Obrazy na stronie
PDF
ePub

licet occidant principes tyranni, quotidie támen ipsis saevientibus ac reluctantibus credentium numerus crescit.

Sumsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice. Hoc est capacem eam fecit, ne aquam admitteret.

Gradiebantur super crepidinem alvei. Hebraice est 7, ad eam partem fluminis, in qua puer iacebat, gradiebantur puellae reginae.

Vocavit nomen eius Mosche, quod de aqua tulerat eum. Ab extrahendo Mosche dictus est: nam, mascha, Hebraeis extrahere significat. Semper externis rebus aliquid praefigurat divina providentia. Ex aquis extrahitur, qui filios Israelis de aquis tribulationis erat liberaturus et per mare sicco pede educturus. Deinde Christi typum gerit Mosche, populi liberator: nam ex tribu erat sacerdotali; Christus sacerdos est et pontifex verus, qui semetipsum pro nobis obtulit, ut nos a tyrannide diaboli liberaret etc.

Postquam adolevisset Mosche egressus est ad fratres suos. De pueritia eius pauca scripsit; iam ad gesta transit quae in aula regia fecerit.

Vidit adflictionem eorum, et virum Aegyptium percutientem quendam de fratribus suis. Cumque circumspexisset huc atque illuc nullumque adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit in sabulo. Timor dei, amor iustitiae et proximi Moschen impellit, ut ab iniuria fratrem defendat. Nemo ergo hic adfectibus suis blandiatur, quod vir dei Mosche Aegyptium interfecerit, quum neque princeps neque iudex esset: nam singularia illa facta et coelestia non debent a nobis vitiari, sed cum timore recoli; et primi vehementesque motus nonnihil excusationis habent, etiam in humano iure. Nobis ad regulam et legem dei vivendum est, tametsi Stephanus Act. VII. Moschen excusat: vi enim et iniuria ad hoc factum adactus fuit. Praeterea semper magni viri magna et admiranda incunabula habuerunt, etiam apud Gentiles, ut de Iove, Telepho, Romulo et ceteris patet; in puris literis de Samsone, Samuele, Ioanne Baptista, Christo ipso. In quibus omnibus nobis consideranda est divina providentia, quae se exerit et semina quaedam futurorum in crepundiis praeostendit, ut discamus omnia operante deo, non hominis voluntate aut viribus fieri.

Anne occidere me vis sicut heri Aegyptium. Hebraeus legit: Anne me cogitas interficere? nam verbum dicendi pro cogitandi frequenter utitur, omer. Hic obiter nota Hebraici populi ingratitudinem, qui beneficium non agnoscunt, sed hoc sermone efficiunt, ut Mosche, qui eos a violentia et iniuria vindicaverat, fugere cogatur.

Moratus est in terra Madian. Verbum, iescheb, non solum morari significat, sed etiam proficisci. Commodius ergo hic vertisset: Fugit Mosche a conspectu Pharaonis et profectus est in terram Madian. Mox sequitur idem verbum pro sedit: seditque iuxta puteum. Admiranda semper neque absque mysteriis apud fontem gesta sunt, de quibus, quoniam in Genesi nonnihil annotavimus, hic lectorem nihil norabimur. At hoc praetereundum non est, quod Moses, qui populum liberaturus erat, fugere cogitur, ut in omnibus divinam pro

videntiam discamus agnoscere. Nam quid magis alienum, quid magis impossibile humanae rationi videri potuit, quam hominem fugitivum captivi populi liberatorem fore? At hunc ducem et imperatorem deus populo suo facit, ut omnem humanam sapientiam pudefaciat.

Et sacerdoti Madian septem fuerunt filiae. 'Erißohn est ad futuram historiam, ut sequentia clarius intelligantur. Hic nota quod etiam apud gentes numinis religio fuit cognitioque dei, licet non tam clara. Hic Madianitae sacerdotem suum habent virum sapientem et gravem.

Pastores eiecerunt eas. Hebraice est 13, vaiegarschum, et depulerunt eos, scilicet greges: nam relativum masculini generis est referturque ad 73, zon, non ad , banoth. Sic enim nos putamus, at nihil contendimus: scimus enim, nun aliquando masculos, et mem feminas contra naturam referre. Sic mox infra: Surrexit Moses et liberavit eas adaquavitque greges earum, ubi iterum mem relativum masculinum in fine ponitur. Sicut superius Mosche a fratribus oppressionem ac violentiam, ita hic a puellis depellit, in quo eius magnanimitas et virtus notetur. In quo et hoc obiter notandum, puellas etiam antea saepe a pastoribus depulsas neque tamen ab officio cessasse. Cur ergo viri feminis ignaviores sumus? cur cessamus? Putamusne sic iustitiam ac veritatem coli ac instaurari posse, ut nemo reclamet, nemo resistat pessimis conatibus?

Insuper et aquam hausit nobis. Hebraice: hauriendo hausit nobis, quae verborum geminatio emphasin habet, hoc est diligenter ac magna cum fide multoque sudore hausit.

Quare dimisistis hominem? vocate eum ut comedat рапет. Decorum pulchre servatur. Nec enim filiae adsuetae erant domum ducere viros alienos, neque id eas decebat. At patris erat gratiam referre benefico.

Iuravit Mosche quod haberet cum eo., iaal, non solum adiuravit, sed et coepit significat. Exponunt ergo quidam: Coepit Mosche habitare cum eo. Exemplaria Graeca xatwxion habent, sed mendum esse puto pro zadwozion, adiuratus est.

Vocavit Gerschom. His nominibus pii sese ad gratitudinem et laudem dei excitare voluerunt ut, quandocunque liberos aspicerent aut nominarent, divinorum beneficiorum memoria eos subiret. Absurdum ergo est, quod Christiani liberis suis non solum peregrina, sed gentilia etiam asciscunt, quorum significationes non intelligunt.

Ingemiscentes filii Israel. Etiam mortuo rege nihil laboris nihilque oneris filiis Israel minuitur. Clamant ergo ad dominum, neque frustra ascendit enim clamor eorum ad dominum. Desiderium pauperum exaudit deus. Nobis ergo hic tolerantia et longanimitas discenda est. Non resistit populus Israel, tametsi duro servitio premitur, non sese liberat, non effugit, sed ad deum clamat ac suspirat, qui vocem eorum exaudit mittitque liberatorem Moschen. Sic et nos si aliquando hic premimur, iniuria adficimur, servimus, ferre id magno animo debemus: nam non dormitat qui custodit Israelem. Clamemus ad dominum ut respiciat nos, ut liberet, neque nos ipsos propria auctoritate aut vi

eximere et liberare tentemus! Si absque heri iniuria ac iactura contingat libertas, utamur ea cum gratiarum actione; sin minus, sorte nostra simus contenti! Neque enim personarum acceptor est deus: qui servus est hominum, libertus est Christi.

Et respexit dominus filios Israel, et liberavit eos. Sensum potius quam verba transtulit Latinus. Hebraei sic legunt: Et vidit deus filios Israelis, et cognovit deus. Sensus est: Novit deus omnia quibus premebantur, et ob quae pressi clamarent ad ipsum. Item: Novit hic,, non simpliciter capitur, sed cum emphasi: novit, id est, cordis adfectu (si sic de deo loqui liceat) cognovit filios Israelis, hat jr klag ze hertzen gelegt, und für sich genommen sy von sölchem trang ze entledigen, ut iudex cognoscit in causa, oppressum liberans, nocentem puniens. Germanice dicimus: Ein Raat wil mein sach nit erkennen, id est, bedencken, ze hertzen nemmen, helffen.

Omnium vexatorum et adflictorum liberator est deus, qui in media tentatione et necessitate exitum ostendit. Bene ergo speremus in rebus adversis non potest non adesse suis misericors pater. At cum tolerantia oportet cius adventum expectare. ¡Non deerit, tametsi nonnunquam diu differat. Durum est hoc carni; certissima vero est fides et spes piorum, quae opis dilatione accenditur, non concidit.

CAPUT III.

Mosche autem pascebat oves Ietro soceri sui. Alibi Raguel nominatur socer Mosches; constat ergo eum binominem fuisse.

Ad montem dei Horeb. Horeb mons dei dicitur per anticipationem. Illic Mosi adparuit deus de liberatione populi Israelitici verba facturus.

Adparuit ei dominus. Hebraei sic legunt: Et visus est seu adparuit ei angelus domini. Quum deus in veteri testamento adparuisse suis legitur factum est hoc in forma aut specie angeli, quod deus est invisibilis nec corporalibus oculis a quoquam videri potest, ut Ioannes Baptista testatur Io. cap. I. Quod autem a principio capitis angelum Mosi adparuisse, in posterioribus vero locutum dominum ait, intelligimus alloeosés esse personarum, quae figura Hebraeis familiarissima. est. Subinde enim oratio ab angeli ad dei personam desilit. Auctoritate ergo loquitur deus, at is qui videtur et loquitur angelus est et creatura. Tametsi enim deus ubique praesens est, et sua virtute omnia operatur: utitur tamen angelis ceterisque creaturis, ut in omnibus ipsum agnoscamus: nam ad quid alioqui vel hominem vel omnium creaturarum coronam creasset deus?

Et vidit, et ecce ardebat rubus et non comburebatur. Per rubum veteres Mariae perpetuae virginis integritatem intelligunt, quod nos nequaquam improbamus. Potest et commode, ut dei solius sit omnis gloria, thesaurus et virtus passionis Christi per rubum intelligi; de cuius plenitudine omnes nos accepimus et hausimus, nec tamen fons ille unquam minuitur: quanto enim plus haurimus, tanto plus exundat.

Dixit Mosche; Vadam. Dixit, hoc est intra se cogitavit: dicere enim pro cogitare saepe utuntur Hebraei. Item 1 Sor, non solum

abscedere significat Hebraeis, sed etiam adire. O, asurah con

cedam.

Terra sancta est. Sanctum Hebraeis est, quod Romanis sacrosanctum, augustum. Locus is sanctus erat, quod illic deus cum Mosche de populi liberatione loqueretur, quodque postea illic populus deo sacrificaturus erat.

Solve calciamentum. Factum hoc per aposiopesin reticetur.

Ego sum deus patris tui, deus Abraham, deus Isaac: et deus Iaacob. Ut discamus eundem semper esse deum, memoriam patrum revocat quibuscum pactum inierat, ut est Gen. XVII, quibus regulam et leges se colendi praescripserat. Neque Christus novus aliquis deus est, sed ille aeternus, cuius diem ut videret magna exultatione et summo desiderio cupivit Abraham. Fides ergo vera et vetus est credere in deum Abrahami, hunc innocentia et vitae integritate venerari ac colere. Qui missarum sacrificia, sanctorum patrocinia ac huiusmodi nugas magni faciunt, non veterem fidem habent, sed novam excogitant. Vera fides est, quae in dei misericordiam ac iustitiam perpetua meditatione fertur: nam utraque in Christo nobis (tametsi in omnibus operibus suis reluceant) clarissime ostendit pientissimus pater, misericordiam quidem quod unigenitum suum pro nobis dedit, ut per eum vivamus; iustitiam vero, quod eidem non pepercit, sed in gravissimos corporis cruciatus ac mortem turpissimam tradidit, quibus nostra peccata expiaret. Neque enim duntaxat perpetua caritate nos complectitur, sed et insuper peccata et impietatem inulta non sinit severus ac iustus animadversor, ut simul discamus ei qui nostram nolit mortem peccata adeo displicere, ut nisi morte filii placari non potuerit. Qui hanc fidem in pectore gerit, magno studio cavet ne hoc perpetret, quod morte sua dei filius in carne exolvit, format se quotidie ad voluntatem et praescriptum eius, qui eum tanta caritate prosecutus est, ut sanguine filii sui unigeniti ab aeterna morte redimeret.

Videndo vidi adflictionem, et clamorem eorum audivi. Videndo vidi Hebraismus est, quo et Graeci saepe utuntur sicut: eundo ivit. Significat autem haec verborum geminatio aut vehementiam aut certitudinem aut celeritatem. Nemo ergo dum premitur cogitet: deus non videt, oblitus est! certissime videt suorum adflictionem, certissime eorum preces exaudit, tametsi nonunquam ad tempus dissimulet. Nemo aliquid inhonesti, aliquid turpe cuius pudeat, committat! deus videt ubique praesens.

Clamor filiorum Israel venit ad me, vidique oppressionem corum, qua ab Aegyptiis opprimuntur: veni mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum filios Israel de Acgypto. Post quadringentos tandem annos adflictionem suorum respicit deus; neque solum oppressos respicit, sed et oppressores, illos ut liberet, hos ut puniat ac perdat. Alterum bonitatem dei, alterum iustitiam nobis declarat; quae duo, ut supra meminimus, mens fidelis perpetuo spectat. Dei bonitas ac misericordia pios allicit, iustitia a peccato cohibet, impios vero terret. Dicis: Cur tam diu sinit suos adfligi? Zuinglii univ. opera. Vol. V.

14

eur non statim exaudit, liberat, educit? cur non subito malos perdit? Primum non est nostrum excutere dei consilium: certum nobis esse debet deum tam bonum esse, ut in se sperantes nequaquam deserat, tam iustum ut inultam malorum impietatem non sinat; tametsi utrumque saepe diu differat, ut impii, dum in eos animadvertit deus, in conscientiis proprio iudicio condemnentur; ut proprio ore, impleta impietatis mensura, dicere cogantur: Justus es domine et rectum iudicium tuum, sapientiaque a filiis suis iustificetur. Nusquam deficit eius bonitas, nusquam claudicat eius iustitia, nusquam fallit nec fallitur. Quomodo ergo suorum oppressionem non videret, clamorem oppressorum non exaudiret? Aut quomodo mala inulta sineret? vindictam de malis non sumeret? Metuamus ergo optimum patrem, iustum iudicem neminem laedamus, neminem opprimamus! Videt dominus si quid huiusmodi tentaverimus, nec inultum sinet. Si peccavimus: poenitcat, revertamur ad dominum! clemens est, misericors est. At non nisi resipiscentia clementiam eius eblandiri possumus.

Et educam eos de terra ista, ad terram bonam et latam, in terram lacte et melle manantem, ad locum Chananaei, Ethaei, Amorraei, Pheresaei, Evaei, et Iebusaei. Iterum bonitas simulque iustitia dei relucet: suos exaudit ac educit, Amorrhacos cetcrasque gentes impias expellit ac perdit; hos spoliat, illos ditat; habitatores terrae Chanaan eiicit ac spoliat; filios vero Israel inducit ac terram dat eis possidendam. Neque tamen aut iniquus est deus aut iniuriam illis facit: domini enim est terra et plenitudo eius. Deinde hac de re ante quadringentos annos Abrahamum admonuerat, scilicet semen eius post tot saecula possessurum esse terram Chananacorum: nondum enim completam esse Amorrhaeorum impietatem; in quos tandem atrocissimis poenis animadvertit, ne quis iniustum deuin esse queri posset. Mature satis admonet errantes. Si redimus, misericordia eius parata est; si in scelere pergimus, non potest non punire qui iustus est. Quare si videmus aliquando regna ab aliis occupari, eiici quosdam aliis intrusis: nihil miremur! Iudicia haec dei sunt nobis impervestigabilia. Cogitemus hoc nostrorum esse peccatorum poenam, nihil fieri a summo illo bono absque causa. Pessimi fuerunt Chananaei; expulsis igitur illis terram eorum Hebraeis dedit deus possidendam. Qui dum in dei mandatis non perstant: et ipsi a gentibus adfliguntur eque terra ista bona in captivitatem abducuntur.

Dixit Mosche: Quis sum ego? Humilis sui ipsius abicctio et plena verecundiae excusatio: neque enim idoneum satis se putat Moses qui cum tanto rege loquatur. Eligit deùs qui tale ne cogitant quidem; qui ad alta aspirant saepe reiicit, ut verum sit illud: potentes deprimit, humiles exaltat.

Et hoc habebis signum, quod miserim te. Quomodo eductio eductionis signum esse potest? Puto signum pro causa hic accipi, ut sit sensus: Hanc causam coram Pharaone praetexes, eductionem scilicet populi ad hunc locum ut mihi hic sacrificet: nam hoc signum sequentia, non praecedentia respicit. Aut ut is sit sensus: Hoc erit tibi signum, id est: Tu oculis tuis videbis reque ipsa comperies te a me missum

« PoprzedniaDalej »