Obrazy na stronie
PDF
ePub

rentur , etiamsi minime dictarentur, indefessa comportarent opera. Quumque multi, qui gustum eius rei cepissent, alius alium sint inhortati, ut annotatorum copia eis fieret: sic convenerunt Leo et Megander. Accessit autem simul chalcographi suggestio ut, quae uterque pro sua virili e medio sermonis curriculo rapuisset, in unum acervum confunderent. Quumque ad caput Genesis quintum venissent, quae ante annum tractata nobis est, obtulerunt experiundi gratia quod parturiebant. Visi sunt ergo plus adsecuti quam calamo possit; diligentia vero non tam sibi quam aliis consulere voluisse. Consultus itaque adsensus sum ut, quae apes imitati sedulo congessissent, cum aliis quoque communicarent. Tu illorum interim opera, bone lector, bene utere! Vale! Tiguri, anno MDXXVII mense Martio.'

CAPUT PRIMUM GENESEOS. In principio creavit Deus coelum et terram. Quod se hic torserunt veterum plerique, in causa fuit, quod ad simplicitatem sermonis Mosaici non respexerunt, qua rein maximam verbis simplicissimis ac maxime cognitis enuntiare voluit. Nam hoc est clare dicere, dum quis res arduas simplicissime ac clarissime ita ob oculos ponit, ut etiam idiotae ac rudes intelligant. Sunt qui hoc magnifice dictum esse putant, si quis ita dicat, ut a nemine intelligatur. Hi quidem existimant Mosen in tam ardua re voluisse aliquid obscurissimum dicere ; at falluntur. Voluit Moses magnum illud opificium clarissime, omnibus proponere, atque ideo utitur clarissimis et notissimis verbis : terra, aqua, aer etc. Proponit autem nobis Deuin ut artificem aliquem insignem, qui primum ruditer et confuse opus parat; deinde lucem, umbras atque lineamenta addit ac singula suis coloribus exornat. . In principio. Nihil opus erat principium hic facere filium Dei. Nam principium hic non capitur ut Ioannis primo , ubi Evangelista divinam generationem explicaturus filium dei certa ratione doyov adpellat, quod lóyos ( quemadmodun Hebraeis 727, dabar) rem; verbum, sermoncm, causam, rationem, supputationem, consilium, propositum significat, quae omnia in filium dei competunt. Hic autem sermo, hoc consilium, haec sapientia , nempe filius Dei, erat in principio ; hoc est : erat ille, per quem et in quo suot omnia. Hic vero in principio tantum valet, ac si diceret : ab initio, primum, principio. Neque hoc

: 2) Vide Introductionem huius voluminis! Est editorum alteri exemplar, quod ipse Megander olim Michaeli cuidam Suicero dono dedit, in eoque adnotatum legitur: „M. H. Zuinglius hunc librum coepit legere in matutina lectione 19. Iunii 1525.“

principium ad esse ipsius Dei, sed ad mundi creationem referri debet, ut os obstruatur iis qui mundum ab aeterno fuisse contendunt.

In principio creavit deus coelum et terram. Vice tituli sive propositionis hoc a Mose positum est, idque more Hebraico, qui priinum suminam rei proponunt, deinde per partes diyerunt. Aut si malis esse parrationem, nibil obsto, quum titulus aliud nibil sit quam brevis narratio sive propositio.

Coelum et terram hic ouvezdoyirūs accipit pro coelestibus et terrenis : per coelum eniin omnia quae in coelo sunt, ut sunt spiritales atque invisibiles substantiae, et quicquid sensibus nostris capi non potest; per terram, quicquid est terrenunt, corporeum atque visibile, intelligit.

Terra autem erat inanis et vacua. lam ad visibilem munduri descendit, atque hunc ávfowaonats describit. Solent autem, qui aedificant, primum materiam cootrahere ; deinde opportunitatein temporum captare. Neque enim in hieme aut nocle aedificamus. Paravit autem Deus primum inolem quandam ingentem, confusam, rudem et indigestam (ut poëla ait), quam Mioses iam terram, iam abyssum, iam vero aquam vocat, idque ouvezd0%2ūs a parte totum nominans. Terram quidem, quod haec inter cetera elementa notissima sit et seusibus magis exposita ; abyssum vero a quantitate et mole eius inateriei, ex qua Dcus omnia creavit. Porro aquam eandem molem ideo vocat, quod post terram aqua sit notior, quodque omnia nascentia atque crescentia humore quodain creseunt. Hinc fit ut in mari maxima animantia nascantur. Quandoquidem ergo ex hac mole singula erant creanda, nominat eam Moses aquam. Neque defuerunt philosophi, qui omnia putarent aquis constare. Utitur ergo Moses his vocibus, terra', abyssus, aqua, pro eadem re, sed hic duntaxat: nam in sequentibus aliter utitur. Neque statiin sequitur: Moses hoc loco aqua pro terra utitur; eryo aqua ubique terram significat. Avarum aliquem aut foeneratorem lupum dicimus, neque ideo lupus ubique avarum significabit. : Tenebrae erant super abyssum. Expositio est illarum dictionum 1701 1710, thohu et vohu. Reddit enim Moses rationem, cur terra, . hoc est moles illa , fuerit vacua et inanis, seu (ut Graeci babent) åóodros zai ázataozévasos, invisibilis et incomposita seu imparata. Nam tenebrae erant super abyssum. Moles ergo erat rudis, indigesta, obscura.

Spiritus domini movitabatur super aquas. Metaphora sumta ab exercitu aut equitibus. Dicimus Germanice: Der ziig' haltet; die reisigen haltend an dem Berg. Neque intelligimus eos illic tantum esse, sed observare vias atque transeuntes, in statione esse, vigilare, circuncurrere, tueri. Quibus verbis Moses divini spiritus operationein , érzelonoi, digestionem ac gubernationem exprimit.

Fiat lux. Per lucem hic non solem neque lunam intelligit, sed humano more adhuc loquitur. Solent enim, qui noctu ac tenebris operaturi sunt, ante omnia lucernam accendere. Non quod Deus luce egeat, sed distinctionem operum Moses iis verbis explicare voluit, Prius enim dixerat chaos fuisse confusum ac tenebrosum; iam igitur

1) Zeug, Artillerie,

digestionem operum et ornatum eorum indicat, ne frustra sint condita; frustra autem essent, si non viderentur. Primum autem angelos creavit, qui lucidi sunt et in luce creati. Subiungit ergo

Distinxit lucem a tenebris. Unico virtutis suae verbo, imo sola potentia vivae voluntatis suae omnia creare potuit; sed sese nostris sensibus accommodans (ut clarius ac facilius opera eius cerneremus atque intelligeremus) singulis diebus aliquid operatus est ; idquc homiouin more, qui solent aliud post aliud facere.

Et dixit Deus. Dicere Dei velle Dei est, operari est. Quasi dicat Moses : Voluntatem suam Deus externa operatione prodidit. Atque quae dixit statim facta et dicto absoluta sunt. Nam mox sequitur

Et factum est ita. Ubi divini verbi potentiam ac virtulem videmus. Sic David canit: Dixit et facta sunt Psal. 149: 5.

Fiat firmamentum. Latinus interpres ex voce Graecanica sepéwua firmamentum interprctatus est, mentem rūv Septuaginta non usque adeo, ut videtur, adsecutus. Nam illi etymon vocis Graecanicae non a sepeów, quod firmo, sed a sepéw, quod privo significat, deduxisse videntur. Latine separamentuin aut tabulatum, Germanice ein underschlacht ? non inepte dici posset. Separat eniin angelos (nam per aquas, quae supra coelos sunt, spiritales substantias, sive propter copiam earum sive propter elementi huius puritatem, intelligit) ab iis, quae infra sunt. Participat autem tabulatun istud partiin angelis, partim inferioribus. Ebraica vox Up7, Rakia, extensionem sonat, ad quam David Ps. 104: 2. alludit: Extendens coelos sicut pellem. Vocavit autem hoc tabulatum

O'zw, schamaim, quae vox sonat quod aqua. Unde forsitan non temere philosophi existimari possunt coelo suo crystallino mutuati esse nomen. Vocatur autem extensio illa aqua inetonymicãs, quod aquas ab aquis dividat.

Congregentur aquae. Tertia die aquas colligit, et terram aquis extare facit atque fines suos aquis ponit. Quod autem terra aquis eminet, potentia Dei est, non natura. Gravissimum enim elementum quum sit, nihil quam incubatum praebere ac subsidere posset; nunc autem quum sic emicat et eminet aquisque spongiae instar hospitium praebet : alium artificem quam se ipsain confitetur. Mare autein puteus est ac fons omnium aquarum, quae per terram colantur: nain aquae totam terrain penetrant, irrigant, fecundant. Atque hic iterum pota, aquarum adpellatione aërem quoque contineri !

Germinet terra herbam virentem. Vim prolificandi aut gignendi terrae, naturae, herbis tribuunt impii; at fideles vivifico verbo Dei et potentiae Dei praesenti. Errant autem qui naturam aliud esse putant quam divinam assistentiam perpetuam, potentiam , virtutem, providentiam, Quasi vero homo aedificet domum, procreet liberos, et postea talia non curet, non provebat, non tueatur. Deus aliquando mittit famem in. homines, in bestias; mittit grandines, pruinas, etc. Et per haec quasi per instrumenta operatur upus idemque Deus oinnia , non natura; nisi

1) Unterschlag, Zwischenboden.

paturam pro viva voluntate Dei accipias. Quare nos haec non terrae attribuere debemus, non arboribus, non herbis (tametsi Deus iis rebus propter nos utitur atque humano more loquitur); sed ipsi Deo, qui operatur omnia in omnibus, ut omnia ad fontem ipsuin refcrantur.

Fiant luminaria in firmamento. Hic oritur quaestio, quae ct veteres Theologos torsit : Cur tandem quarto iam die sol et luna creentur, quum primo die lux sit facta, atque adeo dies et nox, quae ex sole et lupa constant?

Duo sunt elementa crassissima, quae videntur et sentiuntur, terra scilicet et aqua. Videmus eniin ac sentimus ubi sit terra et aqua; rursus duo sunt, quae quuin videamus ignoramus tamen, uude veniant aut ubi habitent. Sic Christus ad Nicodemum lo. 3:8. Audis vocem venti, sed nescis unde veniat, aut quo vadat; quum vellet ex terrenis et visibilibus rebus docere spiritus regenerationem. Audimus quidein sonitum venti, aura nos perflat, immutat etiam ; sed ubi subsidat, ubi sit venti habitatio, hoc nescimus. Contra : Iguis habitaculum scimus, nempe silicem; sed in silice ignem non sentimus, quum sit frigidus. Item quum lignum accenditur videinus quidem ignem; sed igois ubi tandem habitet ignoramus. Instrumentum ignis lignum est, neque tamen ignis in ligno est. Sic Deus natura sua lux est, et omnia illuminat (pam luceun habitat inaccessam); sua igitur luce primos tres dies diem fecit atque luxit sine instrumento (atque hic mysterium Trinitatis latere nemo pius dubitat), ut disceremus ipsum solum esse lucem , quae omnia illuminat, a quo omnia lucem habent, utque caveremus ne inore Gentium Solem et Lunam prae ipso coleremus, neque ipsis lucem acceptam referremus, sed ipsi soli Deo, lucis fonti; Solem autem et Lunam instrumenta duntaxat lucis agnosceremus. Creavit ergo Deus duo ista luminaria, ut essent instrumenta et conservacula lucis ; ipse vero lux esset vera, pon Sol, non Luna. Quemadmodum quum tu ex silice ignem excutis et lignum accendis: lignum ardens non ignis est, sed ignis conservaculum et instrumentum, in quo tu ignem excussum servas ac contines. Quum ergo dies esset antequam conderet Deus Solem et Lunam: videmus Deum ipsum esse lucem, non Solemn neque Lunam. Quod autem Moses dicit: Ut luceant, germinet terra, et consimiles locutiones, quae videntur aliquid creaturis tribuere: de ipsis tanquam instrumentis loquitur. Revera autem Deus operatur omnia in oinnibus : ipse lucet, ipse germinare facit. Soli ergo Deo auctori omnium omnia adscribenda sunt, non naturae, non creaturis, nisi ut instrumentis divinae operationis. Hactenus de litera! Si spiritus mysteria eruere quis velit, lucis spiritualis instrumentum externum verbum est, per quod Deus nonnunquam operatur; nonnunquam vero sine verbo, sola mentis illustratione. .

Ut sint in signa. Prognostica scilicet. Etenim siderum rationem haud quaquam agricolis negligendam esse, veteres auctores diligentissime tradiderunt. Nam astrorum emersiones occultationesque, quum in agricolaodo tum in serendo, non aliter agricolae quam nautae observare debent ; ad haec lunae revolutionem, incrementum , deminutionem , Vergiliarum atque Arcturi seu ortum seu occasum, quod iis teinpestatum significationes non parvas inesse , saepenumero coinpertum est. Signa ergo sunt astra , sed in sublunaria tantum, non in animos hominis qui superius ac penitius sunt nati: serviunt enim astra nobis, non domioantur etian. Et propter hominem condita sunt, non homo propter astra. Quare frivoluin est quod de faustis et infaustis diebus, de Aegyptiacis prodidit stulta Gentilitas.

Et stata tempora. Quod Graeci zalogs, Hebraei 'yin Moadim vocant, stata scilicet tempora. De Neomeniis maxime videntur haec intelligi; tametsi cetcris quoque anni temporibus non inepte quadrant. Videmus enim mutuas temporum vices sole et lupa constare. Quadri. partita est anni distinctio in brumam, ver, aestatem et autumnum, quae solstitiis et aequinocliis certis currunt atque recurrunt. Sunt lunae menstrua dies, horae et momenta.

Luminaria magna. Solem et lunam. Luna autem (tametsi stellae quaedam ea maiores sunt) magna dicitur, quod nobis propioquissima est.

Ut praeessent. Hebraica vox yun Maschal non solum dominari significat, sed praeesse ctiam, praeire, praecedere. Unde et principes non a dominando pomen habent, sed a praeeundo: sunt enim pastores populorum, ut est apud Homerum.

Producant aquae. Hic iterum sub aqua aërem quoque comprehendit: nam volucres, de quibus hic fit mentio, in aquis non degunt. Ex aqua enim sacpe aër, rursus ex aëre aqua symbolico transitu generatur. Inde Austrum quasi baustrum ab hauriendo dictum quidam volunt, quod semper aquam secum ferat. Verbum (producat) vim Hebraicae dictionis non satis exprimit: significat enim scharatz, Germanice, sträben, regen, rüren, roden, krässmen, wymslen oder wydmen. Es rodind oder erregina dic wasser lebendige thier, die sich regind oder sträbind.

Reptile animae viventis. 33 schäretz näphäsch, genus pro numero ovvexdoxizās. Ponitur' enim aniina pro omni animali vivente.

Creavit Deus cete Hic certissimam notam habes oinnia a Deo esse creata , nequc vim creandi aut gignendi terrae aut aquae esse , sed Dei solius, tametsi dicat: Producat aqua, producat terra etc.

Gete grandia. Evvezdom est. Per cete enim omnes marinas beluas intelligit; Moses tamen pro cetis thynnos habet, i n qui elian:nunc Thunnini adpellantur Italis, Germanis Husen, species pro genere.

Benedixit eis. Id est ditavit, locupletavit, multiplicavit, vim gignendi ac prolificandi insevit. Benedictio enim, id est donum erat, quod sequitur :

Crescite et multiplicamini. Quare David liberorum multiplicationcm benedictionem vocat, Ps. 127: 3.,

Producat terra animam vivam. Creat iam animalia , quibus homini vel in cibinin vel in usum opus est. Hac dictione WD) näphäsch Hebraei utuntur quemadmodum Graeci philosophi pumni, anima: nam alioqui animalia animam non habent, visi animam pro vivendi respiran

« PoprzedniaDalej »