Obrazy na stronie
PDF
ePub

non ambit Mosche, (quae enim maior gloria quam ducem esse tanti exercitus?) sed oblatam etiain renuit.

Iratus Dominus in Mosen ait, Aharon frater tuus levites scio quod eloquens sit. Quum moras necteret Moses, irascitur ei dominus. Mira autem est elegantia Hebraici sermonis, quo et hypotyposis iratorum et concitatorum pulchre exprimitur. Nonne Aaron frater tuus Levita? scio quod loquendo loquetur ipse. Sic enim commoti loqui solent, verbum scilicet quod praecedere debebat postponere. Ist dan nit Aaron din bruder der Levit? nun weyfs ich doch wol das er beredt ist; quod loquendo loquitur, id est vehementer disertus et eloquens est.

Pone verba in ore eius. Hoc est omne negotium ei mandabis. Ego ero cum ore tuo etc. Haec superius explanata sunt. Hoc solum nobis discendum est, in negotiis dei, quantumvis infirma sit caro, non esse concidendum: adest enim suis dominus et rebus desperatissimis consulit.

Ipse tibi loquetur. Id est pro te officio oratoris fungetur.

Tu eris ei in deum. D, elohim, saepe magistratus et iudices in sacris literis vocantur, ut infra cap. XX: Diis non detrahes. Item ibidem: Utriusque causa ad deos referatur! Sensus ergo hic est: Tametsi Aaron pro te loquetur, non tamen eum tibi, sed te ei praeficiam; erit actor tuus, erit tibi pro Deo, pro actore, pro iudice. Hic videmus etiam sacerdotes, tametsi ex eorum ore lex dei cunctis requirenda sit, subditos esse magistratibus. Quem ordinem (ut omnia) antichristus Romanus pervertit, non solum se suosque a iure et potestate magistratus eximens, sed principibus et regibus se quoque praeferens.

Portans virgam Dei in manu sua. Aliquando dicitur virga Dei, aliquando Mosis: dei erat ut auctoris, Mosis ut ministri.

Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone. Quae posui in manu tua, id est quorum auctoritatem dedi. Signa ergo non Mosis fuerunt, sed dei. Coram Pharaone signa fieri iubentur, ne excusationi sit locus, ut videat et tamen non credat. Sic Christus editis miraculis Iudaeos damnationis reos ostendit, quum a nullo unquam talia vidissent, et tamen non credidissent.

Indurabo cor eius. Indurat Deus quos vult, et quorum vult miseretur; nec tamen iniustus est, quum eos quos induravit damnat. Quae quoniam huius loci non sunt, ad epistolam Pauli ad Romanos lectorem remitto, ubi haec breviter et pie a Paulo tractantur.

Primogenitus meus Israel. Docet Mosen quo pacto sermonem ordiatur coram Pharaone. Quasi diceret: Hoc scito Pharao, Israelem, id est populum Israeliticum (est enim genus pro numero) loco filii primogeniti mihi esse. Tam carus est mihi, tam pretiosus Israel, quain solent patribus esse primogeniti. Ex omnibus enim mortalibus mihi hunc populum peculiariter selegi quem, si non dimiseris, interficiam tibi filium tuum primogenitum, id est electa, praecipua, pretiosa tua perdam. Karayonois est: Israel primogenitus meus.

Arripuit Zipora saxum et circuncidit praeputium filii sui. Quum in diversorio esset Moses in itinere cum uxore et liberis, contigit

ut ei adpareret Dominus, iratus ob id quod filium e gentili mulicre susceptam non circumcidisset. Mulier, cuius consilio id vetitum erat, intelligens ob hanc causam iratum dominum, mox temere saxum arripuit, et puerum circumcidit, ne quid mali pateretur maritus. Hic nota: si Deus Mosi succenset ob puerum ex uno parente natum non circumcisum, clarum fit circumcisionem in pueris necessariam esse et a Deo exigi. Cur ergo Catabaptistae infantibus, ex utroque parente fideli genitis, baptismum negant? Mihi verisimile videtur Paulum in epistola priore ad Corinthios, quae de impari connubio illic loquitur, hinc desumsisse. Dicit autem pueros sanctos et mundos esse, etiamsi duntaxat alter coniugum fidelis sit.

