent potestatem. Resistamus ergo eis quemadmodum Pharaoni Moses, qui populum dei captivum tenent, nec libere sinunt currere verbum dei. Per cinifes et muscas adfectus nostri non inepte adumbrantur : Zuinglii univ. opera. Vol. V.

15

« PoprzedniaDalej »