Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt, sed non debet hinc contentio, non murmuratio aut insolentia nasci aut invidia.

CAPUT XLVI.

Deo patris sui. Cur non dicit Deo suo ? nam et suus erat. Verecunda est locutio et honestatis plena; quasi diceret : Illi Deo, qui cum Abrahamo et Isaaco testamentum fecerat.

Et dixit Deus Israeli in visione noctu : Iacob Iacob, et dixit; Ecce me, et dixit: Ego Deus fortissimus patris tui, ne metuas descendre in Aegyptum, quoniam in gentem magnam faciam te illic: ego descendam tecum in Aeyyptum, et certissime etiam te reducum. Quod nocte adparet Deus lacobo, refricaiio est testamenti: suggerit enim Israëli, quae patri Abrahamno supra cap. 15. promiserat. Dixerat enim : Semen tuum peregrinum erit in terra aliena. Hoc iam parat Deus. Ecce ab Abrahamo usque ad Isaacum, et ab Isaaco usque ad Iacobum tot anni fluxerunt, et inter tot casus et discrimina versali sunt fideles, aliquando forsitan obliti, omnia disponente et provideote deo fieri. Iam ergo adparet Deus, et eorum mentes excitat, promissionemque renovat. Deinde Iacob, qui tot pericula, tot casus evaserat, iam senio confectus, cogitur, sic disponente Deo, in terrain sibi incognitam et alienam, ad infidelem gentem proficisci, ubi primum incipiunt angores et tribulationes filiorum Israëlis ; sed in Domino fisi omnia patienter ferunt. Iacob figura est Christi, qui in mortem usque humiliatus patri fuit obediens; exaltavit ergo eum pater super omnia. Sic et quilibet Christianus fidere debet deo, qui nobiscum descendit in foveam rursumque educit nos, liberat ac coronat.

Quod autein dicit lacobo : Faciam te rursus ascendere , aut reducam te, non in Iacobo impletum est, sed in semine suo, post quadringentos tandem annos. Est igitur synecdocha. Haec ex ipsa historia nobis haurienda sunt: nam si non ex historiis divinis haec didicerimus, satius esset Livianas legere. In historiis ergo sacris semper ad fontem, ad initium promissionis divinae nobis recurrendum est, et exempla vitae spectanda.

Haec sunt nomina filiorum Israël. Sic iam coeperunt vocari Iudaei. Hoc quoque notandum, quod ludaei in generationum catalogo feminas non recensent: quod enim Dina numerata est ob singulare facinus factum est.

Omnes animae, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere sexagintasex. Id est, omnes homines. Sed Iacob, loseph, et duo filii eius non veniunt in hunc numerum. Et ergo statiin subdit, eorum fuisse septuaginta.

Moriar nunc. Sic Simeon Lucae secundo: Nunc dimittis Domine servum tuum in pace.

Viri pastores sumus. Hebraeus legit: Viri pecoris servi tui, Vechliit.

Quia dctestantur Aegyptii omnes pastores ovium. Hoc est : negligunt eos, ncc multum eis tribuunt, non curant eos; non magni aestiinantur pastores apud eos, praesertim in aula. Ponitur autein vehementius verbum detestandi pro negligendi aut posthabendi verbo.

CAPUT XLVII. Extremos quoque fratres. Hebraice sic: Et de sumina fratrum suorum, de fine, de consuinmatione. Metalepsis est, finis pro suinma : rationis enim finis est summa. De tota summa quinque adduxit loseph ad Pharaonem.

Ad incolenduin in terra tua venimus. Hoc verbum est modestiae et verecundiae. Nonde cristas debebant erigere, quod Ioseph tantus esset in aula regis ? Haec autem omnia ex praescripto losephi loquuntur.

Terra coram te est. Magna gratia hic ostenditur regis erga Iosephum. Coran te, id est, in potestate tua; quasi diceret : Ad nutum tuum sit tibi copia regionis totius. . Quod si nosti in eis viros industrios. Recte Latinus : nam 59970:X hic non robustos, sed aptos et viros industrios puto significare, quos praeficere debet Ioseph pecori regio.

Et benedixit Iacob Pharaonem. 72, barach, hic significat gratias agere, collaudare. Sic calix benedictionis, id est, gratiarum actionis. Gratias egit Iacob Pharaoni, quod se, quod filios tantopere diligeret ac extulisset. Neque enim tam incivilis fuit Iacob, ut tanto supercilio ordiretur benedictionem aliquam, ut quidain putant. Quid epim impio regi cum benedictionibus patrum?

Dies annorum vitae meae, seu peregrinationis meae, triginta et centum anni, pauci et mali fuerunt dies annorum vitae meae. Pulcherrimum est schema apud Hebraeos, Dies annorum. Hi qui tot malis adfliguntur, quemadmodum Iacob, numerant diem ex die : saepe una dies annus esse videtur. Mali, id est, adflictionis pleni. Vide! tantus vir, tam sanctus patriarcha, quem Deus tantopere dilexit, dicit vitam suam nihil aliud fuisse quam adflictionem. Quid nos dicemus? Peregrinatio est vita nostra, plena molestiis et laboribus : regis et pastoris idem exitus. Quid igitur tam anxii, tam avidi sumus, tam avari? cur tantas moles struimus ? quasi hic perpetuo manere vellemus. Vigilandum nobis est et curandum, ut ea quaeramus quae sursum sunt, non quae super terram, ut cum Dominus venerit et evocaverit (quae nobis hora incerta est) parati simus ad occurrendum ei.

In terra Raëmses. Modo dicit eos habitasse in Raëinses, modo in Goschen; sed alteruin generale est, alterum speciale.

Et cibavit Ioseph patrem suum et fratres suos, et omnem donium patris sui iuxta parvulos. Ego puto taph vocem Hebraicam significare hic familiam, ut dicat: luxta numerum familiarum praebuit eis cibum. Sic animarum cibator Deus dat spiritum suum cuicunque ut vult. .

Et non fuit cibus in universa terra. Annis scilicet postremis non erat cibus, id est parum cibi erat; caritas annonae magna erat.

Haec exempla non tantum audiamus, sed discamus et nos futuris periculis occurrere. Hoc maxime fit resipiscentia et vitae immutatione.

Fames enim a deo ob peccatum nobis infligitur. Cessemus ergo et desistamus a peccatis ; et propitium habebimus Deuin. Deinde divites liberales sint et rerum fideles dispensatores, pauperum levent egestatem! omaes servent modun et temperantiam! Magaum vectigal est parsiinonia. Frugalitatem discamus! .

Cur moriemur coran te? Id est: te vidente, quum tu possis nos a morte liberare ac servare. Cur sinis nos interire fame, quum possis succurrere?

Eme nos et humum nostram pro pane, et erimus nos et terra nostra Pharaoni in servos. Cur, inquis, tain mansuetus et qui typus est Christi, Ioseph, tam duriter et crudeliter cum populo agit, ut eorum pecora, humum, agros, corpora , domum eorum impignoret, et in servitutem redigat? quare non dedit gratis? cur non mitigavit tam duram et inhumanam scntentiam ? Nemo ex hoc facto sibi blandiatur! nemo cupiditati suae excusationem quaerat! Neque eniin Christianus quid factum sit, sed quid factum oportuit, considerare et sequi debet. Lex naturae, quae dei lex est, insita a deo pectoribus nostris, docet, ut faciamus proximo, quae nobis fieri volumus. Deinde docet lex dei, ut diligamus proximum ut nos ipsos. Secundum hanc legem ac regulain cunctis vivenduin et agendum est. Ad hanc regulam quisque fidelis quam proxime accedere studeat! Deinde, si fieri von potest ut hunc scopum tangat : jura gentium et publicam pacem ac concordiam tueatur ! sit justus iustitia humana , si non potest divina ! Hoc videmus in divino illo viro Iosepho, qui et res et capita Aegyptiorum Pharaoni in servitutem redegit, nec frumentum dat aut semen, nisi quintam dent regi. Ita nimirum cogebat tempus et res; ita faciendum erat, ut dignitas regis, communis salus et vita hominum defenderetur. Neque aliter potuit Ioseph. Sic cuilibet fideli in censibus, divitiis et negotiis secularibus facienduin est, ut quam proxime ad divinum praeceptum omnia agat. ' Quod si omnino fieri non potest, idque propter tempora aut locos aut publicam pacein, et iura gentium : vidcat ut oculus suus sit simplex, ut semper prae oculis deum habeat, huius gloriam quaerat et proximi salutem, caritate et fide omnia transigat. Si census recipit : non putet sc bencfacere, sed deinde census et temporalia omnia fideliter dispenset! Si oculus fuerit simplex, totum corpus lucidum erit.

Et da semen ut vivamus, et non moriamur neque terra fiat inculta. Dum seritur, semen est; dum servatur, frumentum. Ab effectu ergo semen vocant; quasi dicerent: Da nobis frumentum, ut et agros seminemus et reliquum edamus, ut et vita nostra servetur et terra non desoletur. Est synecdocha, Islud autem , ut vivamus et non inoriamur, macrologia : alterutro, eniin clara fuisset sententia ; sed peculiaris est haec figura Hebraeis.

Et populum ipsum transire fecit ad civitates de termino ad terminum. Transire hic verbum est forense, id est in potestatem venire seu redigere ; quasi diceret : Non solum tellus ipsa facta est Pharaonis, scd et populum ipsum oppidatim proprium fecit Pharaoni; de suo iure in ius Pharaonis fecit transire. Facere transire pro capite diminui. V yn, heebir, habent nostri codices; vetusti forte habuerunt 7 yr in servitutem redegit : facile enim 7 in 7 mutari potuit.

Veruntamen tellurem sacerdotum non emit, quoniam privilegium erat sacerdotibus a rege. Terra sacerdotum non vendebatur : nain illi iuxta privilegia regis de regio penu sustentabantur.

Sed ederunt legem eorum quam dedit eis Pharao. Ederupt legem seu .statutum, id est, hoc edebant quod eis erat per legem et statutuin regis demensym. · Species est synecdochae seu metonymiae.

Et posuit hoc Ioseph in statutum usque in hodiernum diem super tellurem Aegypti, ut del quintam partein proventuum Pharaoni. Hic intelligimus Pharaonis nomen generale esse omnium reguin Aegypti: quod et ex libro Exodi clarius fiet. Intelligit eniin Moses per Pharaonem quemlibet regem Aegypti, quum dicit: in hodierpum usque diem. Pharao autem a vindicando nomen habet: rex enini iudex esse debet, et vindex malorum. .

Nemo binc abusui decimarum scutum aut proiectionem petat! Si enim ecclesiasticae sunt decimae (pain de, tributariis, aut eis quas laicales vocamus, ad praesens nihil attinet), debemus quidem dare decimas : nemo enim alio iure, etiamsi haereditario, agros, praedia, vineas accepit, quam ut decimae ratio decederet; sed simul debent, qui eas accipiunt, imo exigunt, nonnunquam etiam truculentins, sic dispen. sare, ut ecclesiis possint rationem reddere : sunt enim ecclesiarum, unde et ecclesiasticae sunt appellatae. Quuin autem neglectis tam divinis quam humanis litteris , neglectaque vera religione, passi sumus decimas non aliter, quam alias quoque merces venire, aut ceremoniis addici plane inutilibus : quod debemus, demus, ne adversario tumultuaodi occasionem praebeamus. Dabit dominus tandem tam iustos et aequos inagistratus, ut quae publica sunt, publico usui restituant; sed citra eorum iniuriain qui imprudentes emerunt: quod Pontifex quoque negat vendi debere. Sacerdotes plures fueruut apud Aegyptios, et plura habuerunt mysteria. Antequain autem scriptura esset, notas quasdam habuerunt, et dederunt responsa populo et oracula in rebus dubiis. Erant docti et experti multarum rerum; et tamen quasi ex diis darent responsa fingebant, ut maiores et celebriores essent apud populum. Sic apud Romanos collegium fuit Pontificum, qui habuerunt libros Sibyllinos, ephemerides, annales Dialesque. Deinde responsis adhi. buerunt sacrificia, ut metus esset religionis apud populum, et auctoritas maior, quasi ex diis essent responsa. Porro et Acgyptii et Romani sacerdotes cupiditate excaecati omnia adfectibus vitiaruut. Sic postea Iudaeorum sacerdotes avaritia , invidia, vana gloria vitiati sunt; sic demuih Christianorum pontifices et sacerdotes , quum verbi coelestis promi deberent esse, Condi rerum omnium facti sunt. Quae omnia debet huinana miseria philautiae.

Pone manum tuam sub femur meum. In testainento manum ad femur ponunt dum iurant, in ceteris rebus elevant manus; quod hac ratione fieri puto, quod femur principium est proseminandi et gignendi. Quandoquidem igitur Salvator omnium hominum Christus, semen illud benedictum, ex illis nasciturus erat corporaliter, et omnes homines in fide Abrahami collccturus: ponunt manum ad femur, quoties huius rei admonere volebant. Ideo tam anxie adiurat lacob losepbum filium carissimum, et cui maxime fidebat, a iuramento et exteriori signo liberum esse non sinit. Ardua enim res erat et maximum mysterium.

Fac mecuin beneficentiam et fidem. Iuramentum debet esse beneficuin et fidele ac verax, aut ad gloriam dei, aut ad proximi utilitatem fieri.

Posteaquam dormiero cum patribus meis. Dormire pro mori accipi Hebraeis frequens est, idque propter corpus quod olim excitandum est. Sic Paulus mortuos dormientes vocat. Quarè frivolum est, quod quidam dicunt animas dormire post mortem usque ad diem iudicii.

Sepeli me in sepulchris eorum. Fuerunt Hebraei sepulturae luctusque observantissimi , sed non in supercilio quo nos observamus, quasi fructi ex hoc aliquid ad mortuum redeat. Putas tam divino patri, tam pio homini tantam fuisse curam, ut ossa et cadaver eius mortuum transferretur ? tantam fuisse sollicitudinem sepeliendi funeris? quasi ea animae sollicitudo levaretur ? Huius enim sententiae nulla vestigia invenimus apud Hebraeos. Sed facta sunt haec in mysterio: volebat pientissimus pater iuxta patres suos sepeliri, qui eiusdein fidei fuerunt. In quo nimirum ecclesia fidelium coemeterium et requies praefigurata est. Quod si etiam Iacob adfectu quodam carnis hoc fecit: factum nihilominus in figura est, quod corporaliter geritur. Praesignata ergo est unitas ecclesiae et fidelium omnium congregatio, eorum scilicet, qui ante Christum et eorum qui post mortui sunt. Hi inquam, omnes per Christum congregabuntur : venient enim ab Oriente et Occi

Iacobo, quicunque eorum fidem sunt secuti. Haruin rerum typuin voluit nobis Deus adumbrare corporum patrum in unum locum sepultura. Una ergo est ecclesia omnium fidelium hic per Christum, quae et in fine mundi per Christum ad deum colligetur.

Adoravit Israel dominum, conversus ad lectuli caput. Hebraei sic habent: Adoravit Israel ad caput lecti. Si omnino adorandi verbum placet, intelligimus completo sermone lacobum deum adorasse ad lectuli caput, collaudasse, gratias egisse. Videtur tamen n o , schahah, non adorationem hic, sed incurvationem et inchoationem significare. Postquam complesset sermonem cum Iosepho, fessus inclinavit rursus ad caput lecti. Senex et decrepitus pater, longa iam oratione fessus, et morbo degravatus, inclinavit emortuum corpus ad caput lectuli, requiem capturus.

CAPUT XLVIII.

Lus. Lus vocabatur, quae postea Bethel. Oratio ipsius lacobi est in genere deliberativo. Primum ergo narrat quomodo apparuerit ei Deus, promissa Dei recenset, et fere totam summam testamenti refricat, idque in eum usum facit, ut loseph intelligat non esse vanum, quod pater consultat, scilicet quod utraque tribus Manasse et Ephraim sit

« PoprzedniaDalej »