Obrazy na stronie
PDF
ePub

propria tribus: haec enim esse in sua potestate; unde hoc non temere faciat, sed iussus a Deo, ut multiplicetur gens et populus Iudaeorum. Et hic legat testamentum Iacob, iam iam moriturus.

Benedixit mihi. Id est amice me compellavit, magnifica pollicitus est et praestitit ea.

Et ponam te in Ecclesiam populorum. Id est, in concionem et multiudinem populorum. Patres enim sunt et exempla fidei, Abraham, Isaac, Iacob.

Duo igitur filii tui, qui tibi nati sunt in terra Aegypti, antequam ego in hanc terram venirem ad te, mei erunt, Ephraim scilicet et Manasse, sicut Ruben et Simeon mihi sint. Haec in gloriam Iosephi dicuntur, qui solus prae ceteris fratribus duae tribus factus est, cum ceteri fratres tantum una tribus fueruut. Ephraim unam tribum faciet, et Manasse unam: erunt ergo ex Iosepho duae tribus, cum ceteri fratres singuli singulas faciunt tribus. Quod si alicubi in scripturis reperimus tribum Iosephi, intelligimus tribum Manasse et tribum Ephraim (nam Ioseph per se nullam tribum facit), maxime tamen Ephraim.

Reliqui autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum adpellabuntur in haereditatibus suis. Superius dixit: Duo isti filii mei erunt, id est sic erunt, ac si de me essent nati, aequabunturque iis qui de me nati sunt. Ceteri vero si tibi nascentur, appellabuntur nomine fratrum suorum, id est non habebunt peculiares tribus, sed ad nomina Ephraimi et Manasses recensebuntur; sive sit haereditate aliquid accipiendum, sive aliquid aliud faciendum, semper sub nominibus Ephraim et Manasse censebuntur.

Mihi enim quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rahel etc. Obiter recenset ei, ubinam sepulta sit mater eius, ne ignoret Ioseph sepulchrum matris suae, et sciat ubi natus sit, quod sit genitale solum: minor enim fuerat Ioseph, quam ut haec sciret.

Et osculatus est eos, et amplexatus. Docet historia vitam piorum nihil esse quam tentationem et adflictionem. Ideo autem eorum vita tam exacte describitur, ut discamus paticntes esse, et ad futura suspirare; ut sciamus nos esse peregrinos, et hoc unum curare ut ad requiem et sinum Abrahae colligamur. Multa passus in patría sua erat Iacob; iam incola est in terra aliena, et cum ibidem vixisset septuaginta annos, adpropinquant tamen dies mortis eius. Vita ergo hominis cursus est ad mortem. Hoc unum solatur decrepitum et iam morientem, quod nepotes suos videt, osculatur et amplexatur. Ubi notandum adfectus quosdam esse, qui si metu dei et fide temperentur, minime mali sunt; quos Graeci vocant, ut est amor parentum in liberos, rursus liberorum in parentes. Hos videmus Deum non exemisse etiam sanctissimis viris, qui quantumvis sint carnei et corporales, iis tamen cum verecundia, metu dei, sanctissime et modestissime usi sunt. Atque huiusmodi nobis scribuntur et recensentur in sacratissimis historiis, ut et nos illis utamur, quemadmodum isti usi sunt; utque, dum tales adfectus in nobis ipsis sentimus et experimur, discamus aliis quoque credere, commisereri et opem ferre, qui adflicti et calamitosi sunt.

Sunt enim qui aut liberos immodice amant, eorumque gratia nihil non faciunt ac patiuntur, per fas et nefas corradentes, ut ingentem haereditatem eis relinquant; aut desertis liberis et uxoribus omnibusque, quorum curam gerere debebant, circumeunt nihil operantes, sed curiose domus percurrentes Ambo illi peccant, a rectoque declinant, isti ad dexteram, illi ad sinistram. Pessimi vero sunt, qui omnem humanuın sensum exuerunt, crudeliores et ferociores feris facti, qui cives, rempublicam, patriam, liberos denique pro pecunia vendunt ac produnt, nihil quam humanum sanguinem sitientes. Sic ergo moderandi sunt adfectus, ut neque magis aequo eis indulgeamus, neqne eos penitus abiiciamus, sed in eis aliorum necessitatem et miseriam discamus sentire.

non

Non sum fraudatus aspectu tuo. Hebraeus sic legit: Faciem tuam ut viderem non putabam, et ecce ostendit mihi Deus semen quoque tuum. Non putabam, non iudicabam, non existimabam, sperabam,, lo pilalthi. Elegans est antithesis. Non solum te videre contigit, sed liberos quoque tuos, id quod nunquam sperassem. Educabat autem Ioseph eos a genubus suis vel eius. Polest enim Vof relativum Hebraicum, tam patrem, quam Iosephum referre. Latinus sic intellexit, ut Ioseph Ephraimum et Manassen liberos suos, quos pater in gremio suo habuerat super lecto, et osculatus fuerat, ad sese iterum receperit. Et is plane videtur esse sensus. Alii putant Iosephum puerulos habuisse inter genua sua, iamque eos eduxisse ut patri propius admoveret. Solent enim pueri genubus patrum cohaerescere.

Commutans manum. est Hebraeis, hoc est prudens, sciens et de industria fecit, quod scilicet dexteram super iuniorem et sinistram super primogenitum poneret: nam nisi hoc diceret Moses, errore caecutientis videri alicui posset contigisse.

Et benedixit Ioseph. Bona precatus est Ioseph, id est, filiis Iosephi: nam liberorum benedictio etiam est patris. Ambobus benedicit, sed non ambobus dat benedictionem primogenitorum.

Deus in cuius conspectu ambulaverunt patres mei. Ambulare coram Deo, vel in conspectu Dei, est velle placere ei, innocenter vivere, ad nutum Dei vivere. Ut satis supra de Hanocho et Abrahamo dictum est. Et hoc solum petit Deus a nobis. Sicut pater corporalis nihil petit a liberis suis, nisi ut probe et honeste vivant: sic Deus nihil a nobis, quam honestam et integram vitam exquirit.

Angelus protegens. Angeli quos mittit Deus custodiunt; sed non debet hoc eis, sed Deo adscribi, a quo mittuntur: ipse enim servat ac protegit. Quod vero ipsos mittit, fit propter nos. Alloeosis ergo est angelus protegens pro Deo, qui per angelum protegit.

Et vocetur nomen meum in eis. Superius dixerat, duos istos filios Iosephi suos esse futuros; hoc modo refricat: Israelis filii vocabuntur, non filii Iosephi. Maguum autem erat ex tribu Israel esse, et nominibus patrum nominari. Nam hoc testamentum et promissionem Dei respicit. Qui ex Iuda nati erant, vocabantur filii luda: qui ex Levi, filii Levi. Sic de ceteris intellige. Manasses autem et Ephraim filii non Iosephi, sed Israelis sunt vocati. Et hoc non ad elevationem, sed ad magnificentiam Iosephi pertinet.

[ocr errors]

Novi fili mi, novi. Commutationem manuum et primogenitorum putat Ioseph ignoratione factam esse; quare iniquum esse putat admonetque patrem, ut dexteram super primogeniti caput ponat. Erat enim Ioseph vir iustus, nunquam passurus, ut ex liberis eius duae fierent tribus, ceterisque fratribus in hereditate capienda aequarentur, nisi pater eum fortissimis et evidentissimis argumentis persuasisset. Dixerat enim, ut antea dictum est, Iacob: Non temere hoc fit, fili mi! Deus promisit mihi hanc terram: quare in mea situm est potestate, ut dem eam cui libuerit. Neque putes errore factum, ut Ephraimum Manassi praetulerim novi, mi fili, Manassen primogenitum esse. Sic autem visum est, ut iunior maior sit eo, cuius semen in magnam gentem crescet. Nam post Iudae tribum fortissima et excellentissima fuit tribus Ephraim. Ubi notandum quod y, am, plerumque populum Iudaicum, ", goy, Gentes significat; verum tamen confunduntur nonnunquam, ut alterum pro altero ponatur, ut hic manifestum fit: nam hic, goy, ponitur pro populo Iudaico.

Vocatio Gentium et repudiatio Iudaeorum hic figuratur, ut antea in Esavo et Iacobo quoque factuin fuerat.

Deinde manuum cancelli Christi crucem adumbrant: nam Christo crucifixo primum occurrunt Gentes et amplectuntur quem reiiciunt Iudaei, eruntque novissimi primi et primi novissimi.

In te benedicetur Israel. Hebraei legunt: In te benedicet Israel. 77, jebarech; quasi diceret: Dum populus Israel aliquem volet benedicere aut ei bona precari, dicet: Faciat tibi dominus sicut Ephraimo et Manassi; vel: Ponat te Deus sicut Ephraimum. Gott thüge dir, berate dich, vile dich wie den Ephraim!

1

Dabo tibi partem seorsim ultra fratres tuos, quam accepi. de manu Amorrhaei in gladio meo et arcu meo. D, schechem, humerum etiam significat; quasi diceret: Praecipuum tibi quiddam extra sortem aliorum dabo. Seu ut Sichem pro loco exponatur: Dabo tibi Sichem quam tuli etc. Quomodo dicit se eam cepisse, quum filii hoc fecerant? Simeon enim et Levi hoc facinus patrarunt. Tametsi hoc factum primum patri displicuit, quum tamen deinde vidit providentia Dei hoc esse factum et Deo minime displicere: sibi adscribit quod fecerant filii. Nota est historia ex capite 34. Iure belli Sichem Iacob obtinuerat, lacessitus a Sichemitis iniuria, quod praeter fas et pactum amicitiae Sichem violasset eum et stuprasset filiam. Facit hic locus ad intelligendum dictum Ioannis IV. 5, 12.

CAPUT XLIX.

Vocavit Iacob filios suos, et ait, Congregamini, ut annunciem quae ventura sunt vobis in posterioribus aut futuris temporibus. Solent Hebraei obscuris verbis quaedam praedicere, quae tandem vix intelligimus, quum ob oculos versantur. Sic Christus Matthaei 24, sic Paulus 1. Timothei 4. Facit autem Iacob, quemadmodum faceret

1) Vielen, mehren.

Zuinglii univ. opera. Vol. V.

13

aliquis paterfamilias, qui mores filiorum et familiae perspectissimos habet. Is praedicit filiis suis, quae ipsi minime, donec fiant, intelligunt aut credunt. Videt illum esse Veneri deditum, hunc aleae, istum crapulae. Iam facile prudens pater stolidae iuventuti futura praedicere potest ei qui crapulae et vino indulget, facile praedicet podagram, chiragram, vertiginem etc. Sic facit lacob vir divino spiritu praeditus: ex moribus singulorum singulis pro sua indole et ingenio futura praenunciat.

:

Ruben primogenitus meus tu, robur meum et principium doloris mei. Habent et Hebraei suam poesim, quae non minus elegans est, et figurarum varietate respersa, quam sit Homerica aut Pindarica. Quandoquidem autem in omni lingua carminis ratio multo difficillima est, nobisque carminis Hebraici prorsus incognita, divinando magis quam explicando propheticum hoc carmen tractavimus. Tu Ruben primogenitus meus es; debebas ergo robur meum esse sufficiuntur enim primogeniti in curam parentum, inque partem laboris adsumuntur. Nunc factus es mihi principium, caput doloris mei: ex quo summum gaudium concipere debui, summum dolorem concipere compellor. 18, on, Septuaginta intellexerunt pro partus dolore: dicunt enim principium liberorum meorum, id est primus. Hebraei per robur etiam primum et radicem sobolis totius intelligere possunt.

און

Superior portatu, et superior robore. Hebraei intelligunt , iaether, pro praecipuo. Praecipuus debebas esse in ferendo seu adimendo laborem patris. ", iathar, significat superesse, quae vox duo significat Latinis et superiorem esse et reliquum. Graeci ergo reliquum pro inutili intellexerunt, pro duro et praefracto, qui solus sua consilia sequeretur; quasi dicerent: Ad nihilum vales, vix ferri potes.

Effusio quasi aquae,,non fies reliquus. Graeci metaphoram respexerunt et ad iniuriam alludunt. Quemadmodum solent aquae iniuriam facere, dum ruptis aggeribus erumpunt: sic tu fortitudine tua et robore abusus es. Hebraei ad inconstantiam animi videntur respicere; ut Latine dicimus: Effusus risus, dissolutus homo. Quasi diceret: Tu Ruben fortis debuisti esse (nam praecipuus es fortitudine), sed effluxisti et evagatus es inconstantia, ideo non fies reliquus; id est non custodieris, ut solent aquae diffluentes, aut non proficies ad honores. In contemtum haec dicuntur et incontinentiae ipsius Rubenis maxime quadrat, eo quod libidine diffluxerat.

(אז)

Quia ascendisti cubile patris tui, eo quod, vel quum (TX) polluisti stratum meum ascensione vel ascendendo. Causam subnectit cur non custodiatur: polluit enim paternum stratum tum cum ascendit; de quo crimine superius in capite 35.

Schimeon et Levi fratres, arma rapinae excidionibus suis. Qui Hebraicam vocem, mecherothehem, a radice derivant, exponunt: in habitationibus suis seu armis suis. Nos dictionem hane a, charath, deduci putamus, quod et LXX videntes, relictis verbis, sermonem metaphoricum in iozvov, hoc est, simplicem et planum transtulerunt. Dicunt enim: Perfecerunt iniuriam sublationibus suis; in hoc scilicet, quod civitatem et Sichimitas exciderunt, sustulerunt.

[ocr errors]

In secretum eorum non ingredietur anima mea. Secretum pro consilio et consilium pro coetu aut communione capitur. Item anima pro voluntate; quasi diceret: Mens mea abhorret ab eorum coetu. Non est mihi voluntas in eis, nihil est mihi commune cum eis.

Ecclesiae eorum non uniatur gloria mea. Antonomasia est, . ut robur Herculis pro Hercule ipso; quasi diceret: Ego non intrabo in eorum coetum. In idem redit cum superioribus. Vel gloriae meae, id est mihi, non complacet in illorum coetu. Et hoc videtur magis quadrare, id est: non delector illorum contubernio. Nam quod eos omnino excluserit, non est verisimile. Septuaginta legunt: lecur meum, id est voluntas mea non nitatur eorum congregationi! vel: Voluntas mea non est, ut contendam cum eis; ut supra capite 6. Legerunt

.cabod כבוד cabed, pro ,כבד,iahad,יחד iihar, pro יחר autem

Quoniam in ira sua occiderunt virum, et in libidine sua subnervaverunt taurum. Maledicta ira eorum, quoniam praefracta; et simultas eorum, quia dura. Occiderunt virum. LXX transtulerunt homines, intelligentes nimirum Sichimitas. Hebraicus sermo fere sonat, quasi Levi et Schimeon aliquando occiderint virum, deinde rem inutilem et vanam fecerint subnervando taurum; quae res indicio fuit patri, quod futuri essent mali. Facit huc Amphictyonum exemplum, quo puerum necari praeceperunt, qui perdicum oculos effoderat. Dicit ergo: Occidistis virum, caedis estis cupidi. Deinde rem audacem et vanam fecistis; nihil igitur mihi vobiscum commune. Ego dudum sensi audaciam vestram, intractabilem animum, violentiam. Quid enim, quod aliquando occidistis virum? quid quod rem tam vanam perpetrastis, ut subnervaretis taurum, animal quod hominum usui prodesse poterat? Possunt et haec de Iosepho, quae de viro dicuntur, intelligi, qui taurus fuit quo proscissa et arata est tellus Aegypti. In quo haud obscurum fit, duos illos maxime institisse ut interficeretur Ioseph. Nam Ruben et ludas conabantur eum e manibus eorum liberare, post quos isti duo erant praecipui. In mysterio per taurum Christum intellige, quem sacerdotes Iudaeorum ex tribu Levi occiderunt.

Dividam eos in Iacob, et dispergam eos in Israel. Fuit sors filiorum Simeon in medio tribus Iuda, ut est in capite 19. Iosuac. Levitae nihil possederunt, sed sors eorum dispersa fuit in hereditate aliarum tribuum.

Iuda tu, laudabunt te fratres tui. Haec benedictio vehementer obscura est; tamen per Christum illustrata facile intelligitur. Laudabunt te fratres tui. Tu eris laus et gloria fratrum tuorum. Tu ille es, ex quo laudem et gloriam omnes fratres consequentur: nam a Iuda omnes Iudaei sunt adpellati.

Manus tua in cervice inimicorum tuorum. geres cum hostibus, sed tu victor evades.

Continua bella

Incurvabuntur tibi filii patris tui. Ad ius primogenitorum hoc pertinet. Est autem pulchra antithesis. Quod ad inimicos tuos attinet, semper cum eis manum conferes: Du wirst jnen die hand alwegen im haar haben; sed superior et victor eris. Quod ad fratres tuos, eris omnium aliorum dominus. Hostibus superior, fratribus maior eris.

« PoprzedniaDalej »