Obrazy na stronie
PDF
ePub

esse liberatorem Israelis, cum tu et populus stabitis hoc in loco mihi sacrificaturi.

Si dixerint mihi : Quod est nomen eius? Quasi diceret Moses : Absurdum, iino turpe est, de te dicere apud filios Israel cuius nomen ignorem. Indica ergo mihi quo voceris nomine, ne me populus irrideat atque explodat, si eius praecepta iactem cuius ne noinen quidem teneam.

Eyo sum qui sum. Hebraeus dicit: Ero qui ero. Sententia apud Latinum probe exprimitur; tametsi Hebraica magis dei naturam exprimunt, nempe quod aeternus sit et nunquam desiturus. Huc enim spectat deus hoc serinone, ut se illum esse ostendat qui semper sit, nusquam et nunquam desit; qui non ex alio, ut cetera omnia, sed ab se ipso sit, atque sic sit, ut nisi esset nibil esset atque omnia collaberentur. Et hunc sensum mox exprimit, addens: Qui est, seu qui erit, misit me ab vos; quo verbo indicavit se solum esse omnium rerum esse. Fiet hoc clarius, si etymon summi nominis dei 71779 excusserinus : nam haec vox ab essendo deducta est, aut fortasse istud verbum 1777, haia, quod esse illis significat, ab hoc nomine 77177" derivatur : 1707 eniin Hebraeis fuit significat, 0717" vero hoc summum dei nomen quadrilitterum est, quod hactenus propter sanctitatem apud Hebraeos inedicibile, hoc est improlatum ac ineffabile, manet. Ex his omnibus hoc pobis discendum est, hoc primum esse in cognitione dei , ut sciamus eum esse, qui sua virtute est, qui ipse est, et a nullo accipit ut sit, atque perpetuo est. Ex quo postea facile liquido videmus, omnia a deo, quaecunque tandem videmus, non a se ipsis esse et constare. Est ergo solus deus qui ab se ipso est, quique omnibus esse tribuit, atque ita tribuit, ut esse nulla ratione nulloque momento possent, nisi deus esset, qui omnibus tum esse tuin vita est, omnia sustinet, omnia regit. Quod et lesaias pulchre indicans cap. XL. Quis mensus est, inquit, pugillo aquas, et coelos palmo ponderavit? Quis adpendit tribus digitis molem terrae etc. Hinc metus quoque dei in piis nascitur. Mortales enim quum omnes sumus, solus deus aeternus est; non ergo morte abolentur peccata, sed etiam post mortem poenam irrogat, qui aeternus est, aeternam. Quod enim sumus quum morimnur, perpetuo sumus; sive peccatores in perpetuum cruciamur, sive amici dei perpetuo eo fruimur. Mutationein igitur in nobis, dum hic vivimus, requirit qui immutabilis est : qui enim Christi sunt in novitate vitae ambulant.

Haec dices filiis Israel: dominus deus patrum vestrorum, deus Abraham, deus Isaac, et deus Iacob misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in aeternum. Nunc palam sc et a potentia , et a maiestate dominus adpellat, qui se paulo ante ab essentia qui sum et qui est adpellaverat. Deum esse quid sit, in capite XVII. Geneseos satis explanatum esse putamus. Ceterum domini nomen nonnibil severitatis videtur prae se ferre : neque enim duntaxat bonus est deus, sed iustus etiam, qui ut bonitatem suam omnibus exponit, ita et malorum vindex est iustissiinus.

El memoriale in generationem et generationem. 777 475 le dor dor, utuntur Hebraei pro perpetuo : nam etiam post hanc vitain erit deus et eo fruentur electi. Memoriale puto pro titulo accipi, ut reges habent in epigrainmatis et inscriptionibus.

Educam vos de adflictione Aegypti. Locutio Hebraica. Non enim de ea loquitur adflictione quam patiebantur Aegyptii, sed de ea qua filii Israelis ab Aegyptiis adfligebantur.

Terram lacte et melle manantem. Hyperbola est, qua fertilitas et abundantia terrae illius demonstratur.

Viam trium dierum ibimus in desertum , ut deo nostro sacrificeinus. Ibimus quaeso o rex favore tuo. Liceat nobis pcr te ut eamus iter trium dierum ad sacrificium dei nostri! Sic fere habent Hebraica. Hoc coram Pharaone iubet praetexere deus. Vide hic, ut omoia deus ordine quodam a nobis fieri velit. Quid enim opus erat seniores convocare regemque adire? nonne absque hoc potuit eos deus educere? Maxime. At ita disponit omnia suaviter divina sapientia; ordinein habent divina opera , ut etiam apud homines auctoritatem habeant. Et euin morem servat deus qui nundo decentissimus ac honestissimus iudicatur, ne scilicet quis temere ac propria auctoritate, inconsulto magistratu, res arduas ordiatur ac tentet, sed sic omnia agat, ut et pii et impii intelligant ac fateantur honeste omnia, nihil audacter gestum esse. Convocare ergo primum seniores iubetur Moses, deinde cum eis impium regem adirc rogareque suppliciter, ut ipsis suo favore exire liceat. Dicis : videtur dolo agere deus, praecipit praetexere sacrificium et interim fugam adornare. Cur non palam et clare loquitur? Quis tu es qui cum deo disceptes ? nihil dolo malo agit divina veritas. Omnium dominus est deus, nemini iniuriam facit. Tempus aderat quo se de impio tyranno ulcisci vult iustus iudex; at iudicium sic temperat ac moderatur, ut summa inansuetudine tyrannum atrocein adgrediatur, quam quum contemnit impietas, iustitia dei nullo pacto adcusari aut iniqua censeri possit, sed vincat et iustus sit deus quum iudicatur. Discite hic o iudices, ne pauperum querelas ac causas negligatis! nihil enim tam displicet deo quam publicam vel negligere vel corrumpere iustitiam. Introeant causae orphanoruin et pupillorum ad vos ! viduaruin clamorem audite ! liberate oppressos ! adeste his qui opem vestrain iinplorant! hoc enim vestri est officii. Quod si neglexeritis : non negliget suos dominus, aderit, liberabit vobisque pro iniustitia vestra iustissimam poenam rependet.

Ego autem scio quod non dimittet vos rex Aegypti, et non in manu forti. Sic enim legit Hebraeus, quasi diceret : Scio inefficaces, fore preces vestras apud tyrannum; ad haec nihil effecturam manum meam fortem, quam ostendam variis signis ac iniraculis : nulla re moveri poterit obstioati regis animus. Alius sensus potest esse : Non in manu forti, hoc est vos non forti aut armata manu exibitis: nam ego ducam vos. Prior videtur inagis genuinus esse,

Postulet mulier de vicina sua, et de ea quae domi secum habitat, vasa aurea, argentea, et vestes. Postulet inulier pro postulet quaeque, locutio est Hebraica. Sic Germanice mulierem pro quaque et virum pro quoque dicimus.

Ponetis super filios et filias vestras. Synecdocha.

Spoliabitis Aegyptios. Qui ad rem sunt attentiores, hoc factum facile in avaritiae suae ac cupiditatis excusationem torquere audent. At cavendum nobis magnopere est, ne affectibus excaecati in factis dei aut curiosi nimis aut temerarii simus. Ne ex his, quae divina providentia geruntur, nobis aut aliena rapiendi aut fraudandi quenquam occasionem capiamus! Sunt quaedam quae praeter communem ordinem a Deo sic sunt gesta , ut a nobis suspici debeant, non contaminari, quae nobis neque frangendae legis neque extra ordinem divinae iussionis aliquid agendi causa esse debent. Non peccant filii Israelis qui contra legein, iubente Domino, Aegyptiis sua auferunt. Nec iniquus est deus qui contra legem iubet, quum sit ipse legis conditor nullaque lege teneatur. Attamen immota manet lex: Ne fureris, omnibus qui sub lege vivunt, quain transgredi, ni Deus aliud iusserit, licet nemini. Lege nondum lata aut sublata lege non est transgressio ; stante vero lege quae lex iubet spectanda sunt. Nobis in rebus gestis non solum quid , sed qua causa factuin sit, spectandum est. Nemo ergo in causa sua iudex esse velit, ne duin sese malis exiinere tentet, gravioribus malis involvatur. Qui iniuria adficiuntur, qui violentia opprimuntur , clament ad dominum! is vocein eorum exaudiet, is liberatorem mittet: nam non dormitat qui custodit Israelem. Exemplo caret Aegyptiorum violentia ; Israelitas pemo suscipiebat, nemo defendebat. Suscepit ergo coruin causam Deus. Hos liberat et vindicat, istos perdit et exemplum facit.

CAPUT IV. Respondens Moses. ait: Non credent mihi, neque audient vocem meam. Post tot divina verba, post tantam admonitionem adhuc dubitat Mosche. Res enim magna est et plane supra vires humanas, ad quam caro exhorret : adeo indonita et invincibilis res est caro.

Et versa est in colubrum. Post mandata arinat deus Moschen variis miraculis et portentis. Sic apostolos suos Matth. X. Marci ult.

Et fugit Mosche. Imbecillitas carnis est : tametsi enim pius vir erat Mosche, fragilitate tanien carpis victus metuit ac resilit, detrectat officium, gravatim acceptat iussa dei, quae cum periculo videt esse coniuncta. Ex animo liberationein populi sui cupit vir fidelis ; quum vero id officii ei imponit deus, reclamat et fugit. Ad eum modum omnes quantumvis sancti, dum adest periculum, resiliunt et fugam capessunt, nemo proximorum causa suis rebus quicquam vult decedere ; tantum abest ut se pro fratribus periculo et capitis discrimini obiiciat.

Extende manum tuam et apprehende caudam eius. Sic semper adversa carni spiritus praecipit: quantum a coelo distat terra, tanto intervallo distat iudicium carpis a spiritus iudicio. Ad magna et ardua urget divinus spiritus ; quae carni placent ac voluptati sunt, adversantur deo. Quae Deus praescribit, ab his abhorret omnis caro. At si pii esse volumus, vocem domini audire oportet, et caudam serpentis prehendere, hoc est nihil cunctari, sed res longe difficillimas infracto pectore adgredi, iubente sic domino, qui gravia quaeque et pocentissima nobis levia et innoxia reddere novit: vertitur enim rursus serpens in

virgam, ut non solum nihil veneno eius laedaris, sed telum insuper fiat tibi, quo ceteros terreas.

Et ecce manus eius leprosa sicut nix. Cur tam atrocibus signis utitur Deus? Miracula ob hoc fiebant, ut terreretur tyrannus; terribilia ergo sunt omnia , non amica. Primum signum, quo in colubrum virga vertitur, horrorem divini judicii indicat, quod et malefici Pharaonis faciunt: quod non temere sed providentia divina factum est. Excaecatus est rex, ne divinam operationem agnosceret; quum simile ab incantatoribus suis vidisset. Tempus aderat quo punire voluit Deus impios; signa ergo dat atrocia, ut terrerentur nec tamen resipiscerent suaque culpa perirent. Non secus fit nostra tempestate, qua omnia flagitia ac scelera ad summum usque creverunt. Quid miraculorum non vidimus? Clamant prophetae, sed nequicquam; nihil ergo restat nisi extremum excidium. In allegoriis ludat quisque (modo id fiat ad fidei regulam) ut velit! Manus leprosa opus impurum significat, quod hinc fit impurum si in sinu impurus est; sola autem fides cor purificat, cordis puritatem operum puritas necessario sequitur. In alio sensu (nain nibil vetat plures ex uno facto per allegoriam sensus elicere) per leprain sordes populi Israclitici intellige! Quasi diceret Dominus ad Moschen: Sicut lepra a solo Deo curatur, facileque est deo, modo velit, lepram curare quae alioqui incurabilis est: ita solus Deus populum suum, quantumvis depressum et adflictum, liberabit et educet; saeviat licet et renitatur tyrannus. Item manus in sinu leprosa indicat, quod opera legis non iustificant. Tandem aqua in sanguinem versa est, quo signo nihil aliud indicare voluit Deus, quam venturam Aegyptiis internecionem si prioribus signis nihil promoverit; idque non absque sanguinis effusione, quod et tandem in primogenitorum occisione et exercitus mersione sunt experti. Et nos hinc discamus, si nullis admonitionibus adquiescimus, nullis minis terremur, sed pergimus esse pessimi, certo in nos iram dei desaevituram.

Si non audierint vocem signi prioris. Prosopoeia est. Loquitur nobis Deus per miracula , si quidem audire voluerimus.

Obsecro Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius, ex quo loquutus es cum servo tuo, impeditioris et tardioris linguae sum. Eloquentem fuisse Moysen Iosephus testatur. Adparet ergo eum sic velle dicere: Ecce ego ab hoc tempore, quo tecum coepi loqui, sic stupui, ut iam plane loqui nihil sciam. Heri et nudiustertius Hebraico schemate pro hactenus ponitur, ut in Genesi quoque annotavimus. Quo magis mens humana in Deum elevatur, hoc magis homo extra se rapitur. Stupet ad alloquium dei caro: vehemens enim est et efficax sermo domini; rugiente leone homo timet. Ad vocem Dei quis non obstupescet ?

Quis posuit os homini? id est, quis dedit ? nam w et 700, · schom et nathan, saepe confunduntur. Stuporein carnis adimit Deus

polliceturque se ori nostro adfuturum: nos enim in divinis rebus plane muti sumus. Sic Matthaei X. Ne cogitetis quo modo aut quid loquainini! ego dabo vobis os. Est autem hyperbola (ut et hunc sensum obiter excutiamus): Ne cogitetis, hoc est ne sitis nimis anxii! Nain

quis omnino nihil cogitaret cum coram iudice sisteretur? Aut quoinodo loqueretur ioconsulto et temere? Metaphora sumta ab his qui aliquid diligenter observant et custodiunt. Adstat enim curatque ne quid erret, ne quid pereat. Ego ero cun ore tuo , id est custodiam, adstabo, adero; deinde docebo te, dirigam ne quid aberres. 7097107, borethicha, pro quo LXX. habent ovußißáow ok, significat eo modo, quo prae(ceptores solent, docere et tanquam vi in'stillare. Vocem autem Hebraicam

117, horah, quae docere, dirigere significat, ut commode hic, ita saepe in Psalmis per legem ponere verterunt LXX, quod certo argumento esse potest, biblia Graeca non eodem ternpore nec ab eisdem

interpretibus, ut quidam contendunt, translata esse. i Mitte quem missurus es. Hebraice sir: Mi domine, mitte quaeso

in manu, mittes. Graeci sic intellexerunt: quasi diceret Moses : Ego minus idoneus sum ; mitte aliquem qui sit potens, qui hoc opus portare posset. In quo videmus LXX quibusdain in locis ponnihil ad Iudaeorum istorum qui Messiam negant opinionein deflexisse. Hebraica autem , si penitius introspicias, talem sensum habere videntur, ut Iudaei nequaquam infitiari possint, Mosen de venturo Messia locutum fuisse. Mitte quarso in manu, mittes ellipsim patitur oratio : omittitur enim dictio hux, ascher, quae, quemadmodum Graecis , praepositivi articuli nonnunquam, et demonstrandi et referendi vim habet; ut sit sensus : Mitte quaeso in manu eius quem mittes aut missurus es! Haec autem ellipsis Hebraeis frequens est, ut in Psalmis videre licet. Quasi diceret: Quandoquidem, quod scio, missurus es quem promisisti (benedictuin scilicet semen): iam eundem mitte, in illius manu rem perfice! is idoneus et satis potens erit. Quanta sit carnis infirmitas etiam in sanctis, subinde adınonemur; quam etiam Christus morte instante in se expertus est. Cunctatur Moses et varias nectit excusationes, nimirum crudelitatem tyranni, atrocitatem supplicii totiusque rei difficultatem animo volvens. Sic caro cogitat quae carnis sunt, divinis consiliis renititur, imo sua consilia divinis praeferre audet. Patitur hanc imbecillitatem in suis Deus, ut homines sese infirmos et peccatores nunquam non intelligant, qui, nisi Deus dederit, divini aut boni nihil nec cogitent nec agant; deinde, si quid boni ab eis fieri contingat, id totum esse dei, non hominis , cum gratitudine suinma agnoscere discant, neque animo unquam supra modum extollantur. Sic Paulus stimulum carnis sibi a deo datum scribit, ne revelationum magnitudine efferretur; sic David bonum sibi fuisse, quod a deo humiliatus esset, testatur. Admoneinur etiam hic verecundiae et modestiae. Qui eloquentissimus erat et in omni sapientia ac disciplina Aegyptiorum doctissimus, ad haec vir omnium bomiouin mansuetissimus, fortissiinus denique, atque adamantinus imperator, cui magnanimitate ac constantia vix parem, sive in sacris sive in profanis historiis legas, reperias, post tot alloquia dei, officium tam grande detrectat, tam duram proviocianr suscipere renuit. Stulti igitur aut pessimi sunt, qui sese ad ardua quaeque non solum haud idoneos non agnoscunt, sed invocatos ingerunt quoque et obtrudunt nolentibus. Sed sic agit audax impudentia et impudens audacia , quae non quid officium sit metitur, sed ad rem spectat, ad gloriam, quam non soluin

« PoprzedniaDalej »