Obrazy na stronie
PDF
ePub

Catulus leonis Iuda, de praeda fili mi ascendisti, accubuit, iacuit ut Leo, et ut Leaena, quis excitabit eum? Puto 11, gur, pro peregrino poni; quasi diceret: Tu Iuda leo es circumiens. Pulchra est metaphora; comparat autem Iudam fortissimo animali. Nam haec tribus semper fuit superior, constantissima et fortissima, ut nulla alia tribus ausa fuerit eam irritare aut excitare. Nam tametsi et ipsa tribus Iuda aliquando ob peccatum concidit: tamen non fuit derelicta sicut ceterae tribus; duravit etiam diutius antequam aboleretur. De magnanimitate et fortitudine illius herois Caleb, qui fuit ex tribu Iuda, lege Iosuae 14. et 15.

Non auferetur sceptrum a Iuda, nec dux de exercitu eius, donec veniat felix eius, et ipsum expectabunt populi. PPIN Hokek pro duce, et Ragle pro exercitu pedestri poni puto, " pro donec., schala, significat: Felicitatus est, prosperatus, abundavit. Intelligunt autem etiam Chaldaei Messiam pro Schilo et salvatorem, qui salutem et prosperitatem attulit populo Israelitico. Haec prophetia maxime Christum respicit, Salvatorem et Messiam totius mundi. Dum enim is nasceretur, sceptrum a Iudaeis ablatum erat.

Expectabunt eum populi. ' autem et ", licet hoc pro Gentibus, illud pro ludaeis frequentius ponitur, tamen promiscue aliquando reperies eis usos fuisse scriptores. Unde et hoc loco incertum est, an populorum nomine tantum Iudaeos intelligat. Nam et Gentes expectabant non mente, sed penuria eius qui mittendus erat. Unde et aliqui legunt: Ipse erit expectatio populorum, qui expectationem pro re expectata et pro consolatione accipiunt. Septuaginta legerunt pro : donec veniant promissa ei. Intellexerunt autem, ut opinor, de Christo: nam ille erat Iudae promissus.

Ligans ad vitem pullum suum, et ad Sorck filius meus asinam suam. Iam sortem et habitationem Iuda describit: admiscentur enim in benedictionibus temporalia quoque; quasi diceret: Filius meus Iuda habitabit in regione ubere et fertilissima, ubi erit omnium rerum adfluentia, vini et frumentorum copia; tum et prospera et pacata erunt omnia, habitabit securus et absque timore. Omnia sunt tropica. Sorek species vitis est electissima.

Lavit in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum pallium suum. Perstat in metaphora: Tanta erit copia vini, ut vel vestem suam lavare posset sanguine, id est rubore uvarum. Est autem hyperbola, quum dicit: In vino lavabit (nam praeterita pro futuris apud Hebraeos maxime in prophetiis ponuntur) vestem suam; prosopopoeia vero aut metalepsis, quum dicit: in sanguine uvae.

Rubicundiores oculi cius vino, et candidum dentium super lac. Hic notandum, quod tametsi quaedam sunt in benedictionibus corporalia, vix tamen intelligi possunt, nisi spiritualiter exponantur. Simplex sensus est: omnia laeta erunt, laeta facies rerum omnium (nam per oculos nimirum faciem et statum intelligit); pulchra, laeta, prospera, fortia erunt ei omnia. At quandoquidem quae de Iuda dicuntur, in typo de Christo, qui ex tribu Iuda natus est, dicta esse fides docet:

videamus ab initio, quemadmodum Jacobi vaticinium in Christo clarissime sit expressum. Christus primogenitus est ex multis fratribus, cui soli omnis honor et gloria debetur, cui curvabitur omne genu. Is cum praeda et captivitate, morte et hostibus devictis, ascendens, velut leo accubans, quem nemo ausus fuit excitare, nisi ipse se ipsum. Ad cuius adventum (nam ipse est Schilo, Messiah et salvator) regnum Iudaeis ademtum est. Non solum autem Iudaeorum regnum desiit, sed per Christum diaboli, qui princeps huius mundi est, regnum vastatum et perditum est, et regnum dei coeptum praedicari in universo orbe. Vinea ecclesia est credentium. Porro quae in Christum etiam in membra eius competunt. Per splendorem ergo oculorum aciem et lucem fidei intellige. Nam dum ceteri tribus ad Hieroboamum deficerent, tribus Iuda. mansit in Hierusalem, in cultu veri dei. Deinde Christus lux est et splendor paternae claritatis. Item per oculos Christi misericordia et gratia possunt intelligi. Candor dentium divinarum literarum castam ruminationem significat. Nam hae pure tractari a nobis debent, haudquaquam ex adfeetibus: nam hi impuri et pessimi sunt consultores. Ex sacris ergo literis adfectibus imperandum, non patrocinium quaerendum est. Ruborem vestium propheta Esaias ad Christum refert.

Sabulon ad stationem aquarum habitabit, et ipse ad stationem navium, et regio eius, vel terminus usque ad Zidon. Sors Sabulon ad Zidonen portendit; quare in novis tabulis videntur tribus Sabulon et Nephtalim esse transpositae. Sed nihil hic definio. Per stationem. navium intelligit, quale apud Athenienses fuit Piraeus, portus et promontorium.

Isaschar asinus osseus, accubans inter extremitates Et vidit habitationem quod bona, et terram quia pulchra, et inclinavit humerum suum ad portandum, laborans pro foenore terrae. Isaschar inter Sabulon, Nephtalim, Aser, Ephraim, habitat ad stagnum Genesareth, in pingui et ubere terra: nam D, schaphoth, quod extremitates vertit Latinus quidam, pinguibus reddunt; Graeci ảvà μ¿owv twv zlýowv, id est inter medias sortes. Requies autem IJA, menuha, pro habitatione, mansione exponimus. Videtur autem esse antithesis in Sabulon et Isaschar; quasi diceret: Zabulon quoniam in portu maris habitat mercibus studet. At Isaschar agriculturae magis intendit, ut qui in extremitatibus, id est, in mediastina atque recessiore agro incoleret. Proinde cum terram bonam et fertilem esset nactus: laboravit et coluit eam, ut terra redderet foenus suum; nisi haec tribus aliis facta sit aliquando tributaria, quod factum esse non meminimus.

Dan iudicabit vel vindicabit populum suum, sicut una tribuum Israël. Consolatio est: nain Dan Balae ancillae erat filius. Ne ergo aliis tribubus minor et inferior videretur, dicit pater eum futurum iudicem et vindicem, sicut sunt aliae tribus. Sicut una tribus, Hebraismus est. Germanice dicimus: Als ein anderer stamm. Unam mutamus in aliam. Capitur autem verbum iudicandi pro praeessendi. Allusum est autem ad nomen 77. Don enim iudicavit, vindicavit, praefuit, significat.

Et erit Dan coluber super viam, cerastes super semitam,

mordens calcaneos equi, et cadet ascensor eius retrorsum. Inter Palaestinos habitabant Danitae; prudentes ergo eos esse oportuit sicut serpentes, et vigilare in insidiis: saepe enim cum Palaestinis congressi In Samsone, qui fuit ex tribu Dan, hoc vaticinium maxime

sunt.

completur.

Salutem tuam expectavi, Domine. Videtur hic versus intercalaris esse, ad supplendum carmen appositus.

Gad, Cunei cuneabunt eum, et ipse cuneabit plantam. Ludit hic in amphibologia nominis 7: nam Gad significat fortunatum. Quasi diceret: Quantumvis fortunatus sit Gad, tamen cuneus hostium furum, latronum, militum circumdabit eum; nihilominus ipse caedet calcem eorum, vertet eos in fugam. Nam qui fugiunt in calcem caeduntur. Incursores infestabunt eum; ipse vero apprehendet, caedet calcaneum eorum.

De Aser pinguedo panis eius, et ipse dabit delicias regibus. Pinguis panis ubertatem terrae significat. Quasi diceret: Tam felix erit regio Aser, ut etiam reges hinc sint frumentaturi.

Nephtali cervus emissus, faciens dare verba pulchritudinis. Cervus emissus videtur esse metalepsis, ut missus ponatur pro celeri: habent enim quae mittuntur cum velocibus quandam vicinitatem. · Nam quae mittuntur velocia esse oportet; et quae velocia sunt, facile mittuntur, Quidam prophetiam ad Christum trahunt, qui a patre emissus verba coelestia docuit in Capernaum, quae est in tribu Nephtali maxime, iuxta tabulas antiquas.

Filius crescens Ioseph, filius crescens super oculum. Filius auctus, crescens Ioseph: nam ab auctione nomen habet. Super oculum. Per oculum aspectum et speciem intelligit. Ioseph pulcher aspectu, cuius gratia videndo crescit. Filius species est periphraseos pro homine aut viro, Hebraeorum et Graecorum more. Yioi ayatov, et 712 . Hic autem filius aut homo Ioseph, quanto magis videtur, tanto iudicatur formosior ac dignior.

Filiarum incessus super murum. Synecdocha mihi esse videtur, ubi minor et infirmior pars totum populum significat, ut in Zacharia : Dicite filiae Zion: Ecce rex etc. id est toti populo Israëlitico. Quasi diceret: In tribu Ephraim erit magna multitudo populi.

Et amaricabunt eum, contendent, et odio habebunt eum magistri sagittarum. Multa intentabuntur ei. Alludit autem ad ea quae Ioseph passus est. Quasi diceret: Quemadmodum tu fili Ioseph multa passus es, ita et Ephraim et Manasse multa patientur. Intendent eis insidias arcuum magistri. Nam studium sagittandi viguit in tribu Ephraimi (ut est in Psalmo: Filii Ephraim intendentes arcum), ita ut etiam ad aemulationem ceteros baleares provocarent: nam figulus figulum odio habet.

Sed sedit vel manet in fortitudine arcus sui, et fortificata sunt brachia manuum suarum. Quasi diceret: Quantumvis in eum saevient sagittarii, Ephraimo tamen manus fortes erunt et superiores.

Fortitudines fortes Iacob. Hoc est fortitudo Iosephi seu Ephraimi est de forti Iacobi, id est de illo forti, qui Iacobum fortificavit.

Illinc pastor lapis, lapis Israel. Lapidem offensionis intelligo Ieroboamum, qui fecit duos vitulos in offensionem Israeli. Pastor autem pro rege ponitur.

Benedictionibus coeli desuper, benedictionibus abyssi. Paucissimis verbis plurima comprehendit, per abyssum totam terrae molem et quidquid sub nobis est intelligens; per coelum quidquid superne venit, ut sunt solis ac lunae favor, pluviae, ros etc.

Benedictionibus uberum et vulvae Quasi diceret: Fertiles erunt pecudes et iumenta tua, feliciterque lactabunt. Est enim nonnulla infelicitas animalia non esse fecunda; deinde si fecunda sunt, si non possint lac praebere natis.

Collium aeternorum. Tantus erit cumulus desiderabilium, ut superent eorum colles aeternos. Colles aeterni stabiles sunt, non facile' decidunt. Videntur Hebraei collibus suo quodam idiomate aeternitatem tribuere; fertilis autem fuit mons Ephraimi.

Fiant in caput Ioseph, et super verticem Nasarei fratrum suorum. Hae omnes benedictiones erunt in caput Iosephi et in caput separati. Per separatum autem intelligit Iosephum, qui aliquando a fratribus separatus, venditus fuit in Aegyptum.

Beniamin lupus rapax. Iudam leoni, Beniaminum lupo comparat. Nihil autem dicit, quam omnem sufficientiam habebit Beniamin et mane

et vespere.

Omnes hae tribus Israel. Epilogus est.

Ego apponar vel congregabor ad populum meum. Ad populum seu ad patres colligi consolatione plenum est. Mori nonnihil doloris. habet. Quemadmodum anima mea ad sinum patrum colligitur, ita et corpus meum ad patres sepelite!

In spelunca agri duplicis. Hic clare habemus agrum fuisse duplicem vocatum, non speluncam.

CAPUT L.

Ruit super faciem patris. Adfectus carnales hic exprimuntur. Praecepit Ioseph medicis, ut condirent corpus. Per medicos hic eos intelligit, qui curandis funeribus praeerant. Qui mos apud Iudaeos solennis erat, ut corpora aromatibus condirent ac a putrefactione praeservarent.

Si inveni gratiam in oculis vestris, loquimini in auribus Pharaonis. Tametsi a rege secundus erat Ioseph, nihil tamen sibi arrogat neque insolescit, sed intercessores mittit ad Pharaonem; quae est verecundia honesti animi, quae nihil temere, nihil audacter et praefracte agit. Potuisset suapte potestate ire, rege non convento. At quandoquidem in funere patris fuit, noluit ad regem intrare ne funestus eum offenderet.

Tota domus Ioseph. Synecdocha est.

Et facta est turba non modica. Hebraeus: Fuit, vel fuerunt castra magna valde. Castra pro exercitu, et exercitum pro turba ponit: nam non proficiscebantur in bellum cuius proprie est exercitus.

Quumque habitator terrae Chananaeus vidisset planctum. Genus pro numero poni frequens est Hebraeis.

Et sepelierunt eum in spelunca duplici. Hebraeus legit in spelunca agri duplicis, ut superius quoque in capite XXIII. indicavimus.

Ne memor sit iniuriae. Hebraei: Ne odio nos prosequatur Ioseph. Septuaginta μnлotε uvηoizazhon, ne iniuriae ita sit memor, ut aliquando expostulet, exprobret et rependat. Das ers uns nit zu argem gedenck und ufrupfe.

גמל

Reddat nobis omne malum quod fecimus ei. Ubi Latinus dicit: Fecimus, Hebraeus habet 1, gamalnu. Ubi notandum quod non solum significat retribuere aut rependere, sed etiam dare, quum nullus prior dederit, quod in Psalmis saepe deprehenditur. Psal. 115. Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit (dicere debuit: dedit) mihi.“ Deus enim non retribuit, sed tribuit. Nam quis prior dedit illi et retribuetur ei? Rom. 11. Fratres enim Iosepho primum iniuriam intulerant, non rependerant.

[ocr errors]

Mandaverunt ei. Verbum 3, ziva, non solum praecipere, sed et mandare aut significare significat, ut hic clare patet. Neque enim fratres ipsi Iosepho praecipiebant, sed per alios ei significabant. Dicuntur autem ipsi facere, quod per alios faciunt. Mandarunt, nunciarunt, significarunt.

Pater tuus praecepit. Idem est verbum, de quo paulo ante diximus. Mandavit pater tuus, commisit, ut sic diceremus tibi. Videtur esse praetextus.

Obliviscaris quaeso sceleris fratrum tuorum. Hebraice: Fer quaeso praevaricationem fratrum tuorum etc. Is ferre dicitur iniuriam, qui patiens est nec rependit.

Nunc igitur fer quaeso scelus servorum dei patris tui. Emphasin habet hic sermo et vehementem obtestationem. Per religionem enim et numen divinum fratrem obtestantur. Quasi diceret: Si non remittis culpam ob id quod fratres sumus, deum tamen honora, qui fuit patris tui deus.

Et flevit Ioseph dum loquerentur cum eo. Non erant praesentes fratres, sed per unum aliquem loquebantur cum eo. Alloeosis ergo est personarum. Vide quam facilis sit Ioseph ad remittendas iniurias, quae sibi fuerant a fratribus illatae. Neque tamen hinc discere debent magistratus ut scelera non puniant. Dum iniuria tua est, facile remittere debes; non sic, dum publica. Ioseph ergo privati cuiusque personam gerit, Iacob iusti iudicis: ille remittit, hic filiorum, Schimeonis Levis et Rubeni, in finem usque non remittit, quod eorum peccatum grave erat. Inter benignitatem ergo et crudelitatem ad medium iustitiae pergendum est. Nam neminem punire tam est adfectus quam omnes velle occidere. Nihil ergo ex adfectibus, sed ex iustitiae et aequitatis amore faciet iudex.

Servi tui erimus. Ut vitae necisque in nos potestatem habeas. Ne timeatis! Num ego sub deo sum? Varie hunc locum exponunt: Num quidquam possum ego contra deum? seu: Num pro deo ego sum? Nonne loco dei sum? quasi diceret: Deus paravit me ut sim

« PoprzedniaDalej »