Tetigit pedes eius, et ait: Pedes scilicet angeli, et ait ad Mosen: Sponsus sanguinum tu mihi es. Hoc est: Video me multa tecum passuram; intelligo te mihi multorum incommodorum ac periculorum occasionem fore. Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patiuntur; negotium dei absque sanguine non perficitur.

Et destitit ab eo angelus, cum dixisset (mulier) sponsus sanguinum tu mihi es, ob circumcisionem. Hoc ob circumcisionem non ad mox praecedentia, sed ad superiora pertinet. Ob circumcisionem uxor Mosis mota est sic cogitare aut dicere: Sponsus es mihi sanguinum.

Et exposuit Mosche Aharoni omnia verba domini pro quibus miserat eum. Hebraeus dicit: 5, ascher schalah lo, ob quae miserat eum, vel quae ei demandaverat dominus; ut sit mitto pro praecipio et mando.

Audierunt quod dominus visitasset filios Israel. Audierunt, id est intellexerunt, agnoverunt.

Proni adoraverunt. Hebraice inclinaverunt et gratias egerunt.

CAPUT V.

Post haec ingressi sunt Mosche et Aharon, et dixerunt ad Pharaonem. Fidelis minister fuit Moses in tota domo dei, facitque omnia quae mandaverat ei dominus. Primum senes convocaverat, iam adit tyrannum. Ardua plane res est agere cum huius mundi principibus; ideo cunctabundus et gravatim subit provinciam Moses. At posteaquam subiisset, iam strenue omnia agit. Exemplum ergo magnanimitatis, fortitudinis ac constantiae nobis in Mose proponitur. Nota! ingressi sunt ad Pharaonem cum emphasi dicitur; quasi dicerct : Post longam moram et cunctationem tandem ad Pharaonem ingressi sunt.

Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto. Ut festum celebret mihi, dicit Hebraeus. Synecdocha est: per partem enim totum intelligitur. Festum enim celebrare oblationem aut sacrificium complectitur, quod in solemnibus etiam sacrificabant.

Quis est dominus cuius vocem audiam? Elati animi et contemnentis hoc verbum est. Quasi diceret: Quis tam potens est, ut rex Aegypti eum audiat? id est obsequatur, morem gerat. Et hodie multi quaerunt: Quis me certum reddet hoc verbum dei esse? Nec enim mirum est sic loqui gentilem hominem et impium tyrannum, qui fidem in deum non habet. At euin sic loqui, qui Christi et nomine et fide

gloriatur, hoc demum turpissimum simul et miserandum est. Non blasphemat Pharao nomen dei, non iacit in eum convitia, sed tantum non audit. Nos verbum dei non solum non audimus, non solum non credimus, sed contemnimus, reiicimus, probris insectamur, haeresin vocamus, huius praedicatores quoque persequimur et interficimus. Tanta est audacia, tanta impietas et malignitas eorum, qui Christum ore confitentur, factis negant.

, נקרא יהוה עלנו Hebraice

Deus Hebraeorum vocavit nos. nikra adonai alenu, vocatio domini super nos. Exponi autem solent verbalia in io et active et passive: ipse deus vocavit nos, aut nos a deo vocati sumus; seu: deus Hebraeorum vocatio nostra, id est, quo vocante vocamur. Sic 1. Cor. X. Communicatio corporis Christi, id est, communio. Putant quidam a venire dictionem, ut sensus sit: Deus obviam factus est nobis, aut occurrit nobis: nam cap. III. supra est, nikra, per 7.

Viam trium dierum ibimus quaeso in desertum. Hic status et orationis summa. Neque enim dubium est, pluribus aliis et forte magnificentioribus verbis Mosen et Aaronem coram rege usos esse; neque doli deus neque mendacii Moses culpandus est, quum non totam profectionem regi proponunt. Erant quidem iter trium dierum ituri filii Israelis; at longius quod celat tyrannum, idque certa et ineffabili ratione ac soli sibi cognita: agit enim omnia deus sapienter et imperscrutabili consilio. Quibus ex factis nos nihil dolo agere aut fallere discamus. Neque fallit qui non omnia dicit, sed tempori suo quaedam servat; si quidem sincero, non fallendi animo hoc facit, si non suam, sed dei gloriam et proximi salutem quaerit.

Ne forte accidat nobis pestis aut gladius. Hebraeus dicit,

18 272, badaeber o bahereb. Ubi notandum quod saepe reperitur esse articulus nominativi casus, non praepositio. Sic statim infra Ne animadvertant in verba mendacii. Est autem hic sermo ethologicus, hoc est ad morem Aegyptiorum, cum quibus Hebraei habitabant, dictus. Habebant enim gentes loves suos, et Veioves, averruncatores malorum. Non dissimilis mos apud Christianos inoleverat, ut divos pro defensoribus colerent et invocarent; quasi vero dii contra deum quid possent, aut defendere eos quos vellet punire deus.

Praecepit Pharao praefectis operum et exactoribus populi. Adparet duplices fuisse praefectos, alteros summos illos ex aula Pharaonis qui demensum populi praescriberent, quos Hebraei vocant, nogsche; alteros qui sub prioribus essent ex filiis Israelis selecti, qui ad opus urgerent populum; et hos vocat Hebraeus, schotrim.

Mensuram laterum quam prius faciebant, imponetis super eos. Du, matchoneth, mensuram, modum significat aut numerum. Sed quomodo cis imponebatur quod prius fecerant? Vetere verbo utitur pro praesenti: praescriptum erat demensum in singulos dies; hoc praecipit continuare. Ponite super eos, hoc est, prior numerus maneat, ubi Latinus dicit prius. Hebraei habent 12, thmol schilscham, heri et nudiustertius, quod, ut saepe iam diximus pro antea capitur, pro hactenus, verum ut continuum tempus intelligas per prius, non

interruptum. Observa interim semper tyrannicae atrocitatis exemplum, quae, dum Deus populum e servitute et captivitate vocat, indurata gravius premit. Ubi et admirabile consilium dei videmus, qui ad Pharaonem servos mittit! ipse interim cor regis indurat ut renitatur, servos suos magno exponens periculo, magnamque eis invidiam tam erga Pharaonem quam populum conflans; ad haec populum suum, quem se liberaturum dixit, maiori iniuria adfici gravioribusque oneribus premi sinit. Haec sunt opera divinae providentiae; ita solent omnia initia esse gravia et difficilia. Laborandum est sudandumque verbi tum ministris, tum auditoribus. Nemo ad summam requiem sine summo labore unquam contendit.

Nec minuetur de opere vestro quidquam. Pro quidquam Hebraei dicunt 17, dabar. Ne tantillum quidem de opere vestro decedet.

Paleae non dantur nobis, nihilominus dicunt nobis, Lateres facite. 8, dicentes pro dicunt. Utuntur Hebraei participiis tam activis quam passivis pro praesenti indicativi quo ipsi carent, quod in hoc capite frequenter occurrit. Sic in D et ', mukim et nirpim.

Et iniuste agitur contra populum tuum. Hebraicorum verborum sensus est: Et peccatum populi. Quasi dicerent: Nos quidem caedimur; at peccatum, id est, culpa est populi. Tametsi populus opus absolvere non potest, nos nihilominus caedimur.

Vacatis otio, et idcirco dicitis: Eamus et sacrificabimus Domino. Supra modum elegans est hic sermo Hebraicus, D', nirpim athem nirpim. Vacatis vos, vacatis inquam : quae reduplicatio magnam habet emphasin, luculenterque exprimit temulerijam tyranni. Nam sic solent tyranni loqui, duplicantes verba prae indignatione: Ir gond müssig, müssig gond jr. Ideoque dicitis (iterum est DAN, omrim, dicentes): Ibimus et sacrificabimus etc.

Videruntque se praepositi filiorum Israel in malum. Primus sensus est: Viderunt se adflictos et pressos. Sy sahend das es übel umb sy stund. Alter sensus: Viderunt praecones filiorum Israelis eos scilicet Aegyptios sibi iratos et male propitios: Sy sahend das sy hön oder böfs über sy warend.

Cumque exirent a Pharaone, occurrerunt Mosi et Aharoni stantibus ex adverso. Adparet Mosen et Aharonem aliquo in loco se statuisse ut, dum Schotre filiorum Israel a rege exissent, intelligerent quidnam cum eis actum esset.

Videat Dominus et iudicet. Hebraismus est, quo ipsi rem deo committunt ac vindictam. Iudicare enim pro vindicare accipitur, et videre pro agnoscere, ut supra a fine secundi capitis. Germanice dicimus: Gott erkenns und räche es. Spectat caro quae carnis sunt; mox ergo ut non ex voto successerat, indignabundi in Mosen et Aharonem feruntur. Horum similes hac nostra tempestate reperias, quos quum Evangelium non omnibus oneribus liberat statim despondent animum. Aliud enim spectarunt ipsi, nempe terrena quaedam lucra aut commoda, non conscientiae tranquillitatem; quae si non contingant,

mox in verbi ministros insurgunt et impetum faciunt. Nemo enim tam perfidus videri vult, ut verbum dei abiiciat, contemnat aut probris lacessat; in ministros ergo feruntur. Constantia igitur piis necessaria est, ne ob id concidant aut cessent si tumultuentur impii; sed ad dominum recurrant ac eius auxilium implorent, cuius causam et negotium agunt, ut facit hic Mosche.

Foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis eius. Locutio metaleptica: viles nos reddidistis et abominabiles, a re graveolenti transsumta, a qua faciem et nares avertimus. Quasi diceret : Horret, abominatur nos Pharao et irascitur nobis. Huius indignationis vos estis auctores. Paulus ad Corinthios hac metalepsi in contrario sensu usus est, quum dixit nos Christi bonum odorem esse; odorem autem pro fama accipit: tunc enim bonus odor sumus, dum bene de nobis existimatur, praedicatur etc. Germanice dicimus: Der stinckt mich an, de eo quem vehementer odimus.

Praebuistis ei gladium, ut occideret nos. Gladium in manum dare est occasionem et ansam dare interficiendi.

Reversus Mosche ad dominum, ait, Domine cur adflixisti populum istum? Quare misisti me? ex eo enim die quo ingressus sum ad Pharaonem, ut loquerer ex nomine tuo, adflixit populum tuum istum, et liberando non liberasti populum tuum. Fidelis mens nusquam certius auxilium invenit, quam si ad deum in tribulatione recurrat. Hunc anxius Moses adit adflictionemque populi murmurantis exponit, et pie cum eo expostulat. Liberando, inquit, non liberasti (sic enim habent Hebraica), quae verborum anadiplosis magnam emphasin habet. Quasi diceret: Domine, promisisti te nos liberaturum, et ecce non praestas, sed indies magis magisque exasperatur in nos tyrannus graviusque premit. Ecce ab eo tempore quo loqui cum Pharaone coepimus, non solum violentiae nihil decedit, sed magis etiam ingravescit. Hoc exemplo discimus, sonante evangelii tuba, maiorem nobis invidiam ac tentationem concitari: omnes enim copias caro in verbi praecones parat, ingens suscitatur praelium, de quo et Christus Matth. X. suis praedixit.

CAPUT VI.

Per manum fortem dimittet eos, et in manu robusta eiiçict cos de terra sua. Consolatur dominus Mosen et animum addit. Quid autem est quod hic dicit: In manu forti eiiciet vos; superius vero capite III. dixit: Scio quod non dimittet vos, nec in manu forti? Si filiorum Israel robur aspicias: non in manu forti exierunt; si Pharaonem: vi eos expulit, at tum tandem quum domini fortem manum esset expertus. Videtur ergo sensus esse: Ego potentiam meam et fortem manum sic in Pharaonem exercebo, ut tandem cogatur vos eiicere.

Ego Dominus qui adparui Abraham, Isaac et laacob, in Deo omnipotente; nomen vero meum Adonai non indicavi eis. Ubi Latinus dicit in deo omnipotente Hebraeus habet, beel schaddai, quod ad verbum sonat in deo schaddai. De hoc nomine schaddai satis superque diximus in Gen. XVII. Quod si praepositio

« PoprzedniaDalej »