Obrazy na stronie
PDF
ePub

vobis pro deo. Capitur autem deus pro auxiliatore, adiutore. Nec arroganter loquitur hoc Ioseph: omnia enim deo tribuit. Nam status orationis huc tendit, ut Ioseph sit eis a Deo positus liberator.

Vos cogitastis super me malum , deus vertit hoc ad bonum. Tametsi deus nostris malis pro sua bonitate ad bonum abutatur : non tamen culpa carent qui peccant, et poena digni sunt.

Ut salvaret populum multum. Id est, inultitudinem populorum vel multos populos.

Consolatus est eos, et loquutus est eis in cor eorum. Persuasit, securos fecit, ne inetuerent. Er hat trostlich mit jnen geredt. Tam fideliter, tam amanter loquutus est cum eis, ut reficerentur et erigerentur corda eorum,

202
FARRAGO ANNOTATIONUM IN EXODUM

EX ORE HULD. ZUINGLII EXCEPTARUM
PER LEONEM IUDAE ET CASPAREM MEGANDRUM.

LEO IUDAE ET CASPAR MEGANDER
EVANGELII APUD TIGURUM MINISTRI

LECTORI GRATIAM ET PACEM.

Damus et hanc, ut pronisimus, optime lector, si usui futuruin tibi sentiremus xata páosos particulam, quam et hoc propensius damus, quo te videmus impensius delectari simplicitatis studio, quod apud nos docti maxime suadere nobis videntur. Quispam tandem erit modus allegoriarum, aut quae scripturae auctoritas , si cuivis liceat quodvis fingere? Scimus eas nonnunquam veluti condimenta posse adhiberi; at ea lege, ne quod principalis cibus et res est obliteretur. Sunt enim multi qui, nisi allegorice oinnia intelligant, intellexisse sibi nihil videantur; quum vobis id unice sit atque inter prima expediendum, ut linguarum peritia atque illarum ipsarum tropis, figuris, schematismis, idiotismis naturalem sensum ornemus; secundo loco exemplum sic pectoribus inseramus, ut simile quiddam in nobis aut pampinet aut prematur. Postremo et haec negligenda minime ducimus, quae in hunc usum vel dicta sunt vel facta, ut quae Christus postmodum aliquando gesturus erat adumbrarent. Tropologiae, allegoriae, anagogae, legem non habent, nisi ut modus cum analogia servetur. Sepsum ergo, exemplum et sigoificationem quum Zuinglius apud nos cum aliis veluti scopuin scripturae spectet , quorum index est simplex literae expositio, non piget nos ista in Exodum, quae ex enarrantium faucibus eripuimus , promulgare: hactenus enim nihil rogatum volumus. Ultra vigesimum vero quartum caput non processimus, quod paucis exceptis reliqua ferme ceremonialia sunt, Tu, bone lector, literas sacras perge simpliciter ac naturaliter intelligere, et in id quod recte intellexeris te ipsum transformare. Sic enim reliqua , quae illis in figura contigerunt, sive ut Christum praescriberent, sive nos docerent, felicius adsequeris. Det qui vere optimus maximus est, ut aliquis ex eorum numero, qui hodie sunt doctissimi et innocentissimi, suo ipsius stilo pro dignitate id agat, quod quale quamque utile futurum esset obscure nunc ac levi quod dicitur manu delineamus. Aut Zuingliun servet, aut Zuinglio aciem (non enim ambigimus, quicquid tandem aut ipsi aut aliis nostrorum dominus dedit) quum aliquando per occupationes licebit, extorsuros. loterea istis utere ac bene utere! Vale! Tiguri Calendis Septemb. MDXXVII.

CAPUT I. Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt etc. Pollicitationem Abrahamo et semini eius factaiu Genes. XV. scribit Moses; quo vero ordine, quaque virtute et magnificentia hanc pracstiterit deus, praesenti libro prosequitur. Primum autem nomina eorum qui Aegyptum cum lacobo ingressi sunt recenset, ad praeterita respiciens, ut commodius ad futuram historiain initium sumat; mox epilogum subjungens his verbis :

Joseph autcm erat in Aegypto. Postremo a losephi et fratrum suiorum morte historiam inchoat. Nam hoc mortuo succrescentibusque populis dura quoque ac gravis servitus super eos ingravescebat, a qua potenti mapu et excelso brachio educit eos deus. Elegans autem exemplum tum divinae providentiae atque opitulationis , tum temeritatis humanae, tum denique huius nostri seculi.

Singuli cum domibus suis. Hoc est cum familia sua. Synecdocha: nam verisimile est, Beniamino familiam nondum fuisse.

Oinnique cognatione. Hebraica vox 717, dor, hic non cognationem, sed seculum videtur significare. Quasi diceret : mortuis iis omnibus qui eo seculo vixerant: nam hi omnes sic interierant, ut nemo superesset qui de hac re quicquam sciret.

Quasi germinantes multiplicati sunt, ac rohorati nimis impleverunt terram. Latina Hebraici sermonis proprietatem non adsequuntur. Sunt enim Hebraica ut brevia, ita looge elegantissima. Ad verbuin autein sic habent: Filii autem Israel creverunt ac supra inoduin aucti et multiplicati sunt, forlesque facti sunt valde valde, et impieta est eis terra. Graeci sic legunt xai xudatoi &yévouro et vilescebant ; intellexerunt autem tot eorum fuisse, ut etiam ipsa multitudine vilescerent, quodque fastidio essent Aegyptiis.

Qui non novit Ioseph. 979 x5, lo jada, emphasin habet, Neque enim corpore nosse poterat rex Aegypti Iosephum, qui aliquot seculis antea obierat, sed oblitus beneficiorum, ingratus fuit. Quibus verbis, non solum ingratitudo malignitasque, sed et imprudentia ac stultitia regis taxatur. Regibus enim in primis necessaria est prudentia, qua non solum futura praevideant , sed etiam praeterita et retroacta diligentissiine metiantur ac colligant. Quae autem maior ingratitudo, quain eam gentem, ex qua tanta salus Aegyptiis fuit, tam immaniter et crudeliter adfligere? At ita sumus omnes, ut operum beneficiorumque dei (quae est nostra malignitas) cito obliviscamur. Cavendum ergo nobis magnopere ab hac peste , ne unquam nobis excidere sipamus, quae vel ipse vel per homines deus nobis fecit.

Sapienter opprimamus eos. Hebraice sic 75 ann), nithhachma lo, consilium capiemus, consultabinius de ipsis. Graeci dixerunt zataooglowueta aŭtous callide vel astufe circumveniamus eos. Germanicis verbis vim Hebraicae dictionis significantius exprimimus : Wir wöllend uns irenthalb beraaten, consilium de ipsis perdendis excogitabimus.

Ne egrediatur de terra. Recte Latinus: nam oby, ala, vox

Hebraica, quae ascendere significat, hic eleganter pro excedere aut exire ponitur. . Praeposuit itaque eis magistros operum, ut adfligerent eos oneribus. Sic fere omnes hunc locuin exponunt ;' at mihi Hebraica longe alium sensum habere videntur. Neque enim ad opus laboremque duntaxat praefecti eos agebant, sed insuper etiam tributa ab eis exegerunt. Nam huc rogis consiliuin spectabat, ut neque numero neque divitiis augerentur ; labore itaque ferendisque oneribus, ad haec solvendis tributis oppressi sunt filii Israel. Qui vero haec exigebant, vocari hic puto Dion 0, sare missim. Illi vero aedificare coeperunt granaria aut munitiones quasdam : nam utrunque significat n30n, mischenoth. '

: Quantoque opprimebant eos, tanto magis inultiplicabantur et crescebant. Sensus probe est redditus, at longe vividior est apud Hebraeos : Quo magis eos adfligebant, hoc magis crescebant hocque magis erumpebant: hoc est dilatabantur numeroque augebantur. Ya, paratz. Hic notavdum est nux, quod' significat secunduin quod aut quemadmoduin, pro quanto magis poni, et , sic, pro tanto magis. Ad verbum enim sic sonant Hebraica : Queinadmodum eos adfligebant, sic crescebant.

Oderantque (Aegyptii scilicet) filios Israel. Iuxta Hebraicam veritatem sic: Nauseaverunt,a filiis Israelis Aegyptii, abominabantur, detestabantur. Quae enim odimus, et quae abominabamur, ab his Dauseam capimus taedioque adficimur, et quasi ad vomitum provocamur. VIP, kotz, enim Hebraica vox Germanicae affinis est.

' Et adfligebant illudentes eis invidentes. Hebraeus dicit: Et servire fecerunt Aegyptii filios Israel-iu saevitia aut rigore, hoc est ad varia opera violenter trudebantur. Non in universum perdit filios Israel crudelis tyrannus, sed vires eorum minuit, corpora duriter premit, substantiam exhaurit atque ita eos adfligit, ut hiscere vix possint. Non dissimili ratione principes quidam hac nostra tempestate evangelium praedicari perinittunt, ut ipsi pro sua libidine evangelium moderentur, ne dicam premant, non Evangelicae doctrinae colla subdant. At ipsis ignorantibus imo resistentibus ubique, deo sic operante, erumpit ac exundat (sic eniin Christus Matth. XIII. de semine coelesti docet), ut parum absit quin audaces istos divini verbi violatores ,. quemadmodum Pharaonem mare, adobruat.

Quando obstetricabitis Hebraeas et partus tempus aduenerit. Sententia probe est reddita a Latino interprete; at verba Hebraica magis propria sunt, quae non adsequitur. Quumque adestis in partu Hebraeis mulieribus, videritisque in procinctu esse foetum. Habent enim hic Hebraei o'xsy, alabanin. Significat autem 2x, eben, lapidem aut pondus aut stateram. Sensus ergo est : Quum tempus partus advenerit, id est, dum in propinquo est, in propendendo scilicet, jm überwägen, ut fit in librando, utpote quum et puer exire et mulier parere cogitur.

Si masculus fuerit interficite eum , si foemina reservate. Hic clarum fit, quod et alias saepe diximus : verbuin vivendi aut vivi

hant illudentes estiu saevitia aut rigordii filios Is

ficandi Hebraeis in sacris literis saepe pro io vita servandi accipi, quod in Psalmis et in Evangeliis etiam in aliena lingua frequens est. Nam quod Latious dicit: Reservate, Hebraeis est 1717, haia. Sic mox infra : Obstetrices non fecerunt iuxta praeceptum regis, sed conservabant marcs. Item: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ? Et rursus : Non sunt mulieres Hebraeae quemadmoduin Aegyptiae : nam vivificarunt ipsae (ubi Latinus dicit: Ipsae enim obstetricandi habent scientiam), hoc est tulerunt pueros.

Aedificavit eis domos. Relativum eis, 077), lahem, apud Hebraeos masculinum est; quare non puto referendum esse ad obstetrices, tametsi alicubi etiam feminis reperitur attributum. Sensum hunc esse puto : Aedificavit eis domos, hoc est: quandoquidem obstetrices timuerunt deum, et non interfecerunt pueros, factum est timore obstetricum, ut ampliati sint ludaei : nam domum pro familia accipi frequens est. Hac occasione factum est, ut multiplicati sint filii Israel vehementer, aedificavit eis doinos, id est familias eorum multiplicavit: nam aedificandi verbo inpepse utuntur Hebraei pro multiplicandi aut servandi, Psalm. LI. Aedificabis muros Hierosolymae, id est, servabis.

EXEMPLA. De tyrannide satis multa sunt. Quid crudelius? quid imipanius excogitari potuit, quam infantes occidere? parvulos necare? innocentibus qui nondum lucem aspexerunt, vitam et lucem eripere? Horret natura talia vel cogitare. Et talia a quibus omnes abhorremus audet sceleratus rex, duntaxat propter rem cupiditatemque tyrannicam ac libidinem regnandi, attentare; et quae sint omnium oculis et aspectibus horrenda, et quae ipsum quoque facere pudet, manum femineam perficere cogit. Ubi duplex imminet periculum, primum parvulis, si parent obstetrices tam inhumano impcrio; alterum obstetricibus si non parent. Perdit infantes per eas per quas servari solent. Tam audax est tyrannus, ut ceteros facere cogat cuius ipsum pudet, vultque bonus palam videri qui clain est pessimus. Ubi videmus tyrannidi adiunctain esse audaciam et hypocrisin : vult aliis culpam obtrudere, ne in se redundet. Similem crudelitatem in pueros Bethlehemiticos Herodes exercuit. At nostrorum tyrannorum furor omnes superiores crudelitate superat, qui non solum renascenti Christo impudenter et pertinaciter resistunt, sed verbi insuper praecones omnesque Christi atrociter insectantur ac occidunt. Recte masculos omnes occidi praecipiunt effeminati et evirati principes; at servabit eos deus vel invitis omnibus mundi tyrannis.

CAPUT II. Egressus vir de domo Levi, ct accepit uxorem stirpis suae. Hic iteruin videmus iustos, quibus lex posita non est, multa servasse etiam ante legem, quae postea lege praecepta sunt: tale est quod matrimonia intra tribus contrahuntur, quae lex longe post lata est.

Abscondit eum tribus mensibus. Tametsi maior pars puerorum fuisset interemta : multi tamen servabantur, alius alia via. Quum ergo interemtos omnes audivimus, synecdochen intelligamus! Sic hodie multos

« PoprzedniaDalej